Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.1
1. Et ipsi scitis, fratres, quod ex qua die vobiscum esse coepi, non cessavi omnibus vos Dominicis admonere mandatis, et partim hortando, partim increpando, praecepta vobis divinitatis ingerere; ita ut plerumque pius pater fuerim, nonnullis autem durus magister exstiterim.
PL 17, 628B1. 兄弟たちよ、諸君自身が知っているとおり、私が諸君とともにいるようになった日から、私は主の戒めのすべてによって諸君を戒めることをやめず、一部は励まし、一部は叱りながら、神の掟を諸君に説いてきた。そのため、多くの場合は情愛深い父であったが、ある者たちには厳しい師となった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.2
Patrem enim me sibi gratulatus est, quisquis sermonem meum libenter amplexus est: durum autem magistrum sensit, qui conscientiam suam praedicatione mea percussam esse condoluit.
PL 17, 628C私の言葉を喜んで受け入れた者は誰でも、私を父として喜んだ。しかし、私の説教によって自分の良心が打たれたことを悲しんだ者は、厳しい師と感じた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.3
Sed nihil mea interest, dummodo sive pietate, sive censura Christus annuntietur in vobis; quamvis et ipsa censura sit pietas, quae ideo circa negligentiores filios adhibetur, ut timere discant, quod amare neglexerant.
PL 17, 628Cしかし、情愛によってであれ戒めによってであれ、キリストが諸君のうちに告げ知らされるのであれば、私にはどちらでもよい。もっとも戒めそのものも情愛である。それは、より怠慢な子らに対し、愛することを怠っていたものを恐れることを学ぶようにと加えられるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.4
Non quod omnes filios non aequaliter diligat pater, sed quod indulgentia patris sit pro diversitate morum exhibere pietatis affectum; ut blandum filium exhortatione provocet, contumacem vero austeritate conveniat, de utriusque tamen correctione securus; quoniam hunc amore verberat, illum severitate castigat, sicut ait beatus Apostolus: Omnis quidem disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris: postea vero fructum pacificum exercitatis per eam reddet justitiae (Hebr. XII, 11) .
PL 17, 628C父がすべての子を等しく愛さないからではなく、気質の違いに応じて情愛の心を示すことが父の寛容だからである。従順な子は励ましで促し、頑なな子は厳しさで諭し、それでもどちらの矯正についても安心している。一方を愛で打ち、他方を厳しさで懲らしめるのである。福なる使徒が言うとおりである。「すべての訓練は、さしあたっては喜びではなく悲しみと見える。しかし後には、それによって鍛えられた者に、正義の平和の実を返す」(ヘブライ12:11)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.5
Igitur quoniam tot tractatibus meis profecisse vos credo, libet quaedam vobis divinarum disserere litterarum; ut intelligam quod id quod dixero, fidei vivacitate capiatis.
PL 17, 628Dさて、私の多くの講話によって諸君が進歩したと信じるので、聖書のいくつかを諸君に論じたい。私の言うことを、諸君が信仰の活力で受け取ることを、私が知るためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.6
2. Ait Dominus in sancto Evangelio: Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum (Luc. XIII, 21) . In alio vero loco ita ait: Cui simile aestimabo regnum Dei?
PL 17, 628D2. 主は聖なる福音書でこう言う。「天の国はパン種に似ている。女がそれを取って、三サトンの粉の中に隠すと、全体が膨らんだ」(ルカ13:21〔引かれた句はマタイ13:33〕)。また別の箇所では、こう言う。「神の国を何に似せよう」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.7
Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farina, donec fermentatum est totum (Matth. XIII, 33) . Fermenti vim atque virtutem omnibus notam esse non dubium est.
PL 17, 629A「パン種に似ている。女がそれを取って、粉の中に隠すと、全体が膨らんだ」(マタイ13:33〔引かれた句はルカ13:20–21〕)。パン種の効力と力がすべての人に知られていることは疑いない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.8
Nam cum sit magnitudine parvum, specie simplex, natura commune; tantam fortitudinem intrinsecus gerit, ut cum reconditum fuerit in farina, succus ejus hoc totam massam faciat esse, quod ipsum est; et ita se per universum cumulum aspersionis suae vigore diffundit, ut omnem ipsam magnitudinem pollinis faciat fermentum: ac sic res ipsa fortitudine sua molem sibi proprii vigoris acquirit.
PL 17, 629Aパン種は、大きさは小さく、見かけは単純で、本性は平凡でありながら、内にこれほどの強さを抱えている。粉の中に隠されると、その汁が全体の塊を自らと同じものにしてしまう。自らを振りかけた力によって全体の山に広がり、粉の大きさ全体をパン種にしてしまう。こうしてそれ自体が、自らの強さによって、自らの活力の塊を獲得するのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.9
Hoc autem faciunt mulieres, ut viris suis salubriorem panem, et cibum utilem diligenter exhibeant. Sed quoniam Lex spiritalis est (Rom. VII, 14) , et Evangelium spiritaliter parabolarum narratione subsistit; videamus quid sit fermentum, quae mulier, quid farina.
PL 17, 629A女たちがこれを行うのは、夫たちにより健やかなパンと有益な食べ物を丁寧に出すためである。しかし、律法は霊的であり(ローマ7:14)、福音書も譬えの語りによって霊的に成り立っているのだから、パン種とは何か、女とは誰か、粉とは何かを見よう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.10
3. Legimus in sancto Evangelio, dicente Domino Christo de se ipso: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24) .
PL 17, 629B3. 我々は聖なる福音書で、主キリストが自分自身について言うのを読む。「一粒のコムギが地に落ちて死ななければ、それは一粒のままである。しかし死ねば、多くの実を結ぶ」(ヨハネ12:24)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.11
Ergo si triticum Dominus, et Dominus est fermentum; quia fermentum non nisi de tritico fieri solet: recte ergo fermento Dominus comparatur, quia cum esset specie homo, humilitate parvus, imbecillitate dejectus, tanta intrinsecus sapientiae virtute pollebat, ut doctrinam ipsius mundus ipse vix caperet: qui cum coepit per totum orbem divinitatis vigore transfundere, statim omne hominum genus in substantiam suam sua potestate protraxit; ut et jugum Spiritus sui sancti infunderet omnibus, et hoc christianos cunctos faceret esse, quod Christus est.
PL 17, 629Bそれゆえ、主がコムギであるなら、主はパン種でもある。パン種はコムギからでなければ作られないのが常だからである。したがって主がパン種にたとえられるのは正しい。主は見かけは人であり、へりくだりにおいて小さく、弱さにおいて低くされていたが、内には知恵の力が強く、世界そのものが彼の教えをほとんど受け止められないほどであった。彼が神性の力で全世界に行き渡らせ始めると、直ちにあらゆる人類を、自らの権能で自らの実体のうちへ引き入れた。自らの聖なる霊の軛をすべての者に注ぎ、すべてのキリスト教徒を、キリストと同じものとするためであった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.12
Nam cum homo Dominus Jesus unus et solus esset in mundo tamquam fermentum in massa reconditum, universos homines praestitit esse quod ipse est.
PL 17, 629C主イエスは人として、世にただ一人、粉の塊の中に隠されたパン種のようであったが、すべての人を、自らと同じものにした。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.13
Quisquis igitur illi fermento Christi adhaeserit, efficitur et ipse fermentum, tam sibi utilis, quam aliis idoneus universis; et de sua certus salute, et de aliorum acquisitione securus.
PL 17, 629Cしたがって、キリストのあのパン種に結びつく者は誰でも、自らもパン種となる。自分にとって有益であるとともに、他のすべての人にも役立つ者となり、自らの救いについて確かで、他の人々を得ることについて安心している。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.14
4. Sicut igitur fermentum cum in cumulum conspergendum est farinarum, confringitur, comminuitur, dissipatur, et ipsum omne dissolvitur; ut dispersam illam farinae multitudinem in unum sui vigore constringat, atque in solidum corpus redigat, quod in pulveris modum ipsa diminutione languebat; faciatque conjunctione sui utilem massam, quod propria dissolutione videbatur inutile; sic ergo et Dominus Jesus Christus, cum esset totius mundi fermentum, diversis passionibus confractus, laceratus et dissolutus est, et succus ejus pro salute nostra, qui est pretiosus sanguis, effusus est; ut admixtione sui omne genus humanum solidaret; quod per diversa antea resolutum jacebat; sic enim velut fermentum quoddam nos, qui farina ex gentibus videbamur esse, adhaesimus.
PL 17, 629C4. パン種は、粉の山にふりかけられるとき、砕かれ、細かくされ、散らされ、すべてが溶ける。そうして、散らばった粉の多くを自らの力で一つに締めつけ、固い塊へと戻す。粉は粉末のように、まさにその細かさのゆえに力なく横たわっていた。そしてパン種は、自らが結びつくことによって、自らが溶けることで無益に見えたものを、有益な塊にする。したがって、主イエス・キリストも、全世界のパン種であったから、さまざまな受難によって砕かれ、引き裂かれ、溶かされ、その汁、すなわち貴い血が、我々の救いのために注ぎ出された。自らが混ざることによって、すべての人類を固めるためであった。人類は以前には、散り散りになって横たわっていたのである。こうして、諸国民の粉と見えていた我々は、パン種のようなものに結びついたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.15
Nos, inquam, qui per totum orbem dispersi et diminuti penitus jacebamus, vigore passionis Christi in ipsius corpus redacti sumus, sicut beatus Apostolus ait: Quoniam sumus corpus Christi et membra (Ephes. V, 30) .
PL 17, 630A我々は、私は言うが、全世界に散らされ、まったく細かくなって横たわっていたが、キリストの受難の力によって、彼の体のうちへ戻された。福なる使徒が言うとおりである。「我々はキリストの体であり、その肢体である」(エフェソ5:30)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.16
Nos igitur qui ex nationibus in pulveris modum a terrae facie jactabamur, aspersione sanguinis Domini in massam soliditatis ejus accrevimus.
PL 17, 630Aこのように、諸民族の者として粉末のように地の面から投げ散らされていた我々は、主の血の振りかけによって、その固さの塊へと成長したのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.17
5. Mulier autem illa, quae dicitur abscondisse in farina fermentum, quae est, nisi sancta Ecclesia, quae quotidie doctrinam Christi in cordibus nostris conatur abscondere?
PL 17, 630A5. 粉の中にパン種を隠したと言われるあの女は、聖なる教会でなくて誰であろうか。教会は日ごとに、キリストの教えを我々の心の中に隠そうと努めている。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.18
Ipsa, inquam, est mulier, quae in alio loco etiam molere dicitur, sicut ait Dominus: Erunt duae molentes, una assumetur, et una relinquetur (Matth. XXIV, 41) .
PL 17, 630Bこの女こそ、私は言うが、別の箇所では臼を挽くとも言われている。主が言うとおりである。「二人の女が臼を挽いている。一人は取られ、一人は残される」(マタイ24:41)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.19
Molit enim sancta Ecclesia per Legem, per apostolos, per prophetas, cum catechumenos facit, et asperitatem gentilitatis dissipat atque comminuit; ut emollitos eos in farinae modum aptos faciat fermento Dominici sanguinis adhaerere.
PL 17, 630B聖なる教会は、律法によって、使徒たちによって、預言者たちによって臼を挽く。洗礼志願者を作り、異教の荒々しさを砕き、細かくするのである。それは、彼らを柔らかくして粉のようにし、主の血のパン種に結びつくのにふさわしくするためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.20
Fermentum enim dixerim totam Domini passionem; fermentum enim salutis nostrae est symbolum ipsum, quod traditur, sine quo fermento, vel symbolo, nemo potest vitae aeternae substantiam promereri.
PL 17, 630B私は、主の受難のすべてをパン種と呼ぼう。我々の救いのパン種とは、伝授される信条そのものである。このパン種、すなわち信条がなければ、誰も永遠の生命の実体にふさわしくなることはできない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.21
6. Et quia duas Evangelium describit molentes, atque unam Ecclesiam diximus salubriter molere; alteram quam nisi Synagogam accipere debemus?
PL 17, 630B6. 福音書は臼を挽く二人の女を記し、我々はその一人を、益あるように臼を挽く教会だと述べた。では、もう一人は会堂と解するほかないのではないか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.22
Molit enim et ipsa per Moysen et prophetas: sed inutiliter molit, sicut dicit Apostolus de Judaeis: Aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2) . Inutiliter, inquam, molit Synagoga; quia massam suam Christi doctrina non temperat.
PL 17, 630B会堂もまた、モーセと預言者たちによって臼を挽くが、無益に挽く。使徒がユダヤ人について言うとおりである。「彼らは神への熱心を持っているが、知識にしたがってはいない」(ローマ10:2)。会堂は、私は言うが、無益に挽く。自らの塊をキリストの教えで整えないからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.23
Atque ideo evitandum praecepit Synagogae Dominus esse fermentum, dicens: Cavete vobis a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 16) .
PL 17, 630Cそれゆえ主は、会堂のパン種は避けるべきだと命じて言った。「ファリサイ派のパン種に気をつけよ」(マタイ16:16〔引かれた句はマタイ16:6〕)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.24
Temperatum est enim sanguinibus et crudelitatibus Judaeorum dicentium de Domino: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25) . Unde ait Evangelium: Erunt duae molentes, una assumetur et una relinquetur (Matth. XXIV, 41) .
PL 17, 630Cそれは、主について「その血は我々と我々の子らの上にあれ」(マタイ27:25)と言ったユダヤ人の血と残酷さで練られているからである。だから福音書は言う。「二人の女が臼を挽いている。一人は取られ、一人は残される」(マタイ24:41)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 13.0.25
Assumetur enim in requiem aeternam sancta Ecclesia, quae Domino cibum sanctitatis emoluit: relinquetur ad molas cruenta Synagoga, gyrum semper passura suae perfidiae.
PL 17, 630C主に聖性の糧を挽いてきた聖なる教会は、永遠の安息へと取られる。血にまみれた会堂は、臼のもとに残され、自らの背信の旋回を永遠に受けることになる。