作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo LVIII. De sancto Cypriano 第58説教 聖キュプリアヌスについて

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 722D · 16 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.1

1

1. Ante dies, cum beatissimi martyris Cypriani celebraremus natalem, suavissime in ejus festivitate jucundati sumus; quia enim hoc vindemiarum in tempore passus est, tamquam et nos de vindemia dulces et varios fructus ex ejus passione collegimus; impinguavit enim nos, et refecit musto martyrii sui.

PL 17, 722D

1. 先日、いと福なる殉教者キュプリアヌスの誕生日〔殉教者が天に生まれた日、すなわち命日〕を祝ったとき、我々はその祝いにおいてこの上なく喜んだ。彼がブドウの収穫の時期に苦しみを受けたので、我々もまた収穫から、彼の受難による甘く多様な実りを集めたかのようである。彼は我々を豊かにし、その殉教の搾りたてのぶどう酒で我々を元気づけたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.2

2

Est enim mustum quod reficit et inebriat christianum, sed ebrietas illa magis sobrium facit; qui enim inebriatur coelesti gratia, exsobriatur sarcina peccatorum.

PL 17, 722D

実に、キリスト教徒を元気づけ、酔わせる搾りたてのぶどう酒がある。しかしその酔いは、むしろ人を節度あるものにする。天の恩寵に酔う者は、罪の重荷から酔いが覚めるのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.3

3

2. Hoc namque musto repleti sancti apostoli, sicut ait Scriptura (Act. II, 13) , alienis linguis Dei magnalia loquebantur.

PL 17, 723A

2. というのは、聖なる使徒たちはこの搾りたてのぶどう酒に満たされ、聖書が言うとおり(使徒言行録2:13)、ほかの言葉で神の大いなる業を語ったからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.4

4

In quo facto pariter ebrii esse videbantur, et sobrii; ebrii enim putabantur, quod in iis loquela praeter naturam alte personabat: sobrii erant, quod juxta consuetudinem mentis Deum devotione laudabant.

PL 17, 723A

この出来事において、彼らは酔っているようでもあり、醒めているようでもあった。酔っていると思われたのは、彼らの言葉が本性を超えて高らかに響いたからであり、醒めていたのは、心の常のとおり、献身をもって神を賛美していたからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.5

5

Quod quidem non elatione aliqua aut impudentia contigit, ut viri sancti peregrino sermone loquerentur: sed providentia divinitatis factum est, ut quia ad magnificandum Deum una loquela non sufficit, per plures linguas mentis devotio solveretur.

PL 17, 723A

聖なる人々が異国の言葉で語ったのは、何らかの高ぶりや恥知らずのゆえではない。神性の摂理によってそうなったのである。神を大きくあがめるには一つの言語では足りないので、多くの言語を通して、心の献身が解き放たれたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.6

6

2. Jucundati enim sumus, quia de vinea Domini sabaoth fructum refectionis accepimus: vinea autem Domini sabaoth, sicut dicit propheta, domus Israel est, quae domus nos sumus (Esai. V, 7) .

PL 17, 723A

2. 実に、我々が喜んだのは、万軍の主のブドウ畑から、元気づける実りを受けたからである。万軍の主のブドウ畑とは、預言者が言うとおり、イスラエルの家であり、その家とは我々のことである(イザヤ5:7)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.7

7

Secundum fidem enim Israelitae nos sumus; unde dicit Apostolus: Qui ex fide sunt, ii filii sunt Abrahae (Galat. III, 7) .

PL 17, 723B

実に、信仰によれば、我々はイスラエルの人である。それゆえ使徒は言う。「信仰に基づく者たち、その人々こそアブラハムの子らである」(ガラテヤ3:7)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.8

8

Quoniam igitur nos sumus Israel, vinea Domini sumus: videamus diligenter ne ex palmite operis nostri non nascatur dulcedinis uva, sed fellis; ne dicatur nobis, quod Judaeis dictum est per prophetam: Sustinui ut faceret uvam, fecit autem spinas; et non justitiam, sed clamorem (Esai. V, 7) .

PL 17, 723B

それゆえ、我々がイスラエルであるのだから、我々は主のブドウ畑である。我々の行いの枝から、甘さのブドウではなく、苦い胆汁のブドウが生じることのないよう、よく見よう。預言者を通してユダヤ人たちに言われたことが、我々に言われることのないように。「私はこれがブドウを実らせるのを待った。ところが茨を実らせた。正義ではなく、叫びを」(イザヤ5:7)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.9

9

Quam dura conditio, ut possessio, quae domino suo suavitatis fructus afferre debuit, spinarum illum asperitate compunxerit! hoc est, cum Judaei Salvatorem debuerint tota fidei devotione suscipere, spinarum eum coronaverunt passione.

PL 17, 723B

なんと過酷な定めであろう。その主に甘い実りを献げるべき所有地が、茨の鋭さをもって主を刺したのである。すなわち、ユダヤ人たちは、救い主を信仰の献身のすべてをもって受け入れるべきであったのに、茨の受難をもって彼に冠をかぶせたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.10

10

Quae corona quidem, quantum in Judaeis est, erat injuriarum contumelia: quantum in Domino, erat corona virtutum. Compungunt ergo Judaei Dominum, dum coronant: compungunt, dum crucifigunt. Unde ait Scriptura sancta: Videbunt in quem compunxerunt (Joan. XIX, 37) .

PL 17, 723C

この冠は、ユダヤ人たちにとっては、侮辱の恥辱であったが、主にとっては、徳の冠であった。ユダヤ人たちは冠をかぶせながら主を刺し、十字架につけながら刺したのである。それゆえ聖書は言う。「彼らは、自分たちの刺した者を見るであろう」(ヨハネ19:37)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.11

11

3. Igitur, fratres, videte ne et vobis dicatur: Sustinui ut faceret uvam, fecit autem spinas (Esai. V, 2) ; hoc est, ne spinas quas Domino Judaei cruentis imposuerunt manibus, nos iniquis sensibus apponamus, et compungamus eum non asperitate sentium, sed operum pravitate.

PL 17, 723C

3. それゆえ、兄弟たちよ、気をつけよ。諸君に対しても、「私はこれがブドウを実らせるのを待った。ところが茨を実らせた」(イザヤ5:2)と言われることのないように。つまり、ユダヤ人たちが血に染まった手で主に載せた茨を、我々が不法な思いによって載せ、茨の鋭さによってではなく、行いの曲がったことによって主を刺すことのないようにせよ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.12

12

Sunt enim spinae cordis, quae Verbum Dei etiam vulnerare consueverunt, de quibus meminit in Evangelio Salvator, dicens seminantis semen cecidisse inter spinas, et crevisse eas, ac suffocasse quod satum est (Matth. XIII, 7) .

PL 17, 723C

心の茨がある。それは神の言葉をも傷つけるのが常である。救い主は福音書でそれに触れ、種をまく人の種が茨の中に落ち、茨が伸びて、まかれたものをふさいだと言っている(マタイ13:7)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.13

13

Quae autem spinae sint, ipse prosequitur, dicens utique sollicitudines esse mundanas, quae cum crescunt in corde hominis, mandata Salvatoris in eo suffocant. Quis enim umquam sollicitus de mundo, potuit bene sollicitus esse de Christo?

PL 17, 723D

その茨が何であるかを、主自身が続けて説いている。すなわち、それは世の思い煩いであって、人の心の中で育つと、そこで救い主の戒めをふさぐのである。実に、世界のことで思い煩った者が、キリストのことでよく思い煩うことが、いつかできたであろうか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.14

14

Quis dum lucris domus suae providet, utilitatibus Ecclesiae potuit providere? Unde ait Apostolus: Qui sine uxore est, sollicitus est quae sunt Domini, quomodo placeat Deo: qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 32) .

PL 17, 723D

自分の家の利益に心を配る者が、教会の益に心を配ることができたであろうか。それゆえ使徒は言う。「妻のない者は、主のことに心を配り、どうすれば神に喜ばれるかを思う。だが妻のある者は、世界のことに心を配り、どうすれば妻に喜ばれるかを思う」(一コリント7:32)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.15

15

4. Ergo, fratres, videte ne vinea vestra non uvas, sed spinas faciat: ne vindemia vestra non vinum afferat, sed acetum. Quisquis enim vindemiam legit, et pauperibus non largitur; ille acetum colligit, non vinum.

PL 17, 723D

4. それゆえ、兄弟たちよ、気をつけよ。諸君のブドウ畑がブドウではなく茨を生むことのないように。諸君の収穫が、ぶどう酒ではなく酢をもたらすことのないように。実に、ブドウの収穫を集めながら、貧しい人々に分け与えない者は、酢を集めているのであって、ぶどう酒ではない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 58.0.16

16

Quisquis messes recondit, et indigentibus non ministrat; iste non alimoniae fructus reposuit, sed tribulos avaritiae congregavit. Nam propterea ait Scriptura de terra nostra: Spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III, 18) .

PL 17, 724A

穀物の収穫を蓄えながら、乏しい人々に仕えない者は、糧の実りを蓄えたのではなく、貪欲のアザミを積み上げたのである。聖書が我々の地について、「地は汝に茨とアザミを生えさせる」(創世記3:18)と言うのは、このためである。