Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.1
1. Hodie beatissimorum Cantii, Cantiani, et Cantianillae natalis est. Quam bene et jucunde tres martyres uno pene vocabulo nuncupantur!
PL 17, 705A1. 今日は、いとも福なるカンティウス、カンティアヌス、カンティアニラの誕生日〔殉教者が天に生まれた日、すなわち命日〕である。三人の殉教者がほとんど一つの名で呼ばれているのは、なんとふさわしく好ましいことか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.2
Nec mirum si similes sunt nomine, qui sunt similes passione: si una est illis apud homines appellatio quibus apud Deum est una vocatio; uniter enim vocati sunt a Domino, non interposito tempore aliter et aliter passi, sed omnes eodem ictu pariter martyrium pertulerunt.
PL 17, 705A受難において似ている者たちが、名においても似ているのは、不思議ではない。神のもとでは一つの召しを受けた者たちが、人々のあいだでも一つの呼び名を持つのである。彼らは主によって一つに召され、時を隔てて別々に苦しんだのではなく、皆が同じ一撃で等しく殉教を担ったからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.3
Quod quidem illis parentiva quadam a Christo affectione concessum est; ut congruerent meritis, qui vocabulis concordabant: et qui erant consanguinitate fratres, fierent etiam sanctitate germani: et quorum membra unius corporis substantia vegetabat, eorum animas ejusdem fidei confessio coronaret.
PL 17, 705Bそれは実に、キリストが、親としての情のようなものによって彼らに許したことである。名において一致していた者たちが、功績においても釣り合うように、血縁において兄弟であった者たちが、聖性においても兄弟となるように、また、一つの体の実質が肢体を生かしていた者たちの魂を、同じ信仰の告白が冠づけるように、というためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.4
2. Refert autem de beatis supradictis historia, quod tempore passionis, cum eos persecutor inquireret, ascenso vehiculo, junctis mulabus, eos secedere voluisse: et cum non longe ab urbis moenibus iter agerent, unum animal de subjunctis subito corruisse, atque ita illos a persecutoribus comprehensos, tentos ad poenam.
PL 17, 705B2. さて、前に述べた福なる者たちについて、記録はこう伝える。受難の時、迫害者が彼らを捜していたとき、彼らは馬車に乗り、騾馬をつないで立ち去ろうとした。町の城壁からさほど遠くない所を進んでいると、つながれていた獣の一頭が突然倒れ、こうして彼らは迫害者たちに捕えられ、刑罰のために押さえられた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.5
3. Quod factum quam gloriosum sit, et a divinitate dispositum, debemus advertere. Semper enim Deus, quos elegit, hos victores subvectione sublimi in aulam regni coelestis inducit.
PL 17, 705C3. この出来事がどれほど栄えあるものであり、神性によって定められたものであるかを、我々は心にとめなければならない。神は、選んだ者たち、これら勝利者を、つねに高く運び上げて、天の国の宮廷に導き入れるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.6
Nam sicut Elias curru applicito quasi ascendit ad coelum (IV Reg. II, 11) ; ita et isti, vehiculo admoto, ad martyrium pervenerunt: et quadriga sicut illum evexit ad requiem, ita hos portavit ad gloriam.
PL 17, 705C実に、エリヤが戦車をつけられて、いわば天に昇ったように(列王記四2:11)、この者たちもまた、車が近づけられて殉教に至った。四頭立ての戦車が、あの者を安息へ運んだように、この者たちを栄光へ運んだのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.7
Et quamvis illa ignea quadriga fuerit, haec tamen inferior non habenda est; quia illa unum gestavit prophetam, haec tres martyres sustentavit. 4. Sed dicit aliquis: Gloriosius gestavit quadriga ignea quam terrena.
PL 17, 705Cあの戦車は火の戦車であったとはいえ、この戦車を劣るものと見なしてはならない。あれは一人の預言者を運び、これは三人の殉教者を支えたからである。4. しかし、ある人は言う。「火の戦車は地上の戦車よりも栄光に満ちて運んだ」と。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.8
Nec hoc plane defuit sanctis viris; nam sicut Eliam ignea quadriga portabat, ita et martyres fides ignea jam ferebat. Ferebat, inquam, illos Christus, qui lumen est, qui ignis est, de quo scriptum est: Dominus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29)
PL 17, 705Cこれもまた聖なる人々に明らかに欠けていたわけではない。エリヤを火の戦車が運んだように、殉教者たちをも、火のような信仰がすでに運んでいたからである。私は言う、彼らを運んだのは、光であり火であるキリストである。彼について、「我々の主は焼き尽くす火である」と書かれている(ヘブライ12:29)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.9
5. Ergo cum beatos, de quibus loquimur, persecutor urgeret, vehiculum conscenderunt. Qua causa? ut fugerent? Absit. Non ut fugerent; sed ut ad martyrium citius pervenirent: non ut latitarent, sed ut christianos se cunctis transeuntibus manifestius approbarent.
PL 17, 705D5. さて、迫害者が、我々の語っている福なる者たちを追い詰めたとき、彼らは馬車に乗った。何のためか。逃げるためか。決してそうではない。逃げるためではなく、より速く殉教に至るためである。身を隠すためではなく、通り過ぎるすべての人々に、自分がキリスト教徒であることをより明らかに示すためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.10
Caeterum occultius inter plures in civitate latere potuerant, tutius per diversa singuli fugae praesidium commendare.
PL 17, 706Aもっとも、彼らは町の中で多くの人々のあいだにもっと隠れていることもできたし、一人ひとりが別々の方へ、逃れの守りに身を託したほうが、より安全でもあった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.11
At vero ubi quis congregatione habita, stratis vehiculis, apparatu disposito per aggerem publicum egreditur; illic non fuga dicenda est, sed profectus est.
PL 17, 706Aしかし、人が人々を集め、馬車を整え、備えを整えて、公道の盛り土の道を出て行く場合、そこでは逃亡と言うべきではなく、出発と言うべきである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.12
Sancti enim viri hoc facto velut in triumphali curru positi contestabantur dicentes: Ecce persecutor, ecce proficiscimur, ecce praecedimus; quid resides? quid moraris?
PL 17, 706A実に聖なる人々は、この行いによって、いわば凱旋の戦車に乗せられたかのように、証して言った。「見よ、迫害者よ、見よ、我々は出発する、見よ、我々は先に行く。なぜぐずぐずしているのか。なぜためらっているのか」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 49.0.13
Subsequere nostra vestigia; nolumus enim videri inviti ducti ad poenam, qui praecedere nos profitemur ad gloriam.
PL 17, 706A「我々の足跡に従え。実に我々は、栄光へ先立つと公言している者が、嫌々刑罰に引かれていくと見られることを望まない」。