Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.1
1. Testimonium perhibet sanctus Apostolus de prophetis, dicens: Tempore, inquit, acceptabili exaudivi te et in die salutis adjuvi te (II Cor. VI, 2) . Et subsequitur ipse: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
PL 17, 637B1. 聖なる使徒は預言者たちから証しを引いて言う。「受け入れられる時に私は汝に聞き、救いの日に汝を助けた」(二コリント6:2)。そして彼自身が続ける。「見よ、今は受け入れられる時、見よ、今は救いの日」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.2
Unde et ego testificor vobis hos esse dies redemptionis, hoc esse tempus coelestis quodammodo medicinae, in quo tempore omnium vitiorum nostrorum labem et universa vulnera peccatorum sanare poterimus, si medicum animarum nostrarum fideliter exoremus, ut praecepta ejus tamquam suscepti idonei minime dispernamus.
PL 17, 637Cそれゆえ私も諸君に証しする。これらの日々は贖いの日々であり、この時はいわば天の薬の時である。この時に我々は、我々の悪徳のすべての汚れ、罪のあらゆる傷を癒やすことができる。ただし、我々の魂の医者に忠実に懇願し、治療を受け入れた適格な者として、その指示を決して退けないならばである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.3
Tunc enim languidus aegritudinis suae invenit medicinam, si omni sollicitudine medici mandata servaverit; quia si aliud faciat, cum aliud jubetur, increscente morbo non medicus, sed praevaricator in culpa est.
PL 17, 637C病む者は、あらゆる注意をもって医者の指示を守るなら、そのとき自らの病の薬を見いだす。別のことが命じられているのに別のことをするなら、病が募っても、咎を負うのは医者ではなく背反した者だからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.4
2. Medicus autem est Dominus noster Jesus Christus, qui ait: Ego occidam et vivificabo: percutiam et sanabo (Deut. XXXII, 39) .
PL 17, 637C2. 医者とは我々の主イエス・キリストである。彼は言う。「私は殺し、また生かす。私は打ち、また癒やす」(申命記32:39)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.5
Occidit enim quodammodo antequam vivificet Dominus; occidit enim primum in nobis homicidia, adulteria, scelera, furta, per baptismum: et sic nos tamquam novos homines aeternitatis immortalitate vivificat.
PL 17, 637C主はある意味で、生かす前に殺す。まず我々の中の殺人、姦淫、悪行、盗みを洗礼によって殺し、こうして我々を新しい人として、永遠の不死によって生かすからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.6
Morimur ergo peccatis videlicet per lavacrum: regeneramur autem vitae per Spiritum, sicut ait sanctus Apostolus: Quoniam mortui estis delictis vestris, et vita vestra abscondita est cum Christo.
PL 17, 637Dこうして我々は罪に死ぬ、すなわち洗いによって。そして生命へと霊によって再生させられる。聖なる使徒が言うとおりである。「汝らは自らの罪に死んだ。汝らの生命はキリストとともに隠されている」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.7
Consepulti enim estis cum illo per baptismum in mortem (Coloss. III, 3) ; occidimur enim quodammodo, cum desinimus esse, quod fuimus.
PL 17, 637D「汝らは彼とともに洗礼によって死へと葬られたからである」(コロサイ3:3)〔引かれた句はコロサイ2:12。刷られた番号は前の節の句(コロサイ3:3)に当たる〕。我々はある意味で殺される、かつての自分であることをやめるときに。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.8
Novo enim pietatis genere in uno eodemque homine mors operatur et vita; moritur enim concupiscentia peccatorum, vivificatur amore virtutum.
PL 17, 638A新しい種類の慈しみによって、一人の同じ人の中で死と生が働く。人は罪の欲望に死に、徳への愛によって生かされるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.9
In uno namque eodemque homine impius et adulter occiditur, ut misericors renascatur et castus: interimitur idololatria, ut religio propagetur: fornicator et ebriosus exstinguitur, ut continens et sobrius procreetur.
PL 17, 638A実に一人の同じ人の中で、不敬虔な者と姦淫する者が殺される。慈しみ深い者と貞潔な者として生まれ変わるためである。偶像崇拝は滅ぼされる。宗教が広められるためである。淫行する者と酔う者が消される。自制ある者と節度ある者が生み出されるためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.10
3. Sic ergo mortificat Dominus, ut vivificari faciat: sic occidit, ut prosit: sic verberat, ut emendet. Haec est igitur circa homines suos ejus tota severitas; ut in his peccata puniantur, anima conservetur: abstollantur detestanda vitia, virtutes optimae nutriantur.
PL 17, 638A3. こうして主は、生かすために死なせる。益をもたらすために殺す。矯正するために打つ。ゆえに、主が自らの人々に対して示すその厳しさのすべては、彼らにおいて罪が罰せられ、魂が保たれ、忌むべき悪徳が取り除かれ、最善の徳が養われるためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.11
Usque adeo autem hac pia occisione Domini cernimus plerosque conversos in tantum ad melius profecisse, sic de piissimis optimos factos; ut cum videas eos, alios credas homines, cum non videas mutatas esse personas.
PL 17, 638Bこれほどまでに、主のこの慈しみに満ちた殺害によって、回心した多くの者がよりよい方へ進み、最悪の者から最善の者へと造り変えられた〔底本は piissimis(いとも敬虔な者)。対になる optimos と「回心した」の文脈から pessimis(最悪の者)の誤りらしく、そう解した〕のを、我々は見る。その者たちを見れば、別の人間だと思うほどである。人物が変わったわけではないのに。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.12
In tantum enim in nobis id quod prius eramus, perimitur, aufertur, exstinguitur: ut id quod postea sumus, denuo natum esse credamus: unde nativitas haec secunda prioris vitae finem jam factum fuisse significat.
PL 17, 638B我々の中でかつての自分は滅ぼされ、取り去られ、消されるので、のちの自分は新たに生まれたと我々は信じるほどである。それゆえ、この第二の誕生は、前の生の終わりがすでに果たされたことを示す。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.13
4. Quod autem ait: Ego percutiam et sanabo (Deut. XXXII, 39) ; percutit plane praeceptis suis Dominus peccatores, ut sanet: mandatis verberat, ut emendet: jejunia praecipit, indicit continentiam, judicium comminatur: et tristem gehennae metum incutiens, adhibet medicinam; ut dum futura pertimescimus, praesentia corrigamus.
PL 17, 638B4. 彼が「私は打ち、癒やす」(申命記32:39)と言うことについて。主は、罪人たちを、その戒めによってまさに打つ。癒やすためである。命令によって鞭打つ。矯正するためである。断食を命じ、自制を課し、裁きをもって脅す。ゲヘナの悲しい恐れを植えつけて薬を施す。それは、来たるべきものを恐れることで、現在を正すためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.14
5. Sic namque Paulum apostolum percutiendo sanum reddidit (Act. IX, 3 et seq.) ; cum enim esset persecutor, impius et blasphemus, et quidem ad devastandas Ecclesias Damascum properaret, subito fulgoris coelestis eum terrore percussit, ut evangelici splendoris eum luce perfunderet: et carnalium luminum orbitate mulctavit, ut spiritalium oculorum illuminaret aspectu: corporis eum debilitate perterruit, ut fidei devotione salvaret.
PL 17, 638C5. 実にこのようにして、使徒パウロを打つことによって健やかにした(使徒言行録9:3以下)。彼は迫害者、不敬虔な者、冒瀆する者であり、教会を荒らすためにダマスコへ急いでいた。すると突然、天の閃光の恐れで彼を打ち、福音の輝きの光で彼を浸した。肉の目の光を失わせて罰し、霊の目の眼差しで照らした。体の弱さで恐れさせ、信仰への献身によって救ったのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.15
Surgens ergo a terra Paulus, exterioribus quidem oculis non videbat homines, non aerem: sed mentis luminibus Christum videbat e coelo.
PL 17, 638Cこうして、地から起き上がったパウロは、外の目では人々も空気も見なかったが、精神の光で天のキリストを見ていた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.16
Denique in tantum profuit Domini ista percussio, ut de Judaeo christianus, de blasphemo apostolus, de Saulo Paulus existeret; et eo usque mutavit veterem cum moribus hominem, ut etiam mutaret et nomen.
PL 17, 638C実に、主のこの打撃は、ユダヤ人からキリスト教徒が、冒瀆する者から使徒が、サウロからパウロが生まれ出るほど益をもたらした。古い人をその習いとともに変え、名までも変えるに至った。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.17
6. Habentes igitur hujusmodi medicum, qui percutiendo sanat, mortificando vivificat, subdamur ei cum omni patientia ad curandum; ut quidquid in nobis probrosum, quidquid delictis sordidum, quidquid ulceribus fetidum esse perspexerit, incidat, amputet, exsecet; ut resectis omnibus diaboli vulneribus, hoc solum in nobis faciat remanere, quod Dei est.
PL 17, 638D6. こうして、打ちつつ癒やし、殺しつつ生かすこのような医者をもつ我々は、癒やされるために、あらゆる忍耐をもって彼に服そう。我々の中の恥ずべきもの、罪にまみれて汚いもの、潰瘍で悪臭を放つものを彼が見て取るなら、何であれ切開し、切断し、切り取るために。悪魔の傷がすべて切り取られたのち、神のものだけを我々の中に残すようにするためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.18
Istud autem praeceptum ejus est primum, ut his quadraginta diebus, jejuniis, orationibus, vigiliis operam commodemus; jejuniis enim lascivia corporis castigatur, orationibus devota saginatur anima, vigiliis diaboli insidiae depelluntur.
PL 17, 639Aその最初の戒めは、この四十日の間、断食、祈り、徹夜の祈りに励むことである。断食によって体の放縦が懲らしめられ、祈りによって敬虔な魂が肥え、徹夜の祈りによって悪魔の策略が退けられるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.19
Deinde cum istis mandatorum observationibus fuerit hoc tempus impletum, tunc purgata et fatigata tot observationibus anima, ad baptismum veniens, Spiritus sancti inundatione reficitur: et quidquid in ea diversarum aegritudinum ardor exsiccaverat, coelestis gratiae rore perfunditur; ut deponens veteris hominis corruptelam, novae indolem juventutis acquirat.
PL 17, 639Aそののち、この時がこれらの戒めの遵守で満たされたとき、これほど多くの遵守で清められ疲れた魂は、洗礼に至り、聖なる霊の溢れで回復される。さまざまな病の熱が干からびさせていたものは何であれ、天の恩寵の露で潤される。こうして古い人の腐敗を脱ぎ、新しい若さの素質を得る。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.20
Et mirum in modum in uno eodemque homine delictis sanctitas, iniquitati justitia, senectuti succedit infantia: novoque nativitatis genere alter est, qui renascitur; quam ipse sit, qui peccavit.
PL 17, 639Aそして不思議なことに、一人の同じ人の中で、罪に聖性が、不法に正義が、老いに幼さが取って代わる。新しい種類の誕生によって、再び生まれる者は、罪を犯した者自身とは別の者である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.21
7. Sic namque Elias quadraginta dierum ac noctium curriculo continuato jejunio, totius mundi longam ac nimiam siccitatem meruit imbrium rore restinguere, et ardentem terrarum sitim coelestis pluviae largitate perfundere (III Reg. XIX, 8) .
PL 17, 639B7. 実にエリヤも、四十日四十夜の道のりを断食を続けて、全世界の長く甚だしい干ばつを雨の露で消し、地の燃える渇きを天の雨の豊かさで潤すにふさわしいとされた(列王記三19:8)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.22
Quod quidem in figuram nostri factum esse cognoscimus, ut nos quoque horum quadraginta curriculo dierum jejunantes, spiritalem baptismatis pluviam tribubus nostris mereamur, nostramque jamdiu aridam terram coelestis desuper imber infundat, et longam gentilium siccitatem lavacri inundatio salutaris irroret.
PL 17, 639Bこれは我々の象りとして行われたと、我々は知る。すなわち、我々もこの四十日の道のりのあいだ断食して、我々の諸部族に洗礼の霊の雨を受けるにふさわしくされ、長らく乾いた我々の地に天からの雨が注ぎ、異邦人たちの長い干ばつを救いの洗いの溢れが潤すようにである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.23
Siccitatem enim et ardorem animae suae patitur, quisquis baptismi gratia non rigatur. 8. Horum ergo dierum noctiumque jejunio Moyses sanctus meruit cum Deo loqui, stare, consistere, et de manu ejus Legis praecepta suscipere (Exod. XXIV, 18) .
PL 17, 639B自らの魂の干ばつと熱を耐えるのは、洗礼の恩寵に潤されない者である。8. したがって、これらの日々と夜の断食によって、聖なるモーセは神とともに語り、立ち、とどまり、その手から律法の戒めを受けるにふさわしいとされた(出エジプト記24:18)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.24
Quamvis enim illum ab obtutibus Dei conditio humana subtraheret, jejuniorum tamen gratia proximum illum divinitatis consortio faciebat; haec enim in nobis virtutum portio Dei est, ut jejunemus frequenter, quoniam semper Deus ipse jejunat.
PL 17, 639C人間の条件は彼を神の眼差しから遠ざけていたけれども、断食の恩寵が彼を神性との交わりに近づけたのである。我々の中で神のものとなる徳の部分とは、頻繁に断食することだからである。神自身が常に断食しているからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.25
In quocumque igitur plus operum suorum inesse perspexerit, ipsi magis familiaris, intimus et amicus est, sicut Scriptura dicit: Et Moyses loquebatur cum Deo facie ad faciem, sicut quis loquitur cum amico suo (Exod. XXXIII, 11) .
PL 17, 639Cしたがって、神は、自らの業がより多く内にあると見て取る者ならば誰とでも、その者といっそう親しく、親密で、友となる。聖書が言うとおりである。「モーセは、人が自分の友と語るように、顔と顔を合わせて神と語っていた」(出エジプト記33:11)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.26
9. Unde et Dominus Jesus Christus resurrectionis gloriam percepturus, virtutes suas quadraginta dierum noctiumque jejunio dedicavit (Matth. IV, 2) ; ut ostenderet non panem esse vitam hominum, sed Dei verbum.
PL 17, 639C9. それゆえ、主イエス・キリストも、復活の栄光を受けようとして、四十日四十夜の断食によって自らの力を献げた(マタイ4:2)。人の命はパンではなく神の言葉であることを示すためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 18.0.27
His itaque dierum quadraginta jejuniis reconciliatur Deus, aperiuntur coeli, inferna reserantur. Igitur et nos, fratres dilectissimi, jejunemus continue et devote hoc spatio temporis; ut propitietur nobis Dominus: pateant nobis coeli, inferna non valeant retinere.
PL 17, 639Dこうして、この四十日の断食によって神は和解し、天は開かれ、冥界が開かれる。それゆえ、最愛の兄弟たちよ、我々もこの期間、絶えず、敬虔に断食しよう。主が我々に宥められ、天が我々に開かれ、冥界が我々を留めておけなくなるために。