作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo XXIX. De sancta Quadragesima XIII 第29説教 聖なる四旬節について 13

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 664B · 14 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.1

1

1. Agite gratias, fratres, divinae pietati, quae vos ad medium quadragesimae perduxit incolumes.

PL 17, 664B

1. 兄弟たちよ、神の慈しみに感謝せよ。それは諸君を、無事に四旬節の半ばまで導いた。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.2

2

Illi vero possunt pro hoc munere dulcius ac devotius Deum laudare, qui ita sicut in quadragesimae capite didicerunt, noviter huc usque vivere studuerunt, id est, qui peccatorum suorum remissionem quotidie jejunando, eleemosynas dando, et ad Ecclesiam properando cum lacrymis et suspiriis curaverunt orare.

PL 17, 664C

だが、この賜物のゆえに、より甘美に、より敬虔に神をたたえることができるのは、四旬節の初めに学んだとおりに、これまで新たに生きようと努めた者たち、すなわち、毎日断食し、施しをし、教会へ急ぎ、涙とため息とともに祈ることによって、自分の罪の赦しを求めた者たちである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.3

3

2. Illi autem qui ista neglexerunt, id est, aut quotidie non jejunaverunt, aut eleemosynas non fecerunt, aut studiosi vel compuncti in oratione non fuerunt; non est unde gaudeant, sed habent potius miseri unde lugeant.

PL 17, 664C

2. だが、これらを怠った者たち、すなわち、毎日断食しなかった者、あるいは施しをしなかった者、あるいは祈りに熱心でなく、心を刺されることもなかった者たちには、喜ぶべきことはなく、むしろ哀れにも嘆くべきことがある。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.4

4

Verum non ita lugeant, ut desperent; quia qui caecum a nativitate potuit illuminare (Joan. IX, 1) , potest et istos nunc tepidos et negligentes, si ex toto corde ad eum converti voluerint, studiosos ac ferventes in suo servitio facere.

PL 17, 664C

だが、望みを失うほどに嘆いてはならない。生まれつき盲目の者を照らすことができた〔キリスト〕は(ヨハネ9:1)、今は生ぬるく怠惰なこれらの者たちをも、彼らが心の底から彼に立ち帰ろうとするなら、彼への奉仕において熱心で燃える者にすることができるからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.5

5

Igitur tales, hoc est, immunde viventes, vel odium in corde contra aliquem reservantes, vel aliena injuste rapientes, aut sua inordinate retinentes, caecitatem suam agnoscant, et ad medicum ut illuminentur, recurrant.

PL 17, 664D

だから、そのような者たち、すなわち不潔に生きる者、あるいは誰かに対する憎しみを心にとどめる者、あるいは他人のものを不正に奪う者、あるいは自分のものを節度なく握りしめる者は、自分の盲目を認め、照らされるために医者のもとへ駆け戻れ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.6

6

3. Utinam sic quaereretis, quando peccatis, medicinam spiritalem, sicut quando infirmamini corpore, requiritis carnalem. Quis modo in tanta plebe est, qui si deberet non occidi, sed solum oculos perdere, et non daret, ut periculum evadere posset, omnia quae haberet?

PL 17, 664D

3. 諸君が、体が弱るときに肉の薬を求めるのと同じように、罪を犯すときに霊の薬を求めてくれたらよいのだが。殺されるのではなく、ただ目を失わねばならないとして、その危険を逃れうるなら、持てるものをすべて差し出さない者が、これほど大勢の会衆のうち、今誰かいるだろうか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.7

7

Et si ita timetis mortem carnis, quare non timeatis animae mortem; maxime cum mortis dolor, id est, carnis, non sit unius horae; et mors animae, id est, luctus, et poena, numquam habeat finem?

PL 17, 665A

諸君が肉の死をこれほど恐れるのなら、なぜ魂の死を恐れないのか。とりわけ、死の痛み、すなわち肉の死の痛みは一時間も続かず、魂の死、すなわち嘆きと刑罰には決して終わりがないのだから。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.8

8

Et si ita amatis oculos corporis, quos cito moriendo perditis, quare non diligatis oculos spiritales, quibus Deum ac Dominum vestrum sine fine videre valeatis?

PL 17, 665A

また、諸君がすぐに死んで失ってしまう体の目をこれほど愛するのなら、なぜ、諸君の神にして主を終わりなく見ることのできる霊の目を愛さないのか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.9

9

4. Operamini quapropter, dilecti in Domino filii, operamini dum dies est; quia ut dicit Christus Dominus noster: Venit nox, in qua nemo potest operari (Joan. IX, 4) . Dies est vita praesens, nox est mors, et tempus post mortem.

PL 17, 665A

4. だから、主にある愛する子らよ、働け。日のあるうちに働け。我々の主キリストが言うとおり、「夜が来る。そのとき、誰も働くことができない」(ヨハネ9:4)からである。日とは現在の生であり、夜とは死、またその後の時である。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.10

10

Si post hanc vitam non est operandi licentia, sicut Veritas dicit; quare non laborat unusquisque, dum tempus habet, id est, dum vivit in hoc saeculo? Timete istam mortem, fratres, de qua dicit Salvator: Venit nox, in qua nemo potest operari.

PL 17, 665B

この生のあとに働く許しがないなら、真理が言うとおり、なぜ各人は、時のあるうちに、すなわちこの世に生きているあいだに、労しないのか。兄弟たちよ、この死を恐れよ。救い主はその死について言う。「夜が来る。そのとき、誰も働くことができない」。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.11

11

Omnes qui malum operantur, non timent istam mortem, et ob hoc ab hac vita migrantes, mortem inveniunt sempiternam. Laborate, dum vivitis, sed maxime his diebus, jejunando a delicatis cibis, et omni tempore abstinendo a vitiis.

PL 17, 665B

悪を行う者はみな、この死を恐れず、そのためにこの生から去って、永遠の死に出会う。生きているあいだ労せよ。とりわけこの日々には、豪勢な食べ物を断ち、いつでも悪徳を慎め。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.12

12

Siquidem et illi qui jejunant a cibo, et non se abstinent a malo, similes sunt diabolo, qui non manducat, et tamen a malo non cessat. Denique noveritis quia quod vobis subtrahitis jejunando, in coelum debetis transmittere per pauperes.

PL 17, 665B

食べ物を断っても悪を断たない者たちは、食べないのに悪をやめない悪魔に似ている。実に、諸君は、断食によって自分から差し引くものを、貧しい者たちを通して天に送らねばならないと知れ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.13

13

5. Hodierni sermonis admonitionem, fratres, opere perficite; ne Judaeorum super vos veniat maledictio. Dixerunt enim caeco: Tu discipulus ejus sis (Ibid., 28) . Quid est discipulum esse Christi, nisi discipulum esse pietatis et veritatis et humilitatis?

PL 17, 665B

5. 兄弟たちよ、今日の説教の勧めを行いによって成し遂げよ。ユダヤ人たちの呪いが諸君の上に臨まないように。彼らは盲人にこう言ったのである。「汝こそ彼の弟子であれ」(ヨハネ9:28)。キリストの弟子であるとは、敬虔と真理とへりくだりの弟子であること以外の何であろうか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 29.0.14

14

Illi dixerunt hoc maledicendi voto; sed magna est benedictio, quam ipse vobis concedat assequi, qui vivit et regnat per infinita saecula saeculorum.

PL 17, 665C

彼らはこれを呪う願いをもって言った。しかし大いなる祝福がある。限りなく世々生き、治めている彼が、その祝福を得ることを諸君に許すように。