Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.1
1. Retinent adhuc sensus vestri, fratres, nos hoc superiore Dominica praedicasse, quod hujus quadragesimae nostrae figuram illae quadraginta et duae mansiones habuerint, per quas populus Israel exiens de Aegypto, diurno profectu terram repromissionis intravit, et quasi quibusdam salutis gradibus post jugum servitutis ascendit ad regnum (Num. XXXIII, 3 et seq.) .
PL 17, 642A1. 兄弟たちよ、先の主日に我々が説いたことが、諸君の思いにはなお残っている。すなわち、イスラエルの民がエジプトから出て、日々の進歩によって約束の地に入り、いわば救いのいくつかの階段によって、隷属のくびきの後に国へと上った、あの四十二の宿営が、我々のこの四旬節の象りであったということである(民数記33:3以下)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.2
2. Figura, inquam, fuit in illis mansionibus jejuniorum nostrorum, non solum in quantitate numeri, sed etiam in observatione virtutum; non enim tantum filii Israel in itinere deserti corporeis gressibus ambularunt, quantum in via Domini religiosis actibus profecerunt.
PL 17, 642B2. あの宿営は我々の断食の象りであった、と私は言う。数の量においてだけでなく、徳の遵守においても。イスラエルの子らは、荒れ野の道を体の歩みで歩んだというより、主の道において敬虔な行いによって進んだからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.3
In via plane ambulaverunt Domini, quae illos, et portavit in fluctibus, et pavit e coelo; esurientibus enim in eremo manna non defuit, periclitantibus in mari terra non fugit: ibi mare in semitam sternitur, hic coelum ad pabulum reseratur.
PL 17, 642B彼らはまことに主の道を歩んだ。その道は、波の中で彼らを担い、天から養った。荒れ野で飢える者にマナは欠けず、海で危うい者に地は逃げなかった。あそこでは海が道として敷かれ、ここでは天が食物のために開かれる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.4
Propter gratiam famulorum Dei Jordanis fluenta sua retinet, aquam suam Myrrha commutat. Illic retrorsum conversa, quae sequebatur, unda praecedit: hic in melius temperata, quae amarum stillabat, vena dulcescit: et mirum in modum fluvius cursum perdidit, fons saporem.
PL 17, 642B神の従者たちへの恩寵のゆえに、ヨルダンは自らの流れをとどめ、マラは自らの水を変える。あそこでは後ろへ向きを変えて、あとに従っていた波が先立ち、ここではよりよいものへと和らげられて、苦いものをしたたらせていた水脈が甘くなる。そして不思議なことに、川は流れを失い、泉は味を失った。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.5
3. Sed quoniam diximus filios Israel venientes ad Myrrham, aquae amaritudine laborasse, eamque non nisi ligni injectione potare potuisse, typum quoque in illa fuisse veteris Testamenti; videamus quo exinde proficiscens populus ipse pervenerit.
PL 17, 642C3. さて、我々は述べた。イスラエルの子らはマラに来て水の苦さに苦しみ、木を投げ入れなければそれを飲めなかったこと、またその中に旧約の予型があったことを。ではそこから出発した民がどこに至ったかを見よう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.6
Pervenit in locum, qui dicitur Elim, in quo erant duodecim fontes purissimi, et septuaginta virentium multitudo palmarum. Videte mysterium Dei, quemadmodum post amaritudinem Legis, fluenta evangelicae pietatis exuberent.
PL 17, 642C彼らはエリムと呼ばれる場所に至った。そこには十二の清らかな泉と、七十本の緑のヤシの群れがあった。神の奥義を見よ。律法の苦さの後に、福音の慈しみの流れがいかにあふれるかを。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.7
Ibi fons unus austerus est ad bibendum, hic plures, et omnes dulces sunt ad potandum: ibi post fatigationem nulla refectio, hic post laborem refrigerium atque victoria; sitientibus enim fontes ministrantur, palmae vincentibus offeruntur (Exod. XV, 27) .
PL 17, 642Cあそこでは一つの泉が飲むには渋く、ここでは多くの泉があり、すべて飲むに甘い。あそこでは疲れの後に回復がなく、ここでは労苦の後に涼しさと勝利がある。渇く者には泉が供され、勝つ者にはヤシが捧げられるからである(出エジプト記15:27)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.8
4. Palmae, inquam, offeruntur vincentibus; quia post Legis duritiam ad Evangelii gratiam pervenisse vicisse est; praemium enim quoddam victoris est, os vivo fonte diluere, et dexteram triumphali palma munire.
PL 17, 642D4. ヤシは勝つ者に捧げられる、と私は言う。律法の硬さの後に福音の恩寵に至ることは、勝つことだからである。実に、生ける泉で口をすすぎ、右手を凱旋のヤシで固めることは、勝者の褒賞である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.9
Per fontem enim lingua confessoris purificatur, per palmam dextera martyris honoratur: illa quia Christi exaltavit gloriam, haec quia aram sacrilegii recusavit.
PL 17, 642D泉によって告白者の舌は清められ、ヤシによって殉教者の右手は栄誉を受ける。前者はキリストの栄光を高く掲げたゆえに、後者は冒瀆の祭壇を拒んだゆえである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.10
Praemium enim quoddam est palma martyrii, quae confitenti linguae dulcem fructum tribuit, et victrici dexterae gloriosum praestat ornatum.
PL 17, 642D殉教のヤシは褒賞である。告白する舌に甘い実を与え、勝利する右手に栄えある飾りを授ける。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.11
Est plane palma martyribus suavis ad cibum, umbrosa ad requiem, honorabilis ad triumphum, semper virens, semper vestita foliis, semper parata victoriae; atque ideo non marcescit palma, quia martyrum victoria non marcescit.
PL 17, 643Aヤシは殉教者たちにとって、食べるに甘く、休むには木陰を与え、凱旋には誉れとなり、常に緑で、常に葉をまとい、常に勝利に備えている。それゆえヤシはしおれない。殉教者の勝利がしおれないからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.12
5. Ipsae denique palmae sedenti super asinam, et venienti ad templum Domino a populis offeruntur; cum enim discipuli vestimenta sua sternerent, et iter Christi suis amictibus communirent; non habuit majus praemium nisi palmas; quod ei devotio plebis offerret, significans stratis in itinere vestibus, pollutam viam esse in mundo, oblatis palmis ipsum mundi esse victorem (Luc. XIX, 36) .
PL 17, 643A5. 実にそのヤシの枝こそが、驢馬に座して神殿に来る主に、民から捧げられた。弟子たちが衣を敷き、自らの上着でキリストの道を固めたとき、民の献身が彼に捧げうるものとして、ヤシの枝のほかにそれ以上の褒賞はなかった。道に敷かれた衣は、世界にあって道が汚れていることを、捧げられたヤシの枝は、彼自身が世界の勝利者であることを示している(ルカ19:36)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.13
Ipse, inquam, victor est, de quo ait Scriptura: Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5) . Ipse plane victor, qui destruxit diabolicam mortem, vitam illuminavit aeternam. Palmae igitur advenienti eriguntur Christo.
PL 17, 643A彼こそ勝利者である、と私は言う。聖書は彼について言う。「ユダ族の獅子が勝った」(黙示録5:5)。彼こそ、悪魔の死を滅ぼし、永遠の生命を照らした勝利者である。ゆえに、到来するキリストにヤシの枝が掲げられる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.14
Scriptum est: Justus sicut palma florebit (Psal. XCI, 13) : recte ergo advenienti justo eriguntur vexilla justitiae, et auctori suorum obsequuntur tituli triumphorum.
PL 17, 643B書かれている。「義人はヤシのように花咲く」(詩篇91:13)。それゆえ、到来する義なる者に正義の旗が掲げられ、その作者に勝利の碑銘が従うのは当然である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.15
6. Prius autem quam tollantur palmae, iter Domini usque ad templum discipulorum vestibus operitur, et ut impolluta sit semita Salvatoris, apostolorum amictibus communitur.
PL 17, 643B6. だがヤシの枝が取り上げられる前に、神殿に至る主の道は弟子たちの衣で覆われ、救い主の小道が汚れないよう、使徒たちの上着で固められる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.16
Quod quidem in mysterium factum puto; via enim Christi, quae ducit ad templum, fides ejus est atque doctrina.
PL 17, 643Bこれは奥義として行われたと私は思う。神殿に至るキリストの道とは、その信仰と教えだからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.17
Hanc igitur viam discipuli, ut nos sine offensione gradiamur, amictus proprii corporis exuentes, suo stravere martyrio; ut inter diversarum gentium turbas justitiae semitam membrorum suorum vestimenta substernerent, et coenosam mundi myrrhaginem operirent, et impollutam viam Salvatoris ostenderent.
PL 17, 643B弟子たちは、我々がつまずかずに歩めるよう、自らの体の衣を脱いで、この道をおのれの殉教によって敷き広げた。それは、さまざまな諸国民の群衆の間で、正義の小道に自らの肢体の衣を敷き、世界の泥深い淵〔底本は myrrhaginem。ミーニュの脚注は、ローマ版だけが coenosam voraginem(泥深い淵)とし、あとのマラの名も maran とするが、写本と古い版はどこでも myrrham、myrrha などと書くとする。本文は崩れているらしく、ローマ版の voraginem(淵、泥沼)に拠って訳した〕を覆い、救い主の汚れのない道を示すためであった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.18
7. Ad duodecim ergo fontes post Myrrham venit populus Israel. Legimus in Propheta: Benedicite Domino de fontibus Israel (Psal. LXVII, 27) . Dominus Christus est, qui non nisi per apostolorum ora discitur, discipulorumque doctrinam.
PL 17, 643C7. したがって、マラのあと、イスラエルの民は十二の泉のもとに来た。我々は預言者に読む。「イスラエルの泉から主を祝福せよ」(詩篇67:27)。主とはキリストであり、使徒たちの口を通して、また弟子たちの教えによらなければ、知られない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.19
Apostoli dicendi sunt fontes; quia velut fontes purissimi gratia praedicationis exuberant, et post amaritudinem Legis venarum suarum larga sapientia sacramenti pocula dulcedinem stillant.
PL 17, 643C使徒たちは泉と呼ばれねばならない。いと清らかな泉のように、説教の恩寵があふれ、律法の苦さの後に、その水脈の豊かな知恵が、秘義の杯の甘さをしたたらせるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.20
Nec mirum si potus dulcis est fontium, in quorum sinu cibus dulcior est palmarum. Apostoli ergo sunt fontes, qui totius terrae faciem doctrinae suae flumine rigaverunt, et fatigatis gentium populis potum divini mysterii propinarunt.
PL 17, 643C泉の飲み物が甘いのは、不思議ではない。その懐では、ヤシの食物がいっそう甘いのだから。使徒たちとは、大地全体の面を自らの教えの流れで潤し、疲れた諸国民に神の奥義の飲み物を飲ませた泉なのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.21
8. Septuaginta autem palmas juxta fontes apostolicos generatas septuaginta illos discipulos dixerim, qui secundo ab apostolis gradu propter salutem hominum a Domino diriguntur, quos Lucas evangelista describens, binos et binos asserit destinatos (Luc. X, 1 et seq.) .
PL 17, 643D8. 使徒たちの泉のそばに生じた七十本のヤシとは、あの七十人の弟子たちのことだと、私は言いたい。彼らは使徒たちに次ぐ第二の位階で、人々の救いのために主によって遣わされた。福音書記者ルカは、彼らを二人ずつ遣わされたと述べている(ルカ10:1以下)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 20.0.22
Qui vere velut palmae post curas hominum cum exultatione redeuntes, gloriantur apud Dominum sibi etiam daemonia esse subjecta. Recte igitur comparantur palmis, qui palmarum praemio diaboli exstitere victores.
PL 17, 643D彼らはまことにヤシのように、人々への配慮のあとで喜びをもって帰り、悪霊までも自分たちに服したと主のもとで誇る。それゆえ彼らがヤシにたとえられるのは当然である。ヤシの褒賞によって悪魔の勝利者となった者たちだからである。