作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo VIII. De sancta Epiphania I 第8説教 聖なる公現について 1

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 618C · 23 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.1

1

1. Exsultandum nobis est, fratres charissimi, quod votis nostris vota succedunt, quod gaudiis gaudia cumulantur; ecce enim adhuc natalis Dominici solemnitate corda nostra persultant, et jam festivitate sanctae Epiphaniae gloriamur.

PL 17, 618C

1. いとも愛する兄弟たちよ、我々は喜び躍らなければならない。我々の願いに願いが続き、喜びに喜びが積み重ねられているからである。見よ、我々の心はなお主の降誕の祭日に躍っているのに、すでに聖なる公現の祝日を誇っている。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.2

2

Gratias igitur agere debemus Domino, qui nos frequenter visitat, ut saepe laetificet: frequentiusque requirit, ut numerosius benedicat.

PL 17, 618D

したがって、我々は主に感謝しなければならない。主は我々をたびたび訪れて、しばしば喜ばせ、いっそう頻繁に我々を求めて、いっそう多く祝福するのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.3

3

Quamvis igitur gentiles, licet vane, numerosa solemnitate laetentur propter diversitatem deorum suorum; tamen plures nobis festivitates praestat unius Dei visitatio, quam illis multorum daemonum superstitiosa praesumptio.

PL 17, 618D

異邦人は、むなしくではあるが、自分たちの神々が多様であるゆえに多くの祝祭を喜んでいるとしても、唯一の神の訪れが我々に与える祝日のほうが、多くの悪霊についての彼らの迷信じみた思い込みが彼らに与えるものより多い。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.4

4

Nam sicut eos veritate religionis vincimus, ita votorum numero superamus. 2. Epiphaniae ergo hodie procuramus gaudia. Quaerat forte aliquis quid interpretetur hoc verbum, scilicet quia ἐπιφαίνειν Graece, latine dicitur apparere.

PL 17, 618D

実に、宗教の真理において彼らに勝るように、願いの数においても彼らを上回るのである。2. それゆえ今日、我々は公現(エピファニア)の喜びを営む。ある人はこの語が何を意味するのかを尋ねるかもしれない。すなわち、ギリシア語で ἐπιφαίνειν(エピファイネイン)と言うものを、ラテン語では apparere〔現れる〕と言うのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.5

5

Ergo quia tunc primum apparuit Salvator in mundo, ipsa dies eodem vocabulo Epiphania nuncupata est.

PL 17, 619A

つまり、救い主がそのとき初めて世に現れたので、その日そのものが同じ名で公現(エピファニア)と呼ばれたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.6

6

3. Quomodo autem apparuerit requiramus, non quod in mundo ante non fuerit, cum mundus per ipsum factus sit (Joan. I, 10) : sed quod tunc primum signis atque miraculis credentium cordibus Christus Deus illuxerit, et in tenebrosas conscientias hominum fidei splendor advenerit.

PL 17, 619A

3. では、どのように現れたのかを尋ねよう。世界が彼を通して造られた(ヨハネ1:10)のだから、それ以前に世界にいなかったということではない。そのとき初めて、しるしと奇跡によって、神であるキリストが信じる者たちの心に光を放ち、人々の闇に覆われた良心に信仰の輝きが及んだということである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.7

7

Cum igitur Deus ubique sit, et universa possideat, tamquam non visus antea, apparuisse dicitur.

PL 17, 619A

神はどこにでもおり、万物を所有しているのに、それまで見られていなかったかのように、現れたと言われるのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.8

8

Apparuit autem non tam oculis hominum, quam saluti: nam etsi prius natus ex Virgine oculis carnalibus videbatur, tamen non apparebat; quoniam virtutem ejus adhuc fidei acies ignorabat.

PL 17, 619A

彼が現れたのは、人々の目に対してというより、救いに対してである。というのは、おとめから生まれて以前から肉の目には見られていたとしても、現れてはいなかったからである。彼の力を、信仰のまなざしがまだ知らなかったためである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.9

9

Unde Judaeis per prophetam dicitur: Videntes videbitis, et non videbitis (Esai. VI, 9) , hoc est, Salvatorem quem cernerent oculis corporalibus, spiritali lumine non viderent.

PL 17, 619B

それゆえ預言者を通してユダヤ人に語られる。「汝らは見ながら見るが、見ないであろう」(イザヤ6:9)。すなわち、体の目で見ていた救い主を、霊の光では見なかったということである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.10

10

Postea enim quam divinitatem suam mirabilibus declaravit, humanis mentibus tamquam novus et inopinatus apparens, oculos quosdam cordis infudit; ut cognosceret sensus, quem non cognovit aspectus.

PL 17, 619B

実際、彼は驚くべきことによって自らの神性を示したのち、新しく思いがけない者として現れ、人々の精神に心の目のようなものを注いだ。視覚が知らなかった者を、感覚が知るようにするためである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.11

11

Unde fit ut nos Christum Dominum per fidem, quem numquam vidimus, contemplemur: Judaei quem perspexerunt oculis, palpaverunt manibus, hodie usque non videant. 4. Requiramus igitur quod signum operatus sit, ut divinitatem suam populis declararet.

PL 17, 619B

こうして、我々は一度も見たことのないキリスト、主を、信仰によって見つめる。ところがユダヤ人は、目で確かめ、手で触れたその者を、今日に至るまで見ない。4. では、彼が自らの神性を諸民に示すためにどのようなしるしを行ったかを尋ねよう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.12

12

Dicitur hoc primum fecisse miraculum, ut aquam mutaret in vinum (Joan. II, 11) . Magnum plane signum, et ad Dei credendam sufficiens majestatem. Quis enim non miretur in aliud quam erant, elementa esse translata?

PL 17, 619B

彼は、水をぶどう酒に変えるという奇跡を最初に行ったと言われる(ヨハネ2:11)。まことに大きなしるしであり、神の威光を信じさせるに十分である。実に、元素がもとあったものとは別のものへ移されたことに驚かない者があろうか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.13

13

Nemo enim potest mutare naturam, nisi qui dominus est naturae. 5. Credendum est jam ex hoc mortalem hominem in immortalitatem posse converti, quando vilis substantia in pretiosam est conversa substantiam.

PL 17, 619C

自然の主である者でなければ、誰も自然を変えることはできない。5. 卑しい実体が貴い実体に変えられたのだから、死ぬべき人間が不死へと変えられうることを、これからは信じなければならない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.14

14

Nolo enim, auditor, nomina tantum perspicias vini et aquae, sed, si vis potentiam comprobare, virtutem rerum aspice; facto enim hoc altius nescio quid demonstratur.

PL 17, 619C

聞く者よ、私は、あなたがぶどう酒と水の名を見るだけであることを望まない。力を確かめたいなら、事物の力を見よ。この出来事によって、何かより高いものが示されるからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.15

15

Nam cum Dominus aquam vertit in vinum, non tam hoc operatur; ne discumbentibus desit ebrietas, sed ut credentibus fiat aeternitas.

PL 17, 619C

というのは、主が水をぶどう酒に変えたとき、食卓に着く者たちに酔いが欠けないようにとこれを行ったのではなく、信じる者たちに永遠が与えられるようにと行ったからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.16

16

Siquidem propterea in mundum venerit Christus, non ut conviviorum cellaria procuraret, sed ut saluti hominum provideret: nec ut hydrias substantia boni odoris impleret, sed ut animas gratia sancti Spiritus irrigaret.

PL 17, 619C

実にキリストが世に来たのは、宴席の酒蔵を調えるためではなく、人々の救いを備えるためであり、水甕を良い香りの実体で満たすためではなく、聖なる霊の恩寵で魂を潤すためであった。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.17

17

Ergo cum ille ex vili aqua vini optimi saporem voluit gustare convivas, magis voluit ex hac vili carne resurrectionis coelestis sapientiam gustare credentes.

PL 17, 619D

それゆえ、彼は卑しい水から最上のぶどう酒の味を客たちに味わわせようとしたが、それ以上に、この卑しい肉から天の復活の知恵を信じる者たちに味わわせようとしたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.18

18

6. Nam hoc signum totum utique resurrectionis mysterium continet; aqua enim vilis, pallida et frigida, in vinum versa, scilicet pretiosum, rubrum, vel ignitum, hoc significat hominis substantiam, mortalem conditione, vilem imbecillitate, pallentem morte, in resurrectione in gloriam commutandam, quae est aeternitate pretiosa, gloria colorata, spiritu immortalitatis ignita.

PL 17, 619D

6. このしるしは、復活の奥義のすべてを含んでいる。卑しく、青白く冷たい水が、貴く、赤く、あるいは燃えるようなぶどう酒に変えられたことは、次のことを意味する。人間の実体は、条件においては死すべきもの、弱さにおいては卑しいもの、死によっては青ざめたものであるが、復活において栄光へと変えられる。そのとき、永遠によって貴く、栄光によって彩られ、不死の霊によって燃え立つのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.19

19

Hoc igitur dignum est credere Dominum operari voluisse, ut per hoc terrenum signum, futurum jam tunc a sapientibus coeleste mysterium videretur.

PL 17, 620A

したがって、主がこれを行おうとしたのは、この地上のしるしを通して、来たるべき天の奥義が、すでにそのとき賢者たちに見えるようにするためであったと信じるのがふさわしい。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.20

20

Nam si mirabile est utique, quae defecerant convivis, vina supplesse; quanto est mirabilius vitam, quae est exhausta, hominibus reparasse!

PL 17, 620A

客たちに不足していたぶどう酒を補ったことが驚くべきことであるなら、尽き果てた生命を人々に回復したことは、どれほど驚くべきことか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.21

21

Et si gloriosum est aquam in vinum mutare, quanto est gloriosius peccata in justitiam commutare; et mores potius temperare, quam pocula!

PL 17, 620A

水をぶどう酒に変えることが栄光あることであるなら、罪を正義に変え、杯よりもむしろ習俗を調えることは、どれほど栄光あることか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.22

22

7. Audeo dicere illas hydrias non solum illi convivio, sed universo mundo pretiosam illam ministrare substantiam, nisi quod nobis melius administrant.

PL 17, 620B

7. あえて言うが、あの甕は、あの宴席にだけでなく、全世界に、あの貴い実体を供していた。ただ、我々にはいっそうよく供している。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 8.0.23

23

Constat enim ex ipsis vasculis illos hausisse ebrietatem, nos haurire justitiam: illos percepisse vini poculum, nos calicem salutis accipere: et si dici fas est, apud illos pertransisse, quod biberant; apud nos vero permanere, quod sumpsimus.

PL 17, 620B

彼らがその小さな器から酔いを汲み、我々は正義を汲むことは明らかだからである。彼らはぶどう酒の杯を受け、我々は救いの杯を受ける。そして、こう言ってよければ、彼らのもとでは飲んだものが過ぎ去ったが、我々のもとでは受けたものがとどまる。