作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo XII. De sancta Epiphania V 第12説教 聖なる公現について 5

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 626C · 19 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.1

1

1. Evangelica scriptura refert, sicut lectum nuper audivimus, Dominum ad Jordanem baptismi causa venisse, et in eodem flumine mysteriis se coelestibus consecrari voluisse.

PL 17, 626C

1. 福音書は、先ごろ朗読されるのを我々が聞いたとおり、主が洗礼のためにヨルダンへ来て、同じ川で天の奥義によって自らを聖別されることを望んだと伝えている。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.2

2

Quod mirari non debemus, cur hoc baptismatis ipsius dominus et magister fecerit, quia ipse ait: Qui fecerit sic, et docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19) .

PL 17, 626C

洗礼そのものの主であり師である者がなぜこれを行ったのかを、我々は不思議に思ってはならない。彼自身が言うからである。「そのように行い、また教える者は、天の国で最も大いなる者と呼ばれる」(マタイ5:19)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.3

3

Facere igitur prius voluit, quod faciendum omnibus imperabat; ut bonus magister doctrinam suam non tam verbis insinuaret, quam actibus exerceret, et ad finem nos gustu pariter confirmaret et sensu.

PL 17, 626C

それゆえ彼は、すべての者に行えと命じたことを、まず自ら行おうとした。善き師として、自らの教えを言葉で示すよりも、行いによって実践し、最後には味わいと感覚との両方によって我々を確かにするためである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.4

4

2. Hoc autem totum hodierno die gestum esse manifestum est: quod ita verum esse ipsa possumus colligere ratione; ratio enim exigit, ut post diem natalis Dominici, licet interpositis annis, eodem tamen tempore haec festivitas sequeretur, quam et ipsam festivitatem natalem appellandam puto.

PL 17, 626D

2. このすべてが今日の日に行われたことは明らかである。それが真であることは、道理そのものによって我々は結論できる。道理は、主の降誕の日のあと、年月を挟んでも同じ時期に、この祝日が続くことを求めるからである。この祝日そのものも降誕の祝日と呼ばれるべきだと私は思う。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.5

5

Tunc enim natus hominibus, hodie renatus est sacramentis: tunc per Virginem editus, hodie per mysterium generatus.

PL 17, 627A

そのとき彼は人々のために生まれ、今日は秘跡によって新たに生まれた。そのときはおとめを通して世に出され、今日は奥義を通して生み出された。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.6

6

Ita enim disposuit Dominus non longe inter se hominum vota distare, ut in uno tempore quem genitum gratulabantur in terra, sanctificatum laetarentur in coelis; ut qui partum Virginis, angelis annuntiantibus, possidebant; Dei filium, coelis testantibus, retinerent: certique essent homines quia ipse esset Filius Dei, quem Virgo pepererat, divinitas agnoscebat; novi enim partus nova merentur obsequia.

PL 17, 627A

主はこう定めた。人々の祝い〔vota〕が互いに遠く隔たらないように、すなわち同じ時期に、地上では生まれた者として祝っていた者を、天においては聖別された者として喜ぶように。おとめの出産を天使たちの告知によって持っていた者が、天の証しによって神の子を保つように。そして人々が、おとめが産んだ者こそ神の子であり、神性がその者を認めていたことを、確かに知るように〔certique essent … divinitas agnoscebat の構文は取りにくい。quem を pepererat と agnoscebat の両方に掛けて取った〕。新しい出産は新しい奉仕に値するからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.7

7

Ibi cum secundum hominem nascitur, mater eum Maria sinu circumfovit: hic cum secundum mysterium gignitur, Pater eum Deus voce complectitur; ait enim: Hic est filius meus, in quo bene complacui, ipsum audite (Matth. III, 17) .

PL 17, 627A

あそこでは、彼が人として生まれるとき、母マリアが彼を懐に抱いて温めた。ここでは、彼が奥義によって生み出されるとき、父なる神が声で彼を抱く。父は言うからである。「これは私の子、私の心にかなう者。彼に聞け」(マタイ3:17)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.8

8

Mater ergo partui molli blanditur gremio, Pater Filio pio testimonio famulatur: mater, inquam, eum adorandum Magis ingerit, Pater colendum gentibus manifestat: sinu igitur retinetur a matre, cum nascitur: sed Pater ei sinus sui fotum jugiter subministrat.

PL 17, 627B

母は産んだ子を柔らかな膝でなだめ、父は子に慈しみ深い証しで仕える。母は彼を博士たちに礼拝すべき者として差し出し、父は諸国民に崇めるべき者として示す。母の懐に抱かれるのは生まれたときだが、父は自らの懐の温もりを絶えず彼に供する。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.9

9

Legimus enim eum sine intermissione in Patris gremio quiescentem, dicente Evangelista: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18) .

PL 17, 627B

実際、彼が間断なく父の懐に憩っていることを我々は読む。福音書記者が言うとおりである。「神を見た者はいまだかつていない。父の懐にいる独り子のほかは」(ヨハネ1:18)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.10

10

3. Libenter ergo in sinu sanctorum quiescit Dominus; unde et Joannis Evangelistae sinum, ut in eo accumberet, libenter elegit.

PL 17, 627B

3. それゆえ主は、聖なる者たちの懐に喜んで憩う。だから、福音書記者ヨハネの懐をも、そこに身を横たえるために喜んで選んだのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.11

11

Sinus ergo in quo Christus requiescit, non corporis gremio praeparatur, non vestimentorum ambitione componitur, sed coelestium virtutum operatione colligitur. Nam Christi sinus erat in Joanne Evangelista fides, in Deo Patre divinitas, in Maria matre virginitas.

PL 17, 627B

キリストが憩う懐は、体の膝で用意されるのでもなく、衣の広がりで整えられるのでもなく、天の徳の働きによって集められる。キリストの懐は、福音書記者ヨハネにおいては信仰、父なる神においては神性、母マリアにおいてはおとめの身であった。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.12

12

Ibi sinus Christi est, ubi habitaculum est virtutum: ibi reclinat caput suum (Joan. XIII, 25) , ubi domicilium coelestium invenit praeceptorum.

PL 17, 627C

キリストの懐は、徳の住まいのあるところにある。天の戒めの住居を見いだすところに、彼は自らの頭をもたせかける(ヨハネ13:25)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.13

13

Nam ideo peccatoribus et infidelibus dicit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII, 20) . Igitur Dominus Jesus hodie venit ad baptismum, et corpus suum sanctum voluit aqua dilui.

PL 17, 627C

だからこそ彼は、罪人たちと信じない者たちにこう言う。「キツネには穴があり、空の鳥には巣がある。しかし人の子には頭を横たえる所がない」(マタイ8:20)。さて、主イエスは今日、洗礼に来て、自らの聖なる体が水で洗われることを望んだ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.14

14

4. Dicat fortasse aliquis: Qui sanctus est, quare voluit baptizari? Audi ergo: Ideo baptizatur Christus, non ut sanctificetur ab aquis, sed ut ipse aquas sanctificet et purificatione sui purificet fluenta illa quae tangit; consecratio enim Christi consecratio major est elementi.

PL 17, 627C

4. ある人はこう言うかもしれない。「聖なる者が、なぜ洗礼を受けようとしたのか」。ならば聞け。キリストが洗礼を受けるのは、水によって聖とされるためではなく、自ら水を聖とし、自らの清さによって、触れるその流れを清めるためである。キリストの聖別は、元素のよりいっそう大きな聖別だからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.15

15

Cum enim Salvator abluitur, jam tunc in nostrum baptismum tota aqua mundatur, et purificatur fons, ut secuturis postmodum populis lavacri gratia ministretur. Praecedit ergo Christus per baptismum, ut christiani post eum confidenter populi subsequantur.

PL 17, 627D

救い主が洗われるとき、すでにそのとき水のすべてが我々の洗礼のために清められ、泉〔fons。洗礼の水を湛える泉、すなわち洗礼盤を言う〕が清められる。のちに続く諸民に洗いの恩寵が供されるためである。それゆえキリストは洗礼によって先立ち、キリスト教徒の諸民が、のちに彼に確信をもって従うのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.16

16

5. Intelligo ergo mysterium; ita enim et columna ignis praecessit per mare Rubrum, ut intrepidum iter Israel filii sequerentur (Exod. XIII, 21) : et ipsa prior per aquas gressa est; ut venientibus post se viandi semitam praepararet.

PL 17, 627D

5. こうして私は奥義を悟る。火の柱も同じように紅海を渡って先立ち、イスラエルの子らが恐れずに道を辿れるようにしたのであり(出エジプト記13:21)、その柱自身が先に水の中を進んで、後から来る者たちに歩む道を備えたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.17

17

Quod factum, sicut Apostolus dicit (I Cor. X, 2) , mysterium baptismi fuit: baptismus plane quodammodo fuit, ubi homines nubes operiebat, unda portabat.

PL 17, 628A

使徒が言うとおり(一コリント10:2)、これが行われたことは洗礼の奥義であった。人々を雲が覆い、波が運んだところで、それはある意味でまさしく洗礼であった。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.18

18

Sed haec omnia operatus est Christus Dominus idem qui et modo, qui sicut tunc per mare filios Israel in ignis columna praecessit, ita nunc per baptismum christianos populos in corporis sui columna praecedit.

PL 17, 628A

しかし、これらすべてを行ったのは主キリストであり、いまも同じ者である。かつて海を通って火の柱によってイスラエルの子らに先立ったように、いまは洗礼を通して、自らの体の柱によってキリスト教徒の諸民に先立つ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 12.0.19

19

Ipsis, inquam, est columna, quae tunc lumen sequentium oculis praestitit, modo lucem credentium cordibus subministrat: tunc in fluctibus undarum solidavit semitam, modo in lavacro fidei vestigia corroborat; per quam fidem, sicut filii Israel, qui intrepidus ambulaverit, persecutorem Aegyptium non timebit.

PL 17, 628A

私は言うが、彼らにこそ柱がある。その柱は、そのとき従う者たちの目に光を与えたが、いまは信じる者たちの心に光を供する。そのときは波の流れの中に道を固め、いまは信仰の洗いの中に足跡を強める。その信仰によって、イスラエルの子らのように恐れずに歩む者は、追っ手のエジプト人を恐れない。