Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.1
1. Redimite vos ipsos, dum vos pretium habetis: quando, charissimi fratres, novum tempus inchoatis, vestram vitam renovare debetis.
PL 17, 631A1. 諸君自身を贖え、諸君に代価があるうちに〔pretium(代価)は、自らを贖う手立てと猶予、すなわちこの悔い改めの時を言うと取った〕。いとも愛する兄弟たちよ、新しい時を始めるにあたり、諸君は自らの生活を新たにせねばならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.2
In toto anno non dicitur ulla dies septuagesima, nisi ista: nec sexagesima, nisi sequens Dominica: neque quinquagesima, nisi abhinc tertia: nec quadragesima, nisi abhinc quarta Dominica; et quia nova nomina hoc tempus habet, ideo omnis christianus renovare vitam suam debet.
PL 17, 631A一年の中で、七旬節と呼ばれる日はこの日のほかになく、六旬節と呼ばれるのは次の主日のほかになく、五旬節と呼ばれるのはここから三つ目の主日のほかになく、四旬節と呼ばれるのはここから四つ目の主日のほかにない。この時は新しい名をもつのであるから、あらゆるキリスト教徒は自らの生活を新たにせねばならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.3
Hoc enim admonet Apostolus, dicens: Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23) ; item: Etsi exterior homo noster corrumpitur, tamen interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16) .
PL 17, 631B使徒はこのことを勧めて言う。「汝らの精神の霊において新たにされよ」(エフェソ4:23)。また「たとえ我々の外なる人が朽ちても、内なる人は日ごとに新たにされる」(二コリント4:16)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.4
2. Nam sicut renovatur, qui de malo transit ad bonum; ita renovatur, qui de bono transit ad melius. Qui de luxuria, vel qualibet immunditia transit ad castitatem, vitam suam renovavit.
PL 17, 631B2. なぜなら、悪から善へ移る者が新たにされるように、善からさらに善へ移る者もまた新たにされるからである。放縦、あるいはいかなる不潔からでも貞潔へ移った者は、自らの生活を新たにしたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.5
Qui aliena rapere injuste consueverat, si sua coeperit misericorditer distribuere, vitam suam renovat.
PL 17, 631B他人のものを不正に奪うのを常としていた者が、自分のものを慈しみをもって分け与え始めるなら、その者は自らの生活を新たにする。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.6
Qui superbus ad humilitatem transierit, et qui amabat detrahere fratribus, si coeperit fratres diligere, sine dubio renovat vitam suam; quia qui erat membrum diaboli male vivendo, incipit esse in corpore novi hominis, id est, Domini nostri Jesu Christi, per fidem rectam et bonam operationem.
PL 17, 631B高ぶる者が謙遜へ移り、兄弟たちを中傷するのを好んだ者が兄弟たちを愛し始めるなら、疑いなく自らの生活を新たにする。悪しく生きることによって悪魔の肢体であった者が、正しい信仰と善い業によって、新しい人の体、すなわち我々の主イエス・キリストの体の中にあり始めるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.7
Frequenter audistis, fratres charissimi, duos esse homines, id est, Adam et Christum: ille dicitur vetus, iste vocatur novus.
PL 17, 631C諸君はしばしば聞いてきた、いとも愛する兄弟たちよ、人は二人ある、すなわちアダムとキリストである、と。前者は古い人と呼ばれ、後者は新しい人と呼ばれる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.8
Et ideo qui malus est, vetus est, imitando illum, qui fuit in paradiso superbus et inobediens: qui vero bonus est, novus est, sequendo illum qui dicit: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29) ; et de quo Apostolus ait: Factus est obediens usque ad mortem (Phil. II, 8) .
PL 17, 631Cそれゆえ、悪い者は古い者である。楽園で高ぶり不従順であったあの者に倣っているからである。善い者は新しい者である。「私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者である」(マタイ11:29)と言うあの者に従っているからである。また使徒はその者について言う。「彼は死に至るまで従順であった」(フィリピ2:8)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.9
Sed quia hoc tempus novum nomen habet, idcirco admonemus illos, qui veteres sunt male vivendo, ut sint novi bene conversando.
PL 17, 631Cしかし、この時は新しい名をもつのであるから、悪しく生きて古くなっている者たちには、善く振る舞って新しくなるよう、我々は勧める。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.10
3. Admonemus illos qui jam novi sunt per bona opera, ut renovare studeant in hoc novo tempore per opera meliora: verbi gratia, novus qui est per castitatem cessando a malo opere, renovetur cessando ab ipsius operis delectatione.
PL 17, 631D3. すでに善い業によって新しくなっている者たちには、この新しい時に、いっそうよい業によって新たにされるよう努めることを、我々は勧める。たとえば、悪い業を断つことによって貞潔の面で新しくなった者は、その業の快楽そのものを断つことによって新たにされよ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.11
Similiter qui humilis et obediens et misericors et patiens est, renovetur necesse est quotidie; ut proficiendo crescat in ipsis virtutibus, secundum illud quod scriptum est: Ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8) .
PL 17, 631D同様に、へりくだり、従順で、慈しみ深く、忍耐強い者は、日々新たにされねばならない。前進して、まさにそれらの徳において成長するためである。「彼らは徳から徳へと進む」(詩篇83:8)と書かれているとおりである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.12
Nemo nostrum, charissimi, securus sit, quia baptizatus est; quoniam sicut non omnes qui in stadio currunt, accipiunt bravium (I Cor. IX, 28) , id est, destinatum praemium, sed ille qui prius currendo pervenit; ita non omnes qui habent fidem, salvantur: sed illi tantum qui in bono, quod inchoaverunt, opere perseverant.
PL 17, 631D我々のうち誰も、洗礼を受けたからといって安心してはならない、いとも愛する者たちよ。競技場で走る者がみな「ブラビウム」(一コリント9:28)〔刷られた番号は引かれた句と合わない。引かれた句は一コリント9:24〕、すなわち定められた褒賞を受けるのではなく、先に走って到達した者が受けるように、信仰をもつ者がみな救われるのではなく、始めた善い業に堅く留まる者だけが救われるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.13
Et sicut ille qui adversus alterum pugnat, ab omnibus se abstinet; ita et vos ab omnibus vitiis abstinere debetis, ut diabolum, vestrum persecutorem, superare possitis.
PL 17, 632Aまた、他の者と戦う者があらゆるものを断つように、諸君もまた、諸君の迫害者である悪魔に打ち勝てるよう、あらゆる悪徳を断たねばならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.14
Miseri homines cum periculis vitae suae et immensis laboribus serviunt regi terreno pro beneficio cito transituro et perituro; quare vos non servitis regi coelestis regni beatitudine perfruenti, eamque laborantibus largienti?
PL 17, 632A哀れな人間たちは、自らの命の危険と測り知れぬ労苦をもって、すぐに過ぎ去り滅びる恩恵のために地上の王に仕える。なぜ諸君は、至福を余すところなく享受し、それを労する者たちに与える天の国の王に仕えないのか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.15
Jam quia per fidem ad vineam, id est, ad sanctae Ecclesiae unitatem vocati estis a Domino; ita vivite, et ita conversamini, ut denarium, id est, regni coelestis felicitatem, Deo largiente, accipere valeatis (Matth. XX, 1 et seq.) .
PL 17, 632Aすでに信仰によって、ブドウ畑、すなわち聖なる教会の一体性へと、諸君は主に召されたのであるから、神が授けるデナリオン、すなわち天の国の幸いを受けられるよう、そのように生き、そのように振る舞え(マタイ20:1以下)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.16
4. Nemo desperet de magnitudine peccatorum suorum, dicendo: Multa sunt peccata mea, in quibus usque ad senectutem et decrepitam aetatem perseveravi, jam promereri non potero indulgentiam, maxime quia peccata me dimiserunt, non ego illa.
PL 17, 632B4. 誰も、自分の罪の大きさに絶望してはならない。「私の罪は多い。老年と衰えた年齢に至るまでそれらに留まり続けた。もはや赦しを受けるに値することはできないだろう。とりわけ、罪が私を捨てたのであって、私が罪を捨てたのではないからだ」などと言ってはならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.17
Absit ut talis de Dei misericordia desperet; quia alii prima hora, alii tertia, alii sexta, alii nona, alii undecima ad Dei vocantur vineam, id est, alii in pueritia, alii in adolescentia, alii in juventute, alii in senectute, alii in decrepita aetate ad Dei servitium pertrahuntur.
PL 17, 632Bそのような者が神の慈しみに絶望することがあってはならない。ある者は第一時に、ある者は第三時に、ある者は第六時に、ある者は第九時に、ある者は第十一時に、神のブドウ畑へと召されるからである。すなわち、ある者は幼年に、ある者は青年期に、ある者は壮年に、ある者は老年に、ある者は衰えた年齢に、神への奉仕へと引き寄せられる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.18
Et sicut nullus desperare debet in quacumque aetate sit, si ad Dominum converti voluerit: ita nullus pro sola fide securus esse debet, sed potius pertimescere hoc, quod dicitur: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 12) .
PL 17, 632Bそして、どの年齢にあっても、主に立ち帰ろうと望むなら誰も絶望してはならないように、信仰だけで安心してもならず、むしろ言われていることを深く恐れねばならない。「実に、召された者は多いが、選ばれた者は少ない」(マタイ20:12〔引かれた句はマタイ20:16、22:14〕)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.19
Quod vocati sumus per fidem, novimus: sed si sumus ad vitam aeternam electi, nescimus. Tanto ergo debet unusquisque esse humilior, quanto, si sit electus, ignorat.
PL 17, 632C我々が信仰によって召されたことは知っている。しかし、永遠の生命へと選ばれているかどうかは知らない。それゆえ、各人は、自分が選ばれているかどうかを知らないだけ、いっそうへりくだらねばならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 14.0.20
5. Concedat vobis omnipotens Deus, ut non sitis de illorum numero, qui mare Rubrum sicco vestigio transierunt, manna in deserto manducaverunt, et potum spiritalem biberunt, et propter murmurationem suam in eremo perierunt: sed de illorum, qui terram repromissionis intraverunt, et fideliter in Ecclesiae vinea laborando, denarium perpetuae beatitudinis percipere meruerunt; quatenus cum capite nostro Christo vos, qui ejus membra estis, possitis regnare per infinita saeculorum saecula.
PL 17, 632C5. 全能の神が諸君に許すように。諸君が、紅海を乾いた足で渡り、荒れ野でマナを食べ、霊の飲み物を飲みながら、つぶやきのゆえに荒れ野で滅んだ者たちの数に入らず、約束の地に入り、教会のブドウ畑で忠実に働いて永遠の至福のデナリオンを受けるにふさわしいとされた者たちの数に入るように。それは、我々の頭であるキリストとともに、そのキリストの肢体である諸君が、世々限りなく支配することができるためである。