Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.1
1. Est mihi adversus plerosque vestrum, fratres, querela non modica: de his loquor qui nobiscum natalem Domini celebrantes, gentilium se feriis dederunt, et post illud coeleste convivium superstitionis sibi prandium praepararunt; ut qui ante laetificati fuerant sanctitate, inebriarentur postea vanitate, ignorantes quod qui vult regnare cum Christo, non possit gaudere cum saeculo: et qui vult invenire justitiam, debeat declinare luxuriam.
PL 17, 617B1. 兄弟たちよ、私には諸君の多くに対して、少なからぬ不満がある。私が語るのは、我々とともに主の降誕を祝いながら、異邦人の祭日に身をゆだね、あの天の宴のあとで、迷信の昼食を自分たちのために用意した者たちのことである。先には聖性によって喜んでいたのに、あとで空しさに酔うことになり、キリストとともに支配することを望む者が、世とともに楽しむことはできず、正義を見いだすことを望む者が、贅沢を避けなければならないことを知らないのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.2
Alia enim ratio est vitae aeternae, alia desperatio lasciviae temporalis: ad illam virtute ascenditur, ad istam perditione descenditur.
PL 17, 617C永遠の生命の道理と、束の間の放縦の自暴自棄とは、別のものである。前者へは徳によって上り、後者へは滅びによって下るのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.3
2. Atque ideo qui vult esse divinorum particeps, non debet esse socius idolorum; idoli enim portio est inebriare vino mentem, ventrem cibo distendere, saltationibus membra torquere: et ita pravis actibus occupari, ut cogaris ignorare quod Deus est.
PL 17, 617C2. したがって、神のものにあずかる者になろうとする者は、偶像の仲間であってはならない。精神をぶどう酒で酔わせ、腹を食物でふくらませ、踊りで手足をねじ曲げ、邪な行いにふけって、あなたが神のあることを知らずにいるよう強いられるほどになるのは、偶像の分け前だからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.4
Unde sanctus Apostolus haec praevidens dicit: Quae portio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci cum tenebris? aut quae pars fideli cum infideli? quis autem consensus templo Dei cum idolis (II Cor. VI, 14) ?
PL 17, 617Cそれゆえ聖なる使徒は、これを予見して言う。「正義と不法とに何のあずかりがあるか。光と闇とに何の交わりがあるか。信じる者と信じない者とに何の分け前があるか。神の神殿と偶像とに何の一致があるか」(二コリント6:14)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.5
Ergo si nos sumus templum Dei, cur in templo Dei colitur festivitas idolorum? cur ubi Christus habitat, qui est abstinentia, temperantia, castitas, inducitur comessatio, ebrietas, atque lascivia?
PL 17, 617Dでは、我々が神の神殿であるのなら、なぜ神の神殿で偶像の祝祭が営まれるのか。禁欲、節制、貞潔であるキリストが住むところに、なぜ酒宴と泥酔と放蕩が持ち込まれるのか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.6
Dicit enim Salvator: Nemo potest duobus Dominis servire (Matth. VI, 24) , hoc est, Deo et mammonae. Quomodo igitur potestis religiose epiphaniam Domini procurare, qui jam kalendas, quantum in vobis est, devotissime celebrastis?
PL 17, 617D救い主は言うからである。「誰も二人の主人に仕えることはできない」(マタイ6:24)。すなわち、神とマモンとに仕えることはできない。それなのに、すでにカレンダエ〔一月のカレンダエ。一月一日、異教の新年の祝い〕を、諸君としてはできるかぎり熱心に祝ってしまった者たちが、どうして主の公現を敬虔に営むことができようか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.7
3. Janus enim homo fuit unius conditor civitatis, quae Janiculum nuncupatur, in cujus honorem a gentibus kalendae sunt januariae nuncupatae; unde qui kalendas januarias colit, peccat; quoniam homini mortuo defert divinitatis obsequium.
PL 17, 617D3. ヤヌスは、ヤニクルムと呼ばれる一つの町を建てた人間であった。その栄誉のために、諸国民によって一月のカレンダエがそう呼ばれたのである。それゆえ一月のカレンダエを崇める者は罪を犯す。死んだ人間に、神性への奉仕を捧げているからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.8
Inde est quod ait Apostolus: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos; timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Galat. IV, 10) .
PL 17, 618A使徒がこう言うのは、このためである。「汝らは日と月と時と年とを守っている。私は汝らのために無駄に労したのではないかと恐れる」(ガラテヤ4:10)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.9
Observavit enim diem et mensem, qui his diebus aut non jejunavit, aut ad Ecclesiam non processit: observavit diem, qui hesterna die non processit ad Ecclesiam, processit ad campum.
PL 17, 618A実に、これらの日に断食をしなかった者、あるいは教会へ進み出なかった者は、日と月を守ったのである。昨日、教会へ進み出ず、野〔campus。野原とも、競技や見世物の場とも取れる〕に出た者は、日を守ったのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.10
Ergo, fratres, omni studio gentilium festivitatem et ferias declinemus; ut quando illi epulantur et laeti sunt, tunc nos simus sobrii atque jejuni; quo intelligant laetitiam suam nostra abstinentia condemnari.
PL 17, 618Aそれゆえ兄弟たちよ、あらゆる熱意をもって異邦人の祝祭と祭日を避けよう。彼らが宴を催して浮かれているときこそ、我々は節度を守り断食していよう。そうして彼らが、自分たちの楽しみが我々の禁欲によって断罪されていることを悟るようにするのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.11
4. Non solum autem gentilium, sed et Judaeorum consortia vitare debemus, quorum etiam confabulatio est magna pollutio.
PL 17, 618A4. また、異邦人の交わりだけでなく、ユダヤ人の交わりをも我々は避けなければならない。彼らとの語らいですら、大きな汚れである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.12
Hi etenim arte insinuant se hominibus, domos penetrant, ingrediuntur praetoria, aures judicum et publicas inquietant; et ideo magis praevalent, quo magis sunt impudentes. Hoc autem non recens in ipsis, sed inveteratum et originarium malum est.
PL 17, 618B彼らは巧みに人々に取り入り、家々に入り込み、総督官邸に出入りし、裁判官たちの耳と公の〔人々の〕耳を悩ませる。そして、厚かましければ厚かましいほど、いっそう力を得る。これは彼らにとって最近の悪ではなく、古くからの生来の悪である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.13
Nam olim etiam Dominum Salvatorem intra praetorium persecuti sunt, et praesidis eum judicio condemnarunt (Matth. XXVII, 2 et seq.) . In praetorio ergo a Judaeis innocentia opprimitur, secretum proditur, religio condemnatur.
PL 17, 618Bというのは、昔にも、彼らは主である救い主を総督官邸の中まで追い詰め、総督の裁判によって断罪したからである(マタイ27:2以下)。こうして総督官邸において、ユダヤ人により、無垢は圧迫され、秘められたものは裏切られ、宗教は断罪される。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 7.0.14
Cum enim Christus occiditur, omnis in eo veritas et justitia condemnatur; quoniam ipse est innocentia, religio sanctitatis, atque mysterium.
PL 17, 618Bキリストが殺されるとき、彼におけるすべての真理と正義が断罪されるのである。彼自身が無垢であり、聖性の宗教であり、また奥義だからである。