Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 36.0.1
1. Magna est, fratres charissimi, hodierna festivitas, in qua sicut audistis, acceperunt apostoli Spiritum sanctum, qui cum Patre et Filio unus et perfectus est Deus, ejusdem substantiae, majestatis, et potentiae: qui non ex tempore, sed ab aeterno a Patre Filioque inseparabiliter procedit: qui etiam Dei donum dicitur; quia et antequam esset angelus vel homo, cui daretur, jam sui natura donabile donum erat; quia charitas et amor est.
PL 17, 675B1. いとも愛する兄弟たちよ、今日の祝いは大きい。諸君が聞いたとおり、この日に使徒たちは聖なる霊を受けた。聖なる霊は、父および子とともに唯一の完全な神であり、同じ実体、威光、力を持つ。時からではなく永遠から、父と子から分かたれることなく発出する。また神の賜物とも呼ばれる。天使や人が、それを与えられる者として存在する前から、すでにその本性によって、与えられうる賜物であったからである。それは愛〔caritas〕であり、愛情〔amor〕だからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 36.0.2
Unde non solum patriarchis atque prophetis, sed etiam et reliquis justis latenter in anima datus est; et licet aliquando manifeste, numquam tamen tam aperte datus fuisse legitur, sicut hodie, id est, decima die post Christi ascensionem; quando supra centum viginti credentes in specie ignis apparuit.
PL 17, 675Cそれゆえ、聖なる霊は、族長たちや預言者たちにだけでなく、そのほかの義人たちにも、秘かに魂の内に与えられた。時には明らかに与えられたこともあるが、今日のように、これほどあらわに与えられたと読まれることはなかった。すなわち、キリストの昇天から十日目、百二十人の信じる者たちの上に〔supra は「百二十人を超える」とも読める〕、火の姿で現れたときである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 36.0.3
Sic enim lectum est, ut retinetis: Et apparuerunt illis dispertitae linguae, tamquam ignis, seditque supra singulos eorum (Act. II, 3) . 2. Videte, fratres, videte quid fecit superbia, et quid promeruit humilitas.
PL 17, 676A実に、諸君が覚えているとおり、こう読まれた。「彼らに、分かれた舌が火のように現れ、彼らの一人ひとりの上にとどまった」(使徒言行録2:3)。2. 兄弟たちよ、見よ、高慢が何をしたか、そして謙遜が何に値したかを。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 36.0.4
Superbia divisit linguas, quando turrim homines aedificare voluerunt pertingentem usque ad coelum (Gen. XI, 3) ; prius enim erat una lingua, qua homines se mutuo intelligebant, et propria mentis arcana invicem communicabant: verum ne perficerent superbi, quod coeperant, confusae sunt linguae, ac nationes divisae sunt.
PL 17, 676A高慢は舌を分けた。人々が天にまで達する塔を建てようとしたときである(創世記11:3)〔引かれた句は創世記11:4〕。それ以前は一つの舌があり、人々はそれで互いに理解し合い、心の秘めたことを互いに伝え合っていた。しかし、高慢な者たちが始めたことをやり遂げないように、舌は乱され、諸民族は分けられた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 36.0.5
Hodierna vero die cum propter humilitatem Spiritum sanctum accepissent credentes, coeperunt omnibus linguis loqui.
PL 17, 676Aところが今日、信じる者たちは、謙遜のゆえに聖なる霊を受け、あらゆる舌で語り始めた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 36.0.6
Abjicite quapropter a vobis, fratres, superbiam; quoniam omnes superbi filii sunt diaboli; et estote humiles, ut Spiritus sancti gratiam accipere, et filii Dei vocari mereamini.
PL 17, 676Bそれゆえ、兄弟たちよ、高慢を諸君から投げ捨てよ。高慢な者はみな悪魔の子だからである。へりくだる者となれ。聖なる霊の恩寵を受け、神の子と呼ばれるにふさわしくなるためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 36.0.7
Sint munda corda et corpora vestra ab omnium peccatorum sordibus; quia Spiritus sanctus non habitat in corpore subdito peccatis (Sap. I, 4) .
PL 17, 676B諸君の心と体が、あらゆる罪の汚れから清くあるようにせよ。聖なる霊は、罪に服した体には住まないからである(知恵の書1:4)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 36.0.8
3. Si vascula prius mundatis, in quibus aliquid pretiosum servare vultis, et domos vestras praeparatis et ornatis, quando potentem personam exspectatis; multo magis mundanda sunt corda ab odio et ira atque invidia et omni malitia, et maxime ab immunditia atque avaritia; ut Spiritus sanctus ad vos venire, et apud vos mansionem facere non dedignetur.
PL 17, 676B3. 諸君は、何か貴いものを保とうとする小さな器をまず清め、有力な人物を待つときには、自分の家を整えて飾る。それならば、心はなおさら、憎しみ、怒り、妬み、あらゆる悪意から、とりわけ不潔と貪欲から清めねばならない。聖なる霊が、諸君のもとに来て、諸君のもとに住まいを作ることを、よしとしないことがないようにするためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 36.0.9
Et sicut nobilis homo in fetido loco, et stercoribus pleno sua sponte non habitat; ita Spiritus sancti gratia non visitat animam, quae in fetore peccatorum perseverat.
PL 17, 676Cまた、高貴な人が、悪臭を放つ、汚物に満ちた場所に自ら進んで住まないように、聖なる霊の恩寵は、罪の悪臭の中にとどまる魂を訪れない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 36.0.10
Ideoque necesse est, fratres, ut in adventu Spiritus sancti domos animarum vestrarum adornetis bonorum operum floribus, easque repleatis pretioso castitatis odore, et benevolentiae balsamo; ut Spiritum sanctum in vobis habitare delectet, cum Patre et Filio per omnia saecula saeculorum, amen.
PL 17, 676Cだから兄弟たちよ、聖なる霊が到来するとき、諸君の魂の家を、善い業の花で飾り、貞潔の貴い香りと好意の香油で満たさねばならない。聖なる霊が、父と子とともに、すべての世々に、諸君のうちに住むことを喜ぶようにするためである。アーメン。