Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.1
1. Non dubito, fratres, contristari vos quotiescumque absentem me a vobis necessitas facit; dum enim quem diligitis, non videtis, tamquam boni filii pietatis stimulis laboratis.
PL 17, 682B1. 兄弟たちよ、必要が私を諸君から離れさせるたびに、諸君が悲しむことを私は疑わない。愛する者を見ないとき、諸君は善い子らのように、情愛の刺激に苦しむからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.2
Sed quamvis corpore vos ego interdum deseram, spiritu tamen vos non relinquo; quocumque enim iero, dilectio vestra me sequitur: ubicumque fuero, ibi mecum vestra fraternitas commoratur.
PL 17, 682Bしかし、私は時に体では諸君を離れても、霊においては諸君を見捨てない。私がどこへ行こうとも、諸君の愛〔dilectio。聞き手への敬称〕が私に従い、どこにいようとも、諸君の兄弟の交わりが私とともにとどまるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.3
Quisquis enim in Christi mandatis permanet, necesse est ut Christi adhaereat sacerdoti: et licet longe positus videatur, fit tamen proximus, dum illum unius fidei gratia repraesentat.
PL 17, 682B実に、キリストの戒めにとどまる者は誰でも、キリストの司教に結びつかねばならない。遠くに置かれているように見えても、一つの信仰の恩寵がその司教を現前させるかぎり、近い者となる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.4
Ille se sane separatum a sacerdotibus putet, qui actibus malis separatus a Christo est. Atque ideo, fratres, vos qui mandatum Salvatoris facitis, quamvis absentes a me fueritis corpore, dilectione tamen mihi minime defuistis.
PL 17, 682C悪しき行いによってキリストから離れている者こそ、自分は司教たちから離れていると考えるがよい。それゆえ、兄弟たちよ、救い主の戒めを行う諸君は、体では私から離れていたとしても、愛においては決して私に欠けることはなかった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.5
Ita quos separabat longitudo terrarum, Christi gratia connectebat. 2. Sunt autem nonnulli inter vos, fratres, quorum licet vultus in Ecclesia videamus, cor tamen eorum in agris esse cognoscimus: et praesentiam quidem eorum consideramus in plebe, sed conversationem eorum invenimus in rure.
PL 17, 682Cこうして、土地の隔たりが引き離していた者たちを、キリストの恩寵が結びつけていたのである。2. ところで、兄弟たちよ、諸君のうちには、顔は教会で見えても、その心は畑にあると我々が知る者が幾人かいる。その者たちの出席は民のうちに認めるが、その暮らしぶりは田舎に見いだす。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.6
De quibus dicit Apostolus: Et gloria in pudendis ipsorum, qui terrena sapiunt (Philip. III, 19) ; ii enim de terra semper cogitant, de terra tractant, quae terrena sunt, sapiunt.
PL 17, 682C彼らについて使徒は言う。「彼らの栄光は恥ずべきものにあり、彼らは地上のことを思う」(フィリピ3:19)。彼らはつねに地のことを思い、地のことを論じ、地上のことを思っているからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.7
His convenit divina illa sententia, qua dicitur: Terra es, et in terram redibis (Genes. III, 19) : qui ideo aliquando ad Ecclesiam veniunt, non quia ex fide christiani unt, sed ne christiani ab hominibus non putentur.
PL 17, 682D彼らには、「汝は土である。土に帰る」(創世記3:19)と言われる、あの神の言葉が当てはまる。彼らがときに教会に来るのは、信仰によってキリスト教徒であるからではなく〔底本は christiani unt。sunt と読む〕、人々にキリスト教徒と思われないことのないためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.8
3. Quibus cum jejunium indicitur, de intemperie se temporis semper excusant; dicunt enim aestivis mensibus: Dies longa est, torrentior sol est, sitim ferre non possumus, poculis nos refrigerare debemus; hiemis vero tempore: Grave frigus est, rigores sunt pessimi, algorem tolerare nequimus, escis calefieri nos oportet.
PL 17, 683A3. 彼らに断食が命じられると、彼らはつねに気候の不順を言い訳にする。夏の月にはこう言う。「日が長い。日射しが焼けつく。渇きに耐えられない。飲み物で身を冷やさねばならない」。冬の時にはこう言う。「寒さがきつい。凍える寒さは最悪だ。冷えに堪えられない。食べ物で温まらねばならない」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.9
Ita homines quorum animus semper est in prandio, prandendi sibi causas inquirunt: et dum se a jejuniis excusant, tempora Creatoris accusant.
PL 17, 683Aこうして、心がつねに昼食にある者たちは、昼食をとるための理由を探し求め、断食から身を免れようとして、創造主の季節を非難する。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.10
4. Dic mihi, o delicate christiane, qui aestum solis jejunando ferre non potes, numquid aestus, quem sustenturus es, torrentior est gehenna? numquid hiems horridior est tenebris, quibus retrudendus es.
PL 17, 683A4. 私に言え、おお、贅沢なキリスト教徒よ、断食して日の暑さに耐えられないあなたよ。あなたが耐えることになる暑さは、ゲヘナよりも焼けつくだろうか。冬は、あなたが押し込められることになる闇よりも恐ろしいだろうか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.11
In exteriores enim tenebras abjicientur peccatores: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12) ; sicut ait Dominus: stridor, inquam, dentium ad instar hiberni temporis semper erit in illis tenebris.
PL 17, 683A罪人は外の闇に投げ出されるからである。「そこには泣くことと歯ぎしりがあろう」(マタイ8:12)。主が言うとおり、歯ぎしりは、と私は言うが、冬の季節のように、あの闇の中でつねに彼らにあるだろう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.12
Ergo sicut penetrante algore hiemis, toto homines corpore contremiscunt; ita et interveniente conscientia frigida delictorum, gravi peccatores dentium stridore quatientur.
PL 17, 683Bゆえに、冬の寒さが染み入るとき、人は全身で震えるように、罪の冷え冷えとした良心が入り込むとき、罪人は激しい歯ぎしりで揺さぶられる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.13
Ita miser peccator, dum hic hibernum rigorem metuit, ibi tenebrarum frigus incurrit: dum hic aestum solis evitat, ibi gehennae sustinebit ardorem.
PL 17, 683Bこうして、哀れな罪人は、ここで冬の凍えを恐れつつ、かしこで闇の冷たさに陥る。ここで日の暑さを避けつつ、かしこでゲヘナの熱に堪えることになる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.14
5. His autem ipsis hominibus cum dixerit, ut aliquid pauperibus largiantur, statim objiciunt: Necessitates infinitae sunt, tributa sunt gravia, fiscalia explicare non possumus.
PL 17, 683B5. また、同じ人々に、貧しい者たちに何かを分け与えよと言われると、彼らはたちまち反論する。「必要は際限がない。税は重い。国庫への納付を果たせない」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.15
Et tanta tibi ingerunt, ut quasi reum te statuant, cur hoc ipsum illos volueris commonere, non intelligentes quod ii sunt inimici crucis Christi, qui non intelligunt quod omnibus necessitatibus salutis sit necessitas praeferenda, et quod tributum reddere alii prodest: eleemosynam facere ipsi proficiat, qui largitur; tributi enim redditio illi praestat beneficium, qui accipit, eleemosynae autem operatio ei confert meritum, qui ministrat.
PL 17, 683Bそして彼らは、あなたにこれほど多くを持ち出して、まるであなたを被告に仕立てるかのようにする。なぜ彼らにそのことを思い起こさせようとしたのか、と。彼らはキリストの十字架の敵であって、あらゆる必要に救いの必要が優先されねばならないことを理解せず、また、税を納めるのは他者の益になるが、施しをするのは施す当人の益となることも理解しない。税の納付は受け取る者に恩恵を与え、施しの業は仕える者に功績を授けるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.16
Tributi, inquam, redditio detrimentum infert solventi, eleemosynae erogatio lucrum tribuit eroganti; ditior enim fit vir misericors, posteaquam minus habere incipit pauperibus largiendo.
PL 17, 683C税の納付は納める者に損失を与え、施しの支出は施す者に利益を与える、と私は言う。慈しみ深い人は、貧しい者たちに分け与えて持つものが少なくなり始めてのちに、かえって豊かになるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.17
6. Beata igitur est eleemosyna, quae et accipientem reficit, et laetificat erogantem: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7) : atque ideo melius est illi plus dare. Laetus ergo et hilaris est, qui pauperibus subministrat.
PL 17, 683C6. ゆえに、施しは幸いである。受ける者を元気づけ、施す者を喜ばせる。「神は喜んで与える者を愛する」(二コリント9:7)。それゆえ、神にいっそう多く与えるのがよい〔illi は「神に」と取った。「その者(施す者)にとって」とも読める〕。貧しい者たちに仕える者は、喜び、楽しんでいる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.18
Recte plane laetus est, quia per nummulos paucos aeternos thesauros sibi coelestes acquirit. Et contra, semper tristis est et moestus, qui tributa dissolvit.
PL 17, 683C僅かな小銭によって、永遠の天の宝を自分のために得るのだから、喜ぶのはまことにもっともである。これに対して、税を納める者はつねに悲しみ、憂えている。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.19
Nec immerito tristis est, qui ad solutionem non dilectione adducitur, sed terrore constringitur: Christi enim debitor laetus, Caesaris tristis est; quia hunc ad solvendum amor cogit, illum poena compellit. Hic praemiis provocatur, ille suppliciis coarctatur.
PL 17, 683D愛によってではなく、恐れに縛られて納付に導かれる者が悲しむのも、理由のないことではない。キリストの負債者は喜び、カエサルの負債者は悲しむ。前者〔キリストの負債者〕を納めさせるのは愛であり、後者〔カエサルの負債者〕を駆り立てるのは刑罰だからである。前者は報いに招かれ、後者は懲らしめに締めつけられる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.20
7. Dicit sanctus Apostolus: Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, et neque in incerto divitiarum sperare (I Tim. VI, 17) . Vides ergo, o dives, quia sunt tuae incertae divitiae. Quid ergo aurum congregas, in quo nulla certa fiducia est?
PL 17, 684A7. 聖なる使徒は言う。「この世の富める者たちに命じよ。高ぶった思いを持たず、定かならぬ富に望みを置かぬように」(一テモテ6:17)。見よ、おお、富める者よ、あなたの富は定かならぬものである。ならばなぜ金を集めるのか。そこには確かな頼みはない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 40.0.21
Auri tui avaritia cesset, et terra est: solidi tui cupiditas auferatur, et sordes sunt. Aurum enim et argentum vilis est et abjecta materies: ubi aurum increvit humana concupiscentia, tunc et his speciebus accrevit ambitio; aurum enim et argentum non pretiosum natura instituit, sed hominum voluntas effecit.
PL 17, 684Aあなたの金への貪欲はやめよ。それ〔金〕は土である。あなたの金貨への欲は取り去られよ。それは汚物である。金も銀も卑しく、捨てられるべき素材だからである。金に対して人間の欲望が募ったとき、これらの品々への野心もまた増した。自然は金と銀を貴いものとして定めたのではなく、人間の意志がそうしたのである。