Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.1
1. Non usque adeo contristari debemus, fratres, quod in his quadragesimae diebus tentatio nobis tribulationis advenit; quoniam et Salvatorem nostrum propter ipsam quadragesimam videmus esse tentatum. Minus ergo dolere debemus servuli, quia Domini habemus exemplum.
PL 17, 646C1. 兄弟たちよ、この四旬節の日々に、苦難という試みが我々に降りかかったことを、それほど悲しんではならない。我々の救い主も、まさにその四旬節のゆえに試みを受けたのを見るからである。それゆえ、小さな僕である我々は、主の模範を持つのだから、それだけ悲しみを少なくすべきである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.2
Ubi enim est similis cum Christo devotio, similis est et cum Christo tentatio; conditionem enim nobis tolerandi imponit conditio jejunandi.
PL 17, 646Dキリストと同じ献身があるところには、キリストと同じ試みもある。断食するという条件が、耐え忍ぶという条件を我々に課すからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.3
Credimus autem quod sicut Salvator noster diabolum cum tentaretur, obtinuit; ita et nos hostes notros, cum tribulamur, posse devincere; jejunia enim Christi tentari possunt, non possunt superari.
PL 17, 646D我々は信じている。我々の救い主が試みを受けて悪魔に勝ったように、我々もまた、苦しめられているときに、我々の敵〔底本は notros。nostros と読む〕に打ち勝てると。キリストの断食は試みを受けうるが、打ち負かされえないからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.4
Angustias quidem in observatione habent, sed prosperitatem tribuunt et salutem. Videamus igitur inter caeteras tentationes, qua Dominum diabolus arte lacessat.
PL 17, 647Aそれらの断食は、守るうちに窮屈さを持つが、繁栄と救いをもたらす。では、ほかの試みのうちで、悪魔がいかなる術で主に挑んだかを見よう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.5
2. Cum enim super pinnam staret templi Salvator, ait diabolus: Si Filius Dei es, mitte te deorsum, et reliqua (Matth. IV, 6) .
PL 17, 647A2. 救い主が神殿の頂〔pinna。第3段落で詩篇103:3 の pennae(翼)と重ねられる〕に立ったとき、悪魔は言った。「汝が神の子であるなら、下に身を投げよ」云々(マタイ4:6)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.6
Vere diabolicae fraudis astutia consuetudinis suae nititur argumento; semper enim religiosos de superioribus dejicere ad inferiora conatur, et de sanctis ac venerandis actibus deducere ad terrena et coenosa festinat; ut qui stat puritate mentis in summitate templi, projiciat se in profundum inferi contagione peccati.
PL 17, 647A実に、悪魔の欺きの狡知は、おのれの習いの論法に頼っている。つねに信心深い者たちを高みから低みへと突き落とそうとし、聖なる尊ぶべき行いから、地上の泥にまみれたものへと引きずり下ろそうと急ぐからである。心の清さによって神殿の頂に立つ者が、罪の汚染によって冥界の深みに身を投げるように、と。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.7
Nam cum Dominum de pinna templi dejicere nititur, utique de perfecto religionis cultu eum removere conatur; pinna enim loci sancti perfectio coelestis est sacramenti.
PL 17, 647A主を神殿の頂から突き落とそうとするとき、それは宗教の完全な礼拝から彼を遠ざけようとしているのである。聖なる場の頂とは、天の秘跡の完全さだからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.8
3. Recte autem Dominus super pinnam templi stare dicitur; quia de ipso scriptum est: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 3) .
PL 17, 647B3. 主が神殿の頂に立つと言われるのは、もっともである。彼について書かれているからである。「風の翼の上を歩む者」(詩篇103:3)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.9
Super pennas enim ventorum quodammodo ambulat Dominus, cum super morum nostrorum alacri conversatione volatu incedit; pennae enim nobis sunt boni mores, qui nos elevatos a terrae humilibus in coeli altiora sustollunt, et volatu quodam mentis de tartaro tenebroso educunt, et ad paradisi amoena perducunt.
PL 17, 647B実に主は、ある意味で風の翼の上を歩む。それは、我々の行いの敏捷な生き方の上を、飛翔しつつ進むときである。翼とは我々にとって善き行いであり、それは我々を地の低みから持ち上げて天の高みへと引き上げ、心の飛翔によって暗いタルタロスから連れ出し、楽園の楽しみへと導く。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.10
Quorum morum pennas habere Propheta desiderans ait: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Psal. LIV, 7) ?
PL 17, 647B預言者は、この行いの翼を持ちたいと望んで言う。「誰が私にハトのような翼を与えるか。私は飛んで、憩おう」(詩篇54:7)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.11
Super hanc ergo pinnam templi Salvator stare dicitur, hoc est, quasi in quodam templo fidei nostrae consistere; unde ait Apostolus: Vos estis templum Dei vivi, et Spiritus Dei habitat in vobis (II Cor. III, 16) .
PL 17, 647Cそれゆえ、救い主がこの神殿の頂に立つと言われるのは、いわば我々の信仰の神殿のうちにとどまるということである。それゆえ使徒は言う。「汝らは生ける神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに住む」(二コリント3:16)〔引かれた句は一コリント3:16。「生ける神の神殿」は二コリント6:16 の句〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.12
4. In hoc igitur templo stans Dominus nec recedens, increpat diabolum, dicens: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV, 7) ; hoc est, non tentabis eum, quem putas tamquam hominem ad inferiora pellendum, sed magis tamquam Deum et Dominum ipsum noveris adorandum.
PL 17, 647C4. こうして主はこの神殿に立ち、そこから離れることなく、悪魔を叱って言う。「書かれている。『汝の主なる神を試みてはならない』」(マタイ4:7)。すなわち、汝が人間のように下へ追い落とせると思っている者を試みてはならない、むしろ神、また主として拝すべき者と知れ、という意味である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.13
In his ergo jejuniorum diebus tentamur ad similitudinem Salvatoris; similiter enim et nos hostes nostri de pinna templi, hoc est, de observatione quadragesimae deturbare conantur.
PL 17, 647Cこうして断食のこれらの日々に、我々は救い主にならって試みを受けている。我々の敵もまた同じように、神殿の頂から、すなわち四旬節の遵守から、我々を突き落とそうとするからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.14
Dum enim terrores ingerunt, dum insidias parant, cupiunt nos de arce religionis abducere. Dicitur autem eis a Domino: Non tentabitis sanctos viros et famulos Dei; quos enim tamquam humiles conculcandos putatis, sentietis tamquam strenuos honorandos.
PL 17, 647C恐れを浴びせ、策略を企てるとき、彼らは我々を宗教の砦から連れ去ろうと欲している。だが彼らに、主からこう告げられる。「汝らは聖なる人々と神の僕たちを試みてはならない。汝らが卑しい者として踏みにじるべきだと思う者を、汝らは力ある者として敬うべき者と思い知るであろう」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.15
5. Sunt enim, sicut dixi, plerique fratres, quos hostes nostri de perfectione religionis abducunt: qui dum praesens malum metuunt, putant Deum nostrae salutis immemorem, nescientes quod Deus nullius est immemor: sed immemorem illum nostri tunc facimus, cum peccamus.
PL 17, 647D5. 先に述べたとおり、我々の敵が宗教の完全さから引き離す兄弟たちは多い。彼らは目前の悪を恐れるあまり、神は我々の救いを忘れたと思うが、神は誰をも忘れないことを知らない。神が我々を忘れるようになるのは、我々が罪を犯すときなのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.16
Cum enim mala operamur, avertit faciem: cum nefanda loquimur, aurem obstruit; et ideo bonitatem suam a nobis Deus non tam ipse retrahit, quam nostra illum delicta rejiciunt.
PL 17, 647D我々が悪を行えば神は顔を背け、忌まわしい言葉を語れば耳を塞ぐ。こうして神がその善さを我々から引き上げるのは、神自身がそうするというより、我々の罪が神を退けるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.17
Ait enim idem Dominus per prophetam ad eos, qui erant in tribulationibus constituti: Numquid non valet manus mea eruere vos (Esai. L, 2) ? et reliqua. Vides ergo quoniam inter Deum et hominem peccata separant.
PL 17, 648A同じ主が預言者を通して、苦難のうちに置かれた者たちに言う。「私の手は汝らを救い出せないのか」(イザヤ50:2)。云々。ここであなたは、神と人のあいだを罪が隔てるのを見るのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.18
Tolle igitur peccata de medio, et Deum tibi proximum tu fecisti. 6. Quomodo enim potest, fratres, oblivisci nostri Deus, qui etiam capillos capitis nostri in Evangelio apud se dicit esse numeratos?
PL 17, 648Aだから罪を中から取り除け。そうすれば、神をあなたの近くにしたのはあなたである。6. 実に、兄弟たちよ、福音書で我々の頭の髪さえ自らのもとで数えられていると言う神が、どうして我々を忘れることができようか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.19
Si enim capillorum nostrorum meminit, multo magis nostrarum animarum meminit (Luc. XII, 7) .
PL 17, 648A髪の毛を覚えているなら、まして我々の魂を覚えている(ルカ12:7)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.20
Per numerum enim curam circa nos sollicitudinemque cognoscimus; nemo enim numerat, nisi quod vult diligentius custodire: nemo numerat, nisi qui veretur, ne fraudem absque numero patiatur.
PL 17, 648A数によって、我々は我々への気遣いと配慮を知る。より注意深く守ろうと望むものでなければ、誰も数えない。数えずに損失を被ることを恐れる者でなければ、誰も数えない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.21
Pastor ut salvum gregem habeat, eum frequenter annumerat: denique Dominus, qui est bonus pastor, cum una ovicula de centum ovibus aberrasset, recurrens ad numerum, propriis eam ad gregem humeris reportavit (Luc. XV, 4) .
PL 17, 648B牧者は群れを無事に保つために、しばしばそれを数える。実に、善き牧者である主は、百匹の羊のうち一匹がさまよい出たとき、数のもとへ駆け戻り、自らの肩にのせて群れへ連れ戻した(ルカ15:4)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.22
Usque adeo ergo habetur sub tutela, qui habetur in numero; ut errans propriis apportetur humeris, ne quid de numero minuatur.
PL 17, 648Bそれほどまでに、数のうちに数えられる者は保護のもとにある。さまよう者が自らの肩に負われて連れ戻されるのは、数から何も減らないようにするためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 22.0.23
Nolite ergo putare, fratres, quod vel minimi cujusquam obliviscatur; Deus enim omnium meminit, omnium recordatur: tantum ut non, nostris intervenientibus peccatis, ei inferatur oblivio.
PL 17, 648Bだから、兄弟たちよ、神が最も小さな者のひとりをさえ忘れると思うな。神はすべての者を覚え、すべての者を思い起こす。ただ、我々の罪が間に入って、神に忘却が持ち込まれることのないようにせよ。