作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo XXIV. De sancta Quadragesima VIII 第24説教 聖なる四旬節について 8

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 651B · 33 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.1

1

1. Quam timendus est, fratres charissimi, dies ille judicii, in quo Dominus noster Jesus Christus, ac redemptor omnium proposuit venire cum flamma ignis, quae consumptura est adversarios suos, et eos qui faciunt iniquitatem!

PL 17, 651B

1. いとも愛する兄弟たちよ、あの裁きの日は何と恐るべきものか。その日、我々の主イエス・キリスト、すべての者の贖い主は、火の炎とともに来ると定めた。その炎は、彼の敵と不法を行う者たちを焼き尽くすであろう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.2

2

In illa die plangent omnes tribus terrae. Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute magna, et majestate excelsa: et commovebuntur ante eum omnes fines terrae, et peccatores peribunt in ea: et coelum plicabitur, et mare siccabitur, et montes sicut cera ardebunt usque ad inferos: et sol convertetur in tenebras, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur: et tunc apparebit sginum Filii hominis in coelo, quod erit crux Christi Domini nostri, in cujus lumine tenebrescent totius mundi lumina.

PL 17, 651C

その日、地のすべての部族は嘆く。そして人の子が、大いなる力と高き威光をもって天の雲に乗って来るのを見る。地のすべての果てが彼の前に揺れ動き、罪人たちはそこで滅びる。天は巻かれ、海は干上がり、山々は蝋のように冥界に至るまで燃える。太陽は闇に変わり、月は光を与えず、星は天から落ち、諸天の力は揺れ動く。そのとき、天に人の子のしるし〔底本は sginum。signum と読む〕が現れる。それは我々の主キリストの十字架であり、その光の中で、全世界の光は暗くなる。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.3

3

Tunc sancti rapientur obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erunt: peccatores autem confundentur et peribunt.

PL 17, 651D

そのとき聖なる者たちはキリストを迎えるために空中に引き上げられ、こうしていつまでも主とともにいる。だが罪人たちは恥じ入り、滅びる。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.4

4

Et tunc Dominus noster Jesus Christus mittet angelos suos ad quatuor angulos terrae, et congregabunt electos ejus a summo coelorum usque ad terminos eorum; et tunc separabit sanctos suos Dominus de medio peccatorum, et mittet eos in mansiones coelestes: peccatores autem mittentur in caminum ignis, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXIV, 29 et seq.) .

PL 17, 651D

そしてそのとき、我々の主イエス・キリストは使いたちを地の四隅に遣わし、彼らは選ばれた者たちを天の果てからその果てまで集める。そのとき主は聖なる者たちを罪人たちの中から分け、天の住まいへ送る。だが罪人たちは、悪魔とその使いたちのために備えられた火の炉に投げ込まれる(マタイ24:29以下)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.5

5

Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12) . Vae illis hominibus, qui cum diabolo habebunt mansiones; quia ascendet fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum: quorum vermis non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.

PL 17, 651D

そこには泣き叫びと歯ぎしりがある(マタイ8:12)。悪魔とともに住まいを持つ人々は災いである。彼らの苦しみの煙は世々限りなく立ちのぼり、その虫は死なず、その火は消えないからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.6

6

In quibus nulla vox nisi gemitus, nulla requies nisi ignis, nullum refrigerium nisi flamma, nulla lux umquam nisi tenebrae: et tales non venient umquam in memoriam apud Deum, quorum cibus cruciatus est, et mansio eorum cum diabolo erit, ubi nulla suavitas nisi fetor.

PL 17, 652A

そこには、呻きのほかに声はなく、火のほかに休息はなく、炎のほかに慰めはなく、闇のほかに光はない。そうした者たちは神のもとで決して思い起こされず、その食物は責め苦であり、その住まいは悪魔とともにあり、そこには悪臭のほかに甘美さはない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.7

7

2. O homo, qui regnum Dei possidere desideras, quod fecisti malum, dum potes, emenda: dum tempus habes, clama ad omnipotentem Deum: dum tempus habes lugendi, dum adhuc anima tua versatur in corpore tuo, dum adhuc vivis, remedium tibi futurum acquire, priusquam in profundum te mortis absorbeat laqueus poenarum, priusquam te infernus capiat; ubi nulla est indulgentia, ubi nullus ad confessionem recursus, ubi nullus est ad veniam regressus.

PL 17, 652A

2. 人よ、神の国を所有したいと望むなら、犯した悪を、できるうちに正せ。時のあるうちに、全能の神に叫べ。嘆く時のあるうちに、魂がなお体のうちにあるうちに、なお生きているうちに、来たるべき癒やしを自らのために得よ。刑罰の罠が死の深みにあなたを呑み込む前に、冥界があなたを捕らえる前に。そこには赦し〔indulgentia〕はなく、告白への帰り道はなく、赦し〔venia〕への復帰はない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.8

8

3. Et nos, fratres charissimi, agamus veram poenitentiam, ut nos Dominus ab illa poena, quam superius diximus, eripere dignetur.

PL 17, 652B

3. 我々もまた、いとも愛する兄弟たちよ、真の悔い改めを行おう。先に述べたあの刑罰から主が我々を救い出すことを良しとするように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.9

9

Non nobis sufficit, quod nomen christianum praeferamus, si opera christiana non facimus: decimas nostras annis singulis de cunctis frugibus, pecoribus, et caeteris praecipit erogandas Dominus.

PL 17, 652B

キリスト教徒の名を掲げるだけでは、我々には足りない。キリスト教徒の業を行わないのなら。主は、我々の十分の一を、毎年、あらゆる作物と家畜その他から納めよと命じる。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.10

10

Scriptum quoque est (Deut. XII, 6 et seq.) : Date decimas de omni labore vestro, et de omnibus pecoribus vestris, et ego aperiam vobis cataractas coeli, et multiplicabuntur messes, et vindemiae vestrae erunt vobis in abundantiam, insuper et sanitates in domibus vestris.

PL 17, 652B

また書かれている(申命記12:6以下)。「汝らのあらゆる労苦と汝らのすべての家畜から十分の一を納めよ。そうすれば私は汝らに天の水門を開き、収穫は増し、汝らのブドウの収穫は汝らのために豊かになり、さらに汝らの家には健やかさがある」〔引かれた句は申命記12:6以下の趣旨とは合わず、マラキ3:10に近い〕。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.11

11

At si non dederitis decimas, dicit Dominus, mittam grandinem et pruinam et tempestates super vos, et tollam omnem laborem vestrum.

PL 17, 652B

「だが、汝らが十分の一を納めないなら」と主は言う。「私は雹と霜と嵐を汝らの上に送り、汝らの労苦をすべて取り去る」。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.12

12

Novem partes vobis tributae sunt, sed qui decimas dare noluistis, ad solam decimam revertetis: insuper et mortalitates venient in domos vestras.

PL 17, 652C

「九つの部分は汝らに与えられた。だが十分の一を納めようとしなかった汝らは、ただ十分の一にまで戻ることになる。さらに、疫病が汝らの家々に来る」。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.13

13

Frumenti, vini et olei partem offerte primum in Ecclesiam; reliquam per caecos, claudos, debiles, leprosos, et orphanos, et per viduas, peregrinos et advenas dividere debetis. Similiter facite de omni peculio vestro, de omni fructu vestro.

PL 17, 652C

穀物、ぶどう酒、油の一部を、まず教会に献げよ。残りを、盲人、足の不自由な者、弱い者、重い皮膚病の者、孤児、そしてやもめ、寄留者、旅人のあいだで分けなければならない。諸君のあらゆる財産、あらゆる収穫についても、同様にせよ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.14

14

Quoties novum facis panem de messe tua, primum affer ad Ecclesiam pro benedictione: reliquum vero tecum retinere poteris pro te, et tua familia: sic fac de uva, et de omni labore tuo.

PL 17, 652C

あなたは、収穫から新しいパンを作るたびに、まず教会に祝福のために持って行け。残りは、あなた自身とあなたの家の者のために手元に留めてよい。ブドウについても、あなたのあらゆる労苦についても、同様にせよ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.15

15

4. In ecclesia stantes nolite obstrepere, sed lectiones divinas diligenter audite. Qui otiosis verbis, cachinnis clamorosis, deambulationibus importunis in ecclesia perstrepit, et pro se et pro aliis redditurus est rationem in die judicii; quia Verbum Dei nec ipse audit, nec alios audire permittit.

PL 17, 652C

4. 教会に立つときは、騒いではならず、神の朗読を注意深く聞け。むだ話、けたたましい笑い、迷惑な歩き回りで教会の中を騒がせる者は、自分と他の人のために、裁きの日に弁明をしなければならない。神の言葉を自分も聞かず、他の人にも聞かせないからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.16

16

Ad Ecclesiam cum venitis, nolite litigare; causas vanas nolite dicere, audire vel judicare; aut rixari, aut jocari, vel alienas fabulas referre; quoniam qui talia agunt sine fructu orationes eorum evanescunt: immo cum parvo peccato ad Ecclesiam veniunt, et cum peccatis multis de Ecclesia recedunt, quibus valde congruit, quod Propheta dicit et comminatur: Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra transeunt (Psal. CXLIII, 4) .

PL 17, 652D

諸君が教会に来るとき、争ってはならない。むなしい訴えを語ること、聞くこと、裁くこと、あるいは口論すること、冗談を言うこと、他人の噂を語ることをしてはならない。そのようなことを行う者の祈りは、実を結ばず消えるからである。むしろ、小さな罪を持って教会に来て、多くの罪を持って教会を去る。この者たちには、預言者の言い、また警告する言葉が、まさに当てはまる。「人は空しさに似たものとなり、その日々は影のように過ぎ去る」(詩篇143:4)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.17

17

5. Judices vero qui causas audiunt, juste judicent, et munera super innocentes non accipiant; ne forte dum acquirunt pecuniam, perdant animam suam. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno: ubi lucrum, ibi et damnum: lucrum in arca, damnum vero in anima.

PL 17, 652D

5. 訴えを聞く裁判官は、正しく裁き、無実の者に不利な賄賂を受け取ってはならない。金を得るうちに自分の魂を失うことのないように。不正な利得は、正当な損失なしに持てる者はいない。利得のあるところには損失もある。利得は金庫に、損失は魂にある。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.18

18

Dic, ubi sunt reges, ubi sunt principes, ubi sunt divites? ubi est aurum et ornamentum eorum? Cuncta velut umbra transierunt.

PL 17, 653A

言え、王たちはどこにいるのか。君主たちはどこにいるのか。富める者たちはどこにいるのか。彼らの金と飾りはどこにあるのか。すべては影のように過ぎ去った。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.19

19

Aurum et argentum et ornamenta eorum remanserunt in mundo, et illi sine fine cruciantur in inferno, ubi vermes eorum non morientur, et ignis eorum non exstinguetur, quia scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7) .

PL 17, 653A

彼らの金、銀、飾りは世に残り、彼らは冥界で果てしなく苦しめられている。そこでは彼らの虫は死なず、その火は消えない。書かれているとおり、「力ある者は力強く責め苦を受ける」(知恵の書6:7)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.20

20

Ibi vitam tenebrosam et mansionem obscuram perpetuo habebunt: ibi miseri cum miseris, superbi cum superbis, homicidae cum homicidis, adulteri cum adulteris, iniqui cum iniquis, falsi cum falsis, sacrilegi cum sacrilegis, omnes simul cruciantur in inferno sine fine.

PL 17, 653A

そこで彼らは闇の生と暗い住まいをとこしえに持つ。そこでは、哀れな者は哀れな者と、傲慢な者は傲慢な者と、殺人者は殺人者と、姦淫者は姦淫者と、不法な者は不法な者と、偽る者は偽る者と、聖物を冒瀆する者は聖物を冒瀆する者と、みな共に冥界で果てしなく苦しめられる。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.21

21

6. Firmiter mihi credite, fratres, quia nullus pejorem culpam habet, quam qui Deum blasphemans et derelinquens, idola colit: nec pejor dissolutio esse potest in populo, quam quod daemonibus immoletur, et Ecclesiae catholicae derelinquantur: et qui de misericordia Domini desperat, et non credit in resurrectionem: et qui colunt augures, vel sortilegos, vel aruspices, divinos et praecantores, et qui confidunt in phylacteriis et characteribus, aut sternutationibus, avibus cantantibus, divinationibus, aut mathematicis, aut aliis quibuscumque malis artibus, damnabuntur.

PL 17, 653B

6. 兄弟たちよ、私の言うことを固く信じよ。神を冒瀆し見捨てて偶像を拝む者ほど、重い咎を持つ者はない。民のあいだに、悪霊に犠牲が献げられ、公同の諸教会が見捨てられることより重い放縦はありえない。また、主の慈しみに絶望し、復活を信じない者、鳥占い師、くじ占い師、内臓占い師、占い師、呪い師を拝む者、護符や呪符、くしゃみ、鳴く鳥、占い、星占い、あるいはその他いかなる悪しき術にも頼る者は、断罪される。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.22

22

7. Isti omnes infelices et miseri, qui saltationes ante ipsas etiam sanctorum basilicas, et in ipsorum sanctorum festivitatibus choros ducunt, cantica luxuriosa vel turpia lingua sua proferunt.

PL 17, 653B

7. これらの者はみな不幸で哀れである。聖人たちの聖堂の前でさえ、またその聖人たちの祝日に、踊りを行い、輪舞を導き、放埒で醜い歌を舌で語る者たちである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.23

23

Quare unde debuerant Deum laudare et mereri, inde sibi damnationem acquirunt: et sicut christiani ad Ecclesiam veniunt, ut pagani tamen de Ecclesia revertuntur. 8. Nulla mulier potione abortivum procuret, aut conceptos fetus occidat.

PL 17, 653C

だから、神を讃えて報われるべきところから、彼らは自分に断罪を得る。キリスト教徒として教会に来て、異教徒となって教会から帰る。8. 女は誰も、薬によって堕胎を図ってはならず、宿った胎児を殺してはならない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.24

24

Mulier quae iniquitatem hanc patraverit, quantos parere potuisset filios, tantorum homicidiorum rea, rationem redditura est in die judicii. Quicumque malorum hujusmodi reus inventus fuerit, perdidit baptismi meritum coram Deo et angelis ejus.

PL 17, 653C

この不法を行った女は、産みえたはずの子の数だけの殺人について責めを負い、裁きの日に弁明する。このような悪の咎で見いだされる者は誰でも、神とその使いたちの前で洗礼の功を失った。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.25

25

9. Contestamur vobis coram Christo Domino nostro, quod qui malum fecerit, nisi veram poenitentiam egerit, eleemosynas justas fecerit, et nisi in bonis operibus mors illum invenerit, quod numquam possidebit vitam aeternam, sed cum diabolo descendet in infernum; quia arcta et angusta est via, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14) .

PL 17, 653C

9. 我々は諸君に、我々の主キリストの前で証言する。悪を行った者が、真の悔い改めを行わず、正しい施しをせず、善い業のうちに死が彼を見いださないなら、決して永遠の生命を所有せず、悪魔とともに冥界に降る。命に至る道は狭く細いからである(マタイ7:14)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.26

26

Et ideo non tantum propter timorem judicii, sed propter amorem Dei, et gaudia vitae aeternae, ab omni vitio et malo se abstinere quis debet, etiam spem suam omni hora in Deum ponere.

PL 17, 653D

だから、裁きへの恐れのためだけでなく、神への愛と永遠の生命の喜びのために、人はあらゆる悪徳と悪から身を慎むべきであり、またあらゆる時に自らの望みを神に置くべきである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.27

27

10. Serpens cum venerit ad bibendum aquam, priusquam bibat, extra fontem evomit venenum suum, et postea bibit; ita et nos quando ad altare Domini communicaturi accedimus, deponamus venenum pessimum: hoc est, iracundiam, odium, invidiam, falsitatem, iniquitatem, avaritiam, cupiditatem, superbiam, sacrilegium, furtum, luxuriam, falsum testimonium, discordiam, perjurium: haec sunt animarum venena.

PL 17, 653D

10. 蛇は水を飲みに来ると、飲む前に泉の外で毒を吐き出し、そののち飲む。同じように我々も、交わりにあずかるために主の祭壇に近づくときは、最悪の毒を捨てよう。すなわち、怒り、憎しみ、嫉み、偽り、不法、貪欲、欲念、傲慢、聖物の冒瀆、盗み、放埒、偽証、不和、偽誓である。これらが魂の毒である。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.28

28

Ista prius repellamus a nobis, et sic ad altare Domini corpore et sanguine ejus satiemur. Mundemus corda et corpora nostra ab omni vitio malo; ut casto corpore, et mundo corde, et cum secura conscientia ad altare Domini possimus accedere.

PL 17, 654A

これらを先に自分たちから追い払い、こうして主の祭壇で、その体と血に満たされよう。あらゆる悪しき悪徳から、我々の心と体を清めよう。貞潔な体と清い心と、安らかな良心をもって、主の祭壇に近づくことができるように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.29

29

Etiam per omnes festivitates, auxiliante Domino, castitatem servate; ut nos solemnitates nostrae castos et justos inveniant.

PL 17, 654A

すべての祝日においても、主の助けのもと、貞潔を守れ。我々の祭日が、我々を貞潔で正しい者として見いだすように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.30

30

11. Rogamus Dominum, ut mittat vobis medicamentum coeleste, hoc est, castitatem, charitatem, gaudium, patientiam, longanimitatem, fidem, lenitatem, continentiam, et misericordiam.

PL 17, 654A

11. 我々は主に願う、主が諸君に天の薬を送るようにと。すなわち、貞潔、愛、喜び、忍耐、寛容、信仰、穏やかさ、自制、そして慈しみである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.31

31

Et nos, fratres charissimi, non cessemus benefacere, jejunare, poenitentiam agere, eleemosynas dare, nudos vestire, infirmos visitare, hospites colligere, et pauperes pascere, Ecclesiis Dei servire, Scripturas sanctas custodire, Dei servos diligere, spem nostram omni hora in Deum ponere, iram non perficere, iracundiae tempus non retinere, pacem falsam non dare, charitatem non derelinquere, non jurare omnino, ne forte pejeremus.

PL 17, 654B

そして我々もまた、いとも愛する兄弟たちよ、善を行い、断食し、悔い改めを行い、施しをし、裸の者に衣を着せ、病人を訪れ、旅人を迎え入れ、貧しい者を養い、神の諸教会に仕え、聖なる書を守り、神の僕たちを愛し、あらゆる時に我々の望みを神に置き、怒りを遂げず、怒りの時を持ち越さず、偽りの平和を与えず、愛を捨てず、まったく誓わず、偽って誓うことのないように、これらをやめないでおこう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.32

32

Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) . 12. Vos autem, fratres charissimi, ut cogitetis periculum vestrum, paterna charitate admonemus.

PL 17, 654B

「人々が汝らにしてほしいと望むことはすべて、汝らも彼らに同じようにせよ。終わりまで耐え忍ぶ者は、その者が救われる」(マタイ10:22)〔最初の文はマタイ7:12の句〕。12. いとも愛する兄弟たちよ、諸君に、諸君の危うさを考えるよう、父としての愛をもって我々は勧める。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 24.0.33

33

Si nos libenter auditis, et vobis vitam aeternam, et nobis perenne comparabitis gaudium in regno coelorum, ad quod feliciter pervenire mereamur, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

PL 17, 654B

我々の言葉を喜んで聞くなら、諸君は自分のために永遠の生命を、我々のために絶えざる喜びを、天の国で得るであろう。我々がそこに幸いにも至るに値する者とされるよう、我々の主イエス・キリストが与えてくれるように。キリストは父と聖なる霊とともに、世々限りなく生き、統べ治める。アーメン。