Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.1
CAPUT PRIMUM.--1. Paschae mysterium de fide omnibus credentibus in Christo renatis, recidivatum fidei annuae felicitatis gaudium et gloriam ministrat.
PL 17, 673A第1章——1. 復活祭の奥義は、信仰によってキリストにあって新たに生まれたすべての信じる者たちに、年ごとに繰り返される信仰の幸いの喜びと栄光を与える。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.2
Quod quidem sacrum nomen ab ipsius Domini passione descendit; pascha enim passio est Salvatoris, sicut beatus Apostolus dicit: Pascha enim nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) .
PL 17, 673Aこの聖なる名は、主自身の受難に由来する。実にパスカ〔ヘブライ語の「過越」に当たる語。復活祭の名でもある〕とは救い主の受難だからである〔pascha の名を passio(受難)と結びつけて由来を説く〕。福なる使徒が言うとおりである。「我々のパスカであるキリストは、屠られた」(一コリント5:7)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.3
Ad hoc enim humanum corpus Christus accipiens, se in passionem paschae mysterio consecravit; ut quisquis hujus muneris per fidem participationem esset indeptus, consortio Dominicae felicitatis dignus merito censeretur.
PL 17, 673A実に、このためにキリストは人間の体を受け、復活祭の奥義によって自らを受難へと聖別した。この賜物に信仰によってあずかった者は誰でも、主の幸いの交わりにふさわしい者と判断されるためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.4
CAPUT II.--2. Est enim pascha vere anni principium, primi mensis exordium, novella germinum reparatio, ac tetrae hiemis nocte discussa, primi veris restituta jucunditas.
PL 17, 673A第2章——2. 実に復活祭は、まことに年の初め、第一の月の始まり、芽生えの新たな回復であり、険しい冬の夜が払われて、最初の春の楽しさが取り戻されたときである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.5
Hoc, inquam, tempore visibilium et invisibilium conditor Deus, defixo hamo coeli machinam suspendens, idem solis ardore radiavit, splendorem lunae solatio noctis attribuit, pendentem coeli cameram splendentium siderum decoravit ornatu, mare certis littorum finibus coercens, concavae ac stridentis undae aestum metas statuti limitis jussit haud excedere.
PL 17, 673Bこの時、見えるものと見えないものの造り主である神は、鉤を打ち込んで天の仕掛けを吊り〔defixo hamo(鉤を打ち込んで)の意味は定かでない。字義どおり訳した〕、同じ神が太陽の熱で輝かせ、月の輝きを夜の慰めとして与え、垂れた天の穹窿を輝く星々の飾りで装い、海を岸辺の定まった境に抑え、うつろにきしむ波のうねりに、定められた限りを越えてはならないと命じた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.6
Et ut plana mundi facies oculorum eminus subtraheretur aspectu, ad hoc in ornatum mundialis fabricae, nemorosi colles atque excelsi constituti sunt montes; ut iterum mortalibus campestris ornatus jucundior adveniret.
PL 17, 673Bまた、世界の平らな面が遠くから眼の視野に入らないように、世界の造りの飾りとして、木の茂る丘と高い山々が据えられた〔ut plana mundi facies … subtraheretur aspectu の係りは定かでない。丘と山が平らな地を遠くの眺めから隠すの意と取った〕。それは、野の飾りが、死すべき者たちのもとに再び現れるとき、いっそう楽しく訪れるためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.7
CAPUT III.--3. Ipseque homo divini opificii dignatione formatus ad hoc terrestris creaturae effectus est dominus, ut divinis institutionibus parens, ejus tantum et voluntatem servaret, qui se in tantis rebus dominum praefecisset ex nihilo.
PL 17, 673B第3章——3. 人自身も、神の造りのはからいによって形づくられ、そのためにこそ地上の被造物の主とされた。それは、神の定めに従う者として、無から〔造って〕これほどの事物の上に彼を主として置いた者の意志〔se は人を指すと取った〕だけを守るためであった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.8
Qui in ipso exordio (Gen. III, 6 et seq.) non nescius, depravatus invidia, dum super indultum Dei opificium cupit fieri, quod natura non dederat, amisit gratiam, quam Creatoris pietas attribuerat: continuo ob concupiscentiam diabolicae deceptionis sententiam mortis praevaricator incurrens, etiam ad futurae ex se stirpis originem propagavit; ut divina hoc loco recte sententia compleretur: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24) .
PL 17, 673C彼は、まさにその初めに(創世記3:6以下)、知らぬわけではなかったのに〔Qui … non nescius の構文は緩い。こう取った〕、妬みに堕落させられ、与えられた神の造りを超えて、本性が与えなかったものになろうと望んだとき、造り主の慈しみが授けた恩寵を失った。たちまち、悪魔の欺きによる欲望のゆえに、背反者として死の宣告を招き、自らから生じる将来の子孫の起源にまで、それを広げた。こうして、この箇所で神の宣告が正しく成就する。「悪魔の妬みによって、死が世界に入った」(知恵の書2:24)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.9
Ita per occasionem delicti, in universis peccatoribus diabolus mortis est sortitus imperium, atque omnes a Deo deviantes, peccati vinculo obstrictos, squalentis tartari clausos ergastulo possidebat.
PL 17, 673Cこうして、罪の機会によって、悪魔はすべての罪人の上に死の支配を得、神から逸れて罪の鎖に縛られた者たちをみな、汚れたタルタルスの牢に閉じ込めて、所有していた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.10
CAPUT IV.--4. Quorum interitum dolens divina censura, non per servum vatem, nec per angelum invisibilem: sed ad hoc per substantiam humanae carnis in homine Deus veniens habitavit; ut honestam vivendi formam mortalibus daret, et temporariis aeternam in se credentibus vitam exemplo suae mortis ac resurrectionis aperiret.
PL 17, 673D第4章——4. 神の裁定は、彼らの滅びを嘆き、僕である預言者によってでも、見えない天使によってでもなく〔この文は主語 divina censura を受ける述語を欠く。「救いをもたらした」の意を補って読む〕、まさにそのために、人間の肉の実体を通して、人の内に神が来て住んだ。それは、生きるための立派な型を死すべき者たちに与え、自らを信じる時の中の者たちに、永遠の生命を、自らの死と復活の模範によって開くためであった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.11
Ut enim incredulitas, et simulacrorum cultus coeli aditum clauserat; ita inferni baratrum praevaricatoris perfidia procurarat.
PL 17, 673D実に、不信仰と偶像礼拝が天への入口を閉ざしたように、背反者の背信が冥界の深淵を用意したのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.12
5. In quorum suppliciis usque ad adventum Salvatoris Domini Jesu Christi diabolus per mortem regnavit, donec humanae carnis ad Deum attemperata substantia, immaculatum corpus conditioni mortis addixit.
PL 17, 674A5. 彼らの責め苦のうちで、悪魔は救い主、主イエス・キリストの到来まで、死によって支配した。神に調和させられた人間の肉の実体が、汚れのない体を死の条件に委ねるまで。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.13
Expers peccati Christus, cum ad tartari ima descenderet, seras inferni januasque confringens, vinctas peccato animas, mortis dominatione destructa, e diaboli faucibus revocavit ad vitam; atque ita divinus triumphus aeternis characteribus est conscriptus, dum dicit: Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, victoria tua (I Cor. XV, 55) ?
PL 17, 674A罪のないキリストは、タルタルスの最も深いところへ下ったとき、冥界の閂と戸を砕き、罪に縛られた魂たちを、死の支配を滅ぼして、悪魔の口から命へと呼び戻した。こうして神の凱旋は永遠の文字で記された。「死よ、汝の刺はどこにあるか。死よ、汝の勝利はどこにあるか」(一コリント15:55)と言うとおりである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.14
6. Quam felicitatem reparatae salutis Paulus recolens clamat: Sicuti per Adam mors intravit in hunc mundum, ita et per Christum salus restituta est mundo (Ibid., 22) ; et iterum: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (Ibid., 47, 49) .
PL 17, 674A6. 回復された救いのこの幸いを思い起こして、パウロは叫ぶ。「アダムによって死がこの世に入ったように、キリストによって救いがこの世に回復された」(一コリント15:22)。さらに言う。「第一の人は地から出て地に属し、第二の人は天から出て天に属する」(一コリント15:47, 49)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.15
Et adjiciens ait: Sicut portavimus imaginem terreni, id est, vetusti hominis in crimine, sic portemus imaginem coelestis, id est, suscepti, redempti, reparati; ac purificati hominis salutem teneamus in Christo, quia idem ipse Apostolus ait (Ibid., 23) : Initium Christus, id est, auctor resurrectionis et vitae; deinde hi qui sunt Christi, id est, qui in forma puritatis ejus viventes, de spe resurrectionis ejus securi erunt, cum ipso coelestis promissi gloriam possessuri, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Qui, inquit, me secutus fuerit, non peribit: sed transiet de morte ad vitam (Joan. V, 24) .
PL 17, 674Bさらに付け加えて言う。「我々が地に属する者の像を負ったように」、すなわち罪過のうちにある古い人の像を負ったように、「天に属する者の像を負おう」、すなわち受け取られ、贖われ、回復された人の像を。そして、清められた人の救いを、キリストにあって保とう。同じ使徒が言うからである(一コリント15:23)。「初めはキリスト」、すなわち復活と命の創始者。「次に、キリストに属する者たち」、すなわち、彼の清さの型に従って生きる者たち。彼らは彼の復活の望みによって安んじ、彼とともに、約束された天の栄光を所有するであろう。主自身が福音書で言うとおりである。「私に従う者は滅びず、死から命へと移る」(ヨハネ5:24)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.16
7. Ita Salvatoris passio, vitae humanae salus est. Ad hoc enim pro nobis mori voluit, ut nos in eum credentes perpetuo viveremus. Voluit pro tempore fieri quod nos sumus, ut nos aeternitatis ejus promissionem indepti, cum eodem perpetuo viveremus.
PL 17, 674B7. こうして、救い主の受難は、人の命の救いである。実に彼は、我々のために死ぬことを望んだ。彼を信じる我々が、永遠に生きるためである。彼は、一時のあいだ、我々であるものとなることを望んだ。彼の永遠の約束に達した我々が、彼とともに永遠に生きるためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.17
CAPUT V.--8. Haec, inquam, illa est coelestium mysteriorum gratia, hoc paschae donum, haec optabilis anni festivitas, haec exordia gignentium rerum.
PL 17, 674C第5章——8. 私は言う。これこそ、天の奥義の恩寵、復活祭の賜物、望ましい年の祝い、生じるものの始まりである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.18
Hinc vitalis lavacri sacrae Ecclesiae editi puerperio infantes, parvulorum simplicitate renati, balatu innocentis perstrepunt conscientiae. Hinc casti patres, pudicae etiam matres novellam per fidem stirpem prosequuntur innumeram.
PL 17, 674Cここから、命の洗いにより、聖なる教会の産みの苦しみから生まれた幼な子たちが、幼子の素朴さで新たに生まれ、無垢な良心のめえという声で賑わう。ここから、貞潔な父たち、慎み深い母たちも、信仰によって、数えきれぬ新しい子孫を伴う。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.19
Hinc sub fidei arbore ab utero fontis innocui cereorum splendet ornatus. Hinc coelestis meriti sanctificantur munere, et sacramenti spiritalis celebri mysterio saginantur.
PL 17, 674Cここから、信仰の木の下で、無垢な泉の胎から、ろうそくの飾りが輝く。ここから、天の功績の賜物によって聖とされ、霊の秘跡の盛大な奥義によって養われる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.20
Hinc unius plebis gremio beatae Ecclesiae nutrita fraternitas, unicae divinitatis substantiam, ac virtutis trium nomen adorantes, psalmum annuae festivitatis cum Propheta concelebrant: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24) .
PL 17, 674Dここから、一つの民の懐、福なる教会の懐に養われた兄弟の集いが、唯一の神性の実体と、三者の力の名〔virtutis trium nomen の係りは定かでない。「三者の力の名」と取った〕とを礼拝し、預言者とともに年ごとの祝いの詩篇を歌う。「これは主が造った日である。この日に我々は喜び、楽しもう」(詩篇117:24)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.21
9. Quis, inquam, dies? Nempe ille qui attribuit vivendi principium, lucis exordium, auctor luminis, id est, ipse Dominus Jesus Christus, qui de semetipso ait: Ego sum, inquit (Joan. XI, 9) , dies: qui per diem ambulat, non offendit, id est, qui Christum in omnibus sequitur, per ejus vestigia usque ad aeternae lucis solium transmeavit; sicut ipse Patrem pro nobis adhuc in corpore constitutus orat dicens: Pater, volo ut ubi ego sum, ibi sint et hi qui in me crediderunt; ut sicut tu in me, et ego in te, ita et illi maneant in nobis (Joan. XVII, 24) .
PL 17, 674D9. 私は言う、どの日か。それはまさに、生きることの始まりと光の初めを与える日、光の創始者、すなわち主イエス・キリスト自身である。彼は自らについて言う。「私は日である」と彼は言う(ヨハネ11:9)〔ヨハネ11:9が当たるのは、続く「昼に歩む者はつまずかない」の句〕。「昼に歩む者はつまずかない」、すなわち、すべてにおいてキリストに従う者は、その足跡をたどって、永遠の光の座にまで渡った。彼自身が、なお体にあるまま、我々のために父に祈って言うとおりである。「父よ、私は望む。私のいる所に、私を信じた者たちもいるように。汝が私の内に、私が汝の内にあるように、彼らも我々の内にとどまるように」(ヨハネ17:24)〔後半の句はヨハネ17:21に当たる〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 35.0.22
10. Hic, inquam, exsultationis et laetitiae dies est, in quo promissum perfectae gloriae consecuti, recte plebs sancta ad instar Angelorum futurae laudis mysterium, adhuc in hoc saeculo constituti, Domino cum Propheta cantamus: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo, id est, auctor institutionis, redemptionis et vitae perpetuae Dominus Jesus Christus, qui (Apoc. XVII, 14) est Rex regum, et Dominus dominorum, absque initio, sine fine in Patre regnans cum Spiritu sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
PL 17, 675A10. 私は言う、これこそ歓喜と喜びの日である。この日、我々聖なる民は、完全な栄光の約束を得て、なおこの世にいながら、天使たちにならい、来るべき賛美の奥義を、預言者とともに主に歌う。「これは主が造った日である。この日に我々は喜び、楽しもう」。すなわち、制定と贖いと永遠の生命の創始者である主イエス・キリストである。彼は王の王、主の主であり(黙示録17:14)、初めなく終わりなく、父のうちに、聖なる霊とともに統べる。今も、いつも、世々限りなく。アーメン。