Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.1
1. Audistis, fratres, quod sanctae mulieres, quae cum aromatibus ad monumentum venere, angelum viderunt: inquit enim: Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris (Marc. XVI, 5) .
PL 17, 671C1. 兄弟たちよ、諸君は聞いた。香料を持って墓に来た聖なる女たちは、天使を見た。実にこう言われている。「墓に入ると、右に座っている若者を見た」(マルコ16:5)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.2
Quis vero juvenis iste fuerit, ne ambiguitas te offenderet, alius Evangelista scripsit: Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII, 2) .
PL 17, 671Cこの若者が誰であったかについて、あなたが曖昧さにつまずかないように、別の福音書記者が書いている。「主の天使が天から降り、近づいて石を転がし、その上に座っていた」(マタイ28:2)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.3
Maria vero Magdalena, quae arctius diligebat Jesum; quia juxta sepulcrum perseveravit, Dominum prima omnium vidit, et apostolis nuntiavit.
PL 17, 671Cマグダラのマリアは、イエスをいっそう深く愛していたので、墓のそばにとどまり続け、すべての人に先んじて主を見て、使徒たちに告げた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.4
Inquit enim Joannes evangelista: Venit Maria Magdalena annuntians discipulis: Vidi Dominum, et haec mihi dixit, etc. (Joan. XX, 18) . Per quae nos monemur, ut cum aromatibus, id est, cum odore bonorum operum, et virtutibus referti Dominum quaeramus.
PL 17, 671D実に福音書記者ヨハネは言う。「マグダラのマリアは、弟子たちに告げに来た。『私は主を見た。主はこのことを私に言った』云々」(ヨハネ20:18)。これによって我々は、香料、すなわち善い業の香りをもって、徳に満ちて、主を探すよう諭されている。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.5
2. Sunt autem, charissimi, nonnulli qui videntur Dominum quaerere: sed quia otiosi sunt, et a virtutibus alieni, illum non merentur invenire, nec inventum videre. Denique quid quaerebant illae sanctae mulieres in monumento, nisi corpus Domini Jesu?
PL 17, 671D2. しかし、いとも愛する者たちよ、主を探していると見える者の中には、怠惰で徳から遠いために、主を見いだすことにも、見いだした主を見ることにも値しない者がいる。実に、あの聖なる女たちは墓で、主イエスの体のほかに何を探していたか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.6
Et vos quid quaeritis in Ecclesia nisi Jesum, id est, Salvatorem? Sed si cupitis illum invenire, orto sole, ut istae mulieres, venite, id est, non sint in cordibus vestris tenebrae vitiorum; carnalia enim desideria, et mala opera tenebrae sunt.
PL 17, 671D諸君は教会でイエス、すなわち救い主のほかに何を探しているか。もし主を見いだすことを望むなら、あの女たちのように、日が昇ってから来よ。すなわち、諸君の心に悪徳の闇がないようにせよ。肉の欲望と悪い業は闇だからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.7
In quorum vero cordibus tales tenebrae sunt, non vident lucem, non intelligunt Christum; quia Christus lux est.
PL 17, 672A実に、その心にそのような闇がある者たちは、光を見ず、キリストを悟らない。キリストは光だからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.8
Repellite igitur, a vobis, fratres, tenebras, id est, omnes delectationes, et omnia opera mala, et curate habere aromata, hoc est, orationem mundam, dicentes cum psalmista: Dirigatur, Domine, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2) .
PL 17, 672Aそれゆえ、兄弟たちよ、闇、すなわちあらゆる快楽とあらゆる悪い業を諸君から退け、香料、すなわち清い祈りを持つよう努めよ。詩篇の作者とともに言え。「主よ、私の祈りが、香のように汝の前に立ち上るように」(詩篇140:2)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.9
3. Attendite insuper quod audistis: nempe Maria Magdalena, quia perseverando ad monumentum, quem quaerebat, invenit; quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) .
PL 17, 672A3. さらに、諸君が聞いたことに心を留めよ。マグダラのマリアは、墓にとどまり続けたので、探していた者を見いだしたのである。「終わりまで耐え忍ぶ者は、この者が救われる」(マタイ10:22)からである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.10
Unde sicut necesse est ut malum a vobis repellatis; ita expedit omnino ut in bono, quod jam inchoastis, firmissime perseveretis, si Dominum videre et ad coelestem patriam pervenire desideratis.
PL 17, 672Aだから、諸君が悪を自分から退けねばならないのと同様に、諸君がすでに始めた善にも、最後まで揺るぎなくとどまることが、全く益になる。主を見て、天の故郷に至ることを望むのであれば。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.11
4. Denique quia sanctum pascha celebratis, debetis scire, fratres, quid sit pascha. Pascha vero transitus dicitur; ideo autem tali nomine vocata est ista festivitas, quia in ipsa transierunt filii Israel ex Aegypto, et ipse Filius Dei transivit ex hoc mundo ad Patrem.
PL 17, 672B4. 実に、諸君は聖なる復活祭を祝っているのだから、兄弟たちよ、パスカとは何かを知らねばならない〔パスカは、ヘブライ語の「過越」に当たる語であり、復活祭の名でもある〕。パスカは「過ぎ越し」と言われる。この祝いがその名で呼ばれたのは、その日にイスラエルの子らがエジプトから過ぎ越し、神の子自身がこの世から父のもとへ過ぎ越したからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.12
Verum quid vobis prodest quod Pascha celebretis, si non imitamini quod colitis? hoc est, si non transitis ab Aegypto, id est, a tenebris vitiorum ad lucem virtutum, et a mundi hujus amore ad desiderium coelestis patriae?
PL 17, 672Bしかし、もし諸君が崇めるものを倣わないなら、復活祭を祝って何の益があるか。すなわち、エジプトから、つまり悪徳の闇から徳の光へ、またこの世への愛から天の故郷への望みへと、過ぎ越さないなら。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.13
Nam sunt multi qui gaudent in ista festivitate, et colunt hanc solemnitatem; et tamen male, et malo suo, quia non transierunt ex hoc mundo ad Patrem, id est, non transeunt a mundi cupiditate, et a carnali delectatione ad coelestis patriae amorem.
PL 17, 672B実に、この祝いを喜び、この祭日を祝う者は多い。それでも、悪しく、自らの災いとして祝っている。この世から父のもとへ過ぎ越していないからである。すなわち、世の欲から、また肉の快楽から、天の故郷への愛へと過ぎ越さないからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.14
O miseri christiani, qui in Aegypto sunt, id est, sub potestate diaboli, et gaudent in malis! Moneo quapropter vos, fratres, ut pascha rite celebretis, id est, transitum faciatis.
PL 17, 672Cああ、哀れなキリスト教徒たちよ。エジプトにいる者たち、すなわち悪魔の支配のもとにいて、悪を喜ぶ者たちよ。それゆえ、兄弟たちよ、諸君に勧める。復活祭をふさわしく祝え、すなわち過ぎ越しを行え。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.15
Quicumque mali hanc festivitatem celebratis, transite de vitiis ad virtutes: quicumque vero boni, transite de virtutibus ad virtutes; et ita ut nullus remaneat in vobis, qui transitum non faciat.
PL 17, 672Cこの祝いを祝う者のうち、悪しき者は誰であれ、悪徳から徳へ過ぎ越せ。善き者は誰であれ、徳から徳へ過ぎ越せ。こうして、諸君のうちに、過ぎ越しを行わずにとどまる者が一人もないようにせよ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.16
5. Et sicut Judaei quando pascha celebrabant, septem dies azyma comedebant; ita omnis christianus, qui veri Agni, id est, Christi, carnem comedit, per omne tempus vitae suae, quod per septem volvitur dies, simpliciter et innocenter debet conversari.
PL 17, 672C5. ユダヤ人が過越を祝ったとき七日のあいだ種なしパンを食べたように、真の子羊、すなわちキリストの肉を食べるキリスト教徒は誰でも、七日で巡る自らの生涯の全期間にわたって、素朴に、無垢に生きねばならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.17
Videte, fratres, videte ne fermentum vetus sit apud vos, sicut monet Apostolus, dicens: Expurgate vetus fermentum (I Cor. V, 7) , id est, veteris hominis conversationem.
PL 17, 672C兄弟たちよ、見よ、見て、諸君のもとに古いパン種がないようにせよ。使徒がこう言って諭すとおりである。「古いパン種を除き去れ」(一コリント5:7)、すなわち、古い人の生き方を。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 34.0.18
Tunc enim eritis veri christiani, si omne malum declinaveritis, quod designatur per vetus fermentum, et quod in baptismo promisistis, fideliter custodieritis, quod ipse vobis concedat, qui vivit et regnat per infinita saecula saeculorum, amen.
PL 17, 672D実に、古いパン種で示される一切の悪を避け、洗礼で約束したことを忠実に守るなら、そのとき諸君は真のキリスト教徒となる。そのことを、世々限りなく生き、統べる彼が、諸君に与えるように。アーメン。