Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.1
1. Diligenter, fratres, vos audisse credo, evangelicam lectionem quae nuper lecta est, ubi Dominus Jesus Christus ingressus sabbato Synagogam, hominis ibi habentis manum aridam spiritali medicina curavit, non appositis herbarum succis, non pigmentorum medicaminibus colligatis: sed verbo jubens, et in ira praecipiens refudit corpori sanitatem (Luc. VI, 6 et seq.) .
PL 17, 634B1. 兄弟たちよ、先ごろ読まれた福音書の朗読を、諸君は注意深く聞いたと私は信じる。そこでは、主イエス・キリストが安息日に会堂に入り、そこにいた萎えた手をもつ人を、霊の薬によって癒やした。草の汁を塗らず、軟膏の薬を巻きつけもせず、言葉で命じ、怒りをもって命令して、体に健康を戻したのである(ルカ6:6以下)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.2
Ira, inquam, sicut ait Evangelista, restituit vigorem dexterae. Unde intelligimus qualis Dominicae benignitatis sit sanitas, cujus indignationis talis est medicina: aut quemadmodum placatus prodest, qui ita miseretur iratus.
PL 17, 634C怒りによって、と私は言う、福音書記者が言うように、右手に力を回復させた。ここから我々は、主の善意による癒やしがどれほどのものかを悟る。その憤りの薬がこのようなものなのだから。また、怒っていながらこれほどに憐れむ者が、宥められたときにどれほど益をもたらすかを。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.3
Verbo igitur jubet, ut arenti dexterae venarum succos infunderet. Non mirum est, si is arentem reparavit dexteram, qui tot corpora de arenti pulvere procreavit, et id verbi imperio restituit, quod in principio factura operationis instituit: velut auctorem suum plasma cognoscens, obsequitur ei portiuncula, cui totum se deberet in massa.
PL 17, 634Cこうして言葉で命じ、乾いた右手に血管の液を注ぎ入れた。これほど多くの体を乾いた塵から造った者が、乾いた右手を回復させたのは不思議ではない。創造の初めに造りの業で定めたものを、言葉の命令で戻したのである。造られたものが自らの作者を知るかのように、塊の中にあって自らのすべてを彼に負っていたその小さな部分は、彼に従う。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.4
2. Sed videamus quae sit in Synagoga manus arida, quae nihil corpori prodest, quando operibus siccavit: quando etiam primum arida esse coeperit, requiramus; non enim unius hominis tantum per Salvatorem causa geritur, nec unius hominis imbecillitas procuratur, sed totius generis humani sanatur infirmitas.
PL 17, 635A2. しかし、会堂における萎えた手とは何かを見よう。それは体に何の益ももたらさない、業によって干からびたものである。また、それがいつ最初に萎え始めたのかを探ろう。救い主によって扱われるのは一人の人の事柄だけではなく、一人の人の弱さが手当てされるだけでもなく、全人類の病が癒やされるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.5
Nulli autem dubium est dexteram vel totius corporis praeclariorem portionem hoc officii gerere; ut diurna alimenta suo corpori subministret, et providentia quadam ad fruendam vitam membra caetera pascat ac nutriat.
PL 17, 635Aしかるに、右手、あるいは全身のより優れた部分が次の務めを担うことを、誰も疑わない。日々の糧を自分の体に供し、一種の配慮によって、命を享受するためにほかの肢体を養い育てるという務めである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.6
3. Hanc igitur dexteram in Judaico populo scribas esse dixerim, vel doctores, qui velut praeclarior portio in pharisaeorum corpore a Domino constituti, neglexerunt et in caetera membra sua prophetarum oracula velut escam vitae aeternae porrigere: atque ideo doctrina eorum tamquam manus aruit imbecillis; quia fontem perennis sapientiae non quaesivit.
PL 17, 635A3. それゆえ、この右手とは、ユダヤの民における律法学者たち、あるいは教師たちのことだと、私は言いたい。彼らはファリサイ派の体の中で、より優れた部分として主によって立てられたのに、預言者たちの託宣を永遠の生命の食物のようにほかの肢体に差し出すことをおろそかにした。それゆえ彼らの教えは、弱い手のように萎えた。永遠の知恵の泉を求めなかったからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.7
Propterea denique factum est, ut quasi contracta dextera clavem scientiae tenere non posset, sicut ait Dominus: Vae vobis scribae et pharisaei, qui absconditis clavem scientiae, et reliqua (Luc. XI, 52) .
PL 17, 635Bそのために実に、縮んだ右手のように、知識の鍵を持つことができなくなった。主が言うとおりである。「災いだ、汝ら律法学者とファリサイ派よ。汝らは知識の鍵を隠し、云々」(ルカ11:52)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.8
Haec autem clavis Christus est Dominus, quo ad credulitatem fidei pectorum arcana reserantur. Ista clavis, sicut ait Dominus Petro: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19) .
PL 17, 635Bこの鍵とはキリスト、主であり、彼によって胸の秘密が信仰の信じることへと開かれる。この鍵について、主はペトロに言った。「私は汝に天の国の鍵を与える」(マタイ16:19)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.9
Ergo aruit dextera Synagogae manus, relinquens Christum: quae prius erat in principibus Judaeorum, deterioravit; quisquis enim Christi fontem deserit, debilitatur protinus, et arescit.
PL 17, 635Bこうして、会堂の右手は、キリストを離れて萎えた。かつてユダヤ人の指導者たちの中にあったものは、悪くなった。キリストの泉を捨てる者は誰でも、たちまち衰え、干からびるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.10
4. Sed invenio ipsam manum quondam caeteris membris fuisse meliorem; sanctus enim Moyses dux judaici populi, velut clarior corporis sui dextera fuit, cum Legem porrigendam meruit a divinitate percipere.
PL 17, 635C4. だが私は、その手自身がかつてほかの肢体より優れていたことを見いだす。聖なるモーセ、ユダヤの民の導き手は、民に差し出すべき律法を神性から受けるにふさわしいとされたとき、その体のより明るい右手のようであった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.11
Dextera, inquam, erat sanctus Moyses, qui filios Israel velut manu provida coelesti manna nutriit. Haec plane est dextera, quae Jannem et Mambrem magos nivei splendoris nitore convicit (II Tim. III, 8) .
PL 17, 635C右手であった、と私は言う、聖なるモーセが。彼はイスラエルの子らを、先を見る手のように、天のマナで養った。ヤンネとマンブレという魔術師たちを、雪のような輝きの光で論駁したのも、まさにこの右手である(二テモテ3:8)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.12
Ita enim scriptum habes: Atque ideo magorum destructae sunt tenebrae, quia Moysi meritis lucens dextera coruscabat. 5. Sed videamus manus ista quando primum arida coeperit esse vel mortua.
PL 17, 635C実際、あなたはこう書かれているのを見いだす。「それゆえ魔術師たちの闇は破られた。モーセの功績によって輝く右手が光っていたからである」〔出典は刷られていない。この句は聖書にこの形では見えない〕。5. しかし、この手がいつ最初に萎え、あるいは死んだものになったかを見よう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.13
Ego illam primum in Adam aruisse confirmo, cum contra vetitum Domini interdictae arboris poma decerpsit, ac tunc succum immortalitatis amisit. Et siccata quodammodo est, quando hominem ad imaginem Dei factum peccato suo solvi fecit in pulverem.
PL 17, 635C私は、それが最初にアダムにおいて萎えたと断言する。主の禁令に背いて、禁じられた木の実を摘み取り、そのとき不死の液を失ったときである。また、神の像に造られた人を、自らの罪によって塵に解かれさせたとき、ある意味で干からびたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.14
Atque utinam sola manus peccato teneretur obnoxia! Quod est gravius, omne corpus morte damnatum est, cum dextera prima peccaverit. Nec mireris si membrum dexterae in Adam non mansit integrum; vigor enim ille aeternitatis exaruit.
PL 17, 635Dしかも、手だけが罪の責めを負っていたならよかったのに。さらに重いことに、右手が最初に罪を犯したので、体全体が死に定められた。右手の肢体がアダムにおいて無傷のままでなかったことを驚くな。永遠の活力が干からびたからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.15
Nam sicut Moysi dextera custodientis mandata Domini niveo fulgore resplenduit; ita et Adae dextera praevaricantis praecepta mortifero pallore contracta est.
PL 17, 636Aモーセの右手は、主の戒めを守るとき雪のような輝きで光った。同じく、アダムの右手は、掟に背反するとき、死をもたらす蒼白さへと縮んだ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.16
6. Hanc igitur Adae manum Salvator curat in Synagoga, hoc est, totius generis humani imbecillitatem sanare festinat; dicit enim etiam illi: Extende manum tuam, qui eam idolis immolando contraxit.
PL 17, 636A6. 救い主は、このアダムの手を会堂で癒やす。すなわち、全人類の弱さを癒やそうと急ぐ。偶像に犠牲を献げて手を縮めた者にも、彼は言うからである。「汝の手を伸ばせ」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.17
Dicit illi: Extende manum tuam, cujus dextera usuras accipiendo siccavit. Extende manum tuam, qui per eam res orphanorum viduarumque gestis invadere.
PL 17, 636A「汝の手を伸ばせ」と、その右手が高利を取ることで干からびた者に彼は言う。「汝の手を伸ばせ」と、その手で孤児ややもめの財産を奪おうとする者に言う。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.18
Sed et tu qui putas te manum habere puram et sanam, cave ne avaritia contrahatur: quin potius extende eam pro misericordia frequenter ad pauperem, pro hospitalitate saepius ad peregrinum: extende eam pro peccatis semper ad Dominum: esto misericors, esto largus.
PL 17, 636Aだが、自分は清く健やかな手をもっていると思うあなたも、貪欲によって縮められないよう注意せよ。むしろ、慈しみのために貧しい者へ頻繁にそれを伸ばし、もてなしのために旅人へさらに頻繁に伸ばせ。罪のために常に主へそれを伸ばせ。慈しみ深くあれ、惜しみなくあれ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 16.0.19
Observa quod ait propheta: Ne sit manus tua ad accipiendum porrecta, et ad erogandum contracta (Eccles, IV, 36). Sic enim manus tua sana esse poterit, si malis contrahatur, bonis vero operibus extendatur.
PL 17, 636B預言者の言うことを心に留めよ。「汝の手を、受けるためには差し出され、与えるためには縮められたものとするな」(集会の書4:36)。実に、あなたの手は、悪に対しては縮められ、善い業に対しては伸ばされるなら、健やかでありうる。