作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo XXXIX. De camelo 第39説教 ラクダについて

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 680D · 13 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.1

1

1. Dicit in Evangelio Dominus Jesus Christus: Facilius est transire camelum per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum (Matth. XIX, 24) . Quae sententia vereor ne forte vobis conveniat, qui divitias saeculi hujus aut habetis, aut quaeritis.

PL 17, 680D

1. 主イエス・キリストは福音書で言う。「ラクダが針の穴を通るほうが、金持ちが天の国に入るよりたやすい」(マタイ19:24)。この言葉が、この世の富を持っているか、求めている諸君に当てはまりはしないかと、私は恐れる。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.2

2

Sicut enim cameli animal, quod est tortuosum atque deforme, perversitas ipsa corporis per angustissimam acus cavernam praeterire non patitur: ita et divites oneratos avaritia, et cupiditate foedatos, ipsa vitae deformitas per arctam viam regni minime introire permittit; ait enim idem Dominus: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14) .

PL 17, 681A

実に、ラクダという動物はねじれて醜く、その体の曲がりそのものが、針のごく狭い穴を通り抜けることを許さない。それと同じく、貪欲を負わされ、欲によって汚された金持ちたちを、その生の醜さそのものが、国の狭い道に入ることを決して許さない。同じ主が言うからである。「命に至る道は狭く、細い」(マタイ7:14)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.3

3

2. Igitur in camelo difficultatem transitus praestat habitudo membrorum, in divite autem impedimentum magnitudo efficit peccatorum; gibbus enim quidam est animae turpe quid vel cogitare, vel facere: ac mentis quaedam tortuosa deformitas, in mundi rebus semper intendere, et ab Ecclesiae sanctae limine curis saecularibus avocari.

PL 17, 681A

2. それゆえ、ラクダの場合は肢体の形が通り抜けを難しくし、金持ちの場合は罪の大きさが妨げとなる。実に、恥ずべきことを考え、あるいは行うことは、魂のこぶのようなものであり、この世の事物にいつも心を向け、世俗の心配事によって聖なる教会の敷居から引き離されることは、精神のねじれた醜さのようなものである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.4

4

Unde mihi videtur hanc deformitatem corporis propheta spiritaliter elocutus, foeditatem morum potius indicasse, cum dicit: Non glorietur gibbosus sicut rectus (III Reg. XX, 11) ; quasi sic diceret: Non glorietur peccator vitiorum suorum pravitate distortus, sicut gloriatur justus conscientiae bonae simplicitate directus.

PL 17, 681B

だから私には、預言者がこの体の醜さを霊的に語りながら、むしろ習いの醜さを指して言っているように思われる。「こぶのある者が、まっすぐな者のように誇ってはならない」(列王記三20:11)。これは、こう言うのと同じである。罪人は、自らの悪徳の曲がりにねじ曲げられているのに、義人が善い良心の素直さによってまっすぐであるように誇ってはならない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.5

5

Quamvis enim, o peccator, proceritate corporis gaudeas, quamvis scapularum tuarum aequalitate laeteris; anima tamen tua morum pravitate deformis est.

PL 17, 681B

罪人よ、あなたが体の背の高さを喜び、肩の釣り合いを誇るとしても、あなたの魂は、習いの曲がりによって醜い。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.6

6

3. Recte ergo camelo comparatus est dives; siquidem illum a transitu acus corporis crassitudo revocat, hunc ab ingressu Ecclesiae patrimonii sollicitudo detentat: et sicut illum parvum foramen non capit oneratum mole membrorum; ita et hunc introitus sanctus non suscipit gravatum cumulo delictorum.

PL 17, 681B

3. それゆえ、金持ちがラクダにたとえられたのは正しい。ラクダを針の通り抜けから引き戻すのは体の太さであり、金持ちを教会に入ることから引きとどめるのは財産への心配だからである。そして、体の重みを負ったラクダを小さな穴が受け入れないように、罪の積み重ねに重く負われた金持ちを、聖なる入口は受け入れない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.7

7

Uterque habet propriam sarcinam suam, ille oneratus est carnibus, iste peccatis: et sicut ille inhabilis est angustissimae acus cavernae; ita et hic inconveniens est beatissimo Dei regno: ad quod camelum corpore incompositum natura, hunc autem pravum voluntas efficit.

PL 17, 681C

両者は、それぞれ自分の荷を持つ。一方は肉を負い、他方は罪を負う。一方が針の最も狭い穴に適さないように、他方もまた、神のいとも福な国にふさわしくない。そのように、ラクダを体の不格好なものとするのは本性であり、この者を曲がったものとするのは意志である。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.8

8

4. Haec autem dico, fratres, de iis qui festivissimam diem sanctae Epiphaniae, ne in Ecclesia procurarent, patrimoniorum suorum compedibus sunt detenti, et terreno quodam obligati sunt vinculo, ut venire eis ad domum Domini non liceret.

PL 17, 681C

4. 兄弟たちよ、私がこれを言うのは、最も祝わしい聖なる公現の日を、教会で行わないように、自分の財産の足枷に縛られ、地上的な鎖につながれて、主の家に来ることが許されなかった者たちについてである〔procurarent の意味は定かでない。「行う」と取った〕。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.9

9

Non quod eos quidpiam detineat, sed quod ita propriis sint actibus implicati, ut jam arbitrium vivendi suae potestatis amiserint: et dum sollicitudinem patrimonii exhibent, animarum medicinam penitus non requirant.

PL 17, 681C

何かが彼らを引きとどめているからではなく、自分の営みにからめ取られ、生き方を決める自由をすでに自分の力から失っているからである。財産への気づかいは示しながら、魂の薬は全く求めない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.10

10

5. Quid mihi, o dives, difficultatem temporis objicis? Quid necessitatem ingeris repentinam? Si cor habes, intellige quia omni necessitate major necessitas est salutis: et utilior est causa prius curare vitam, tunc peculii damna sarcire; ne dum augmentum patrimonii quaerimus, sentiamus animae detrimentum.

PL 17, 681D

5. 金持ちよ、なぜあなたは私に時間の困難を持ち出すのか。なぜ突然の必要を言い立てるのか。心があるなら悟れ。あらゆる必要にまさる必要は、救いの必要である。まず命を守るほうが益のある事柄であり、そのあとで私有財産の損失を埋めるのがよい。財産を増やすことを求めて、魂の損失を味わうことのないように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.11

11

Sed forte judicem metuis, quem in secretario reliquisti. Mihi crede quod magis Deum judicem metuere debes, qui de ipso tuo judice judicabit. Illum ergo metuis, qui mox accipiet successorem: Dominum non metuis, cui nemo aliquando succedit?

PL 17, 682A

だがあなたは、執務室に残してきた裁判官を恐れているのだろう。私を信じよ。あなたは、あなたのその裁判官をも裁く神である裁き主を、いっそう恐れねばならない。まもなく後任を迎える者を、あなたは恐れるのに、誰も後を継ぐことのない主を恐れないのか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.12

12

Considera itaque judicii imminentem diem, et inextinguibiles gehennae flammas, stridorem horrendum dentium, tenebrarum ultimum cruciatum; et si potes, relicta Ecclesia, saecularibus sollicitudinibus implicare.

PL 17, 682A

だから、迫る裁きの日、ゲヘナの消えない炎、歯ぎしりの恐ろしい音、闇の最後の責め苦を考えよ。そして、できるものなら、教会を離れて、世の心配事にからめ取られるがよい。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 39.0.13

13

Vereor enim ne dum mundi divitias quaeritis, inveniatis potius divitias peccatorum; et repertis thesauris saeculi, coelestes thesauros amittatis.

PL 17, 682A

実に私は恐れる。諸君がこの世の富を求めるうちに、むしろ罪の富を見いだし、この世の宝を見つけて、天の宝を失うのではないかと。