Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.1
1. Bene quodammodo sanctum hunc diem natalis Domini solem novum vulgus appellat, et tanta sui auctoritate id confirmat, ut Judaei etiam atque gentiles in hac voce consentiant.
PL 17, 614C1. 民衆が主の降誕のこの聖なる日を「新しい太陽」と呼ぶのは、ある意味で正しい。民衆はそれを自らの大きな権威で確かめるので、ユダヤ人や異邦人までがこの呼び名で一致する。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.2
Quod libenter amplectendum nobis est; quia oriente Salvatore non solum humani generis salus; sed etiam solis ipsius claritas innovatur, sicut ait Apostolus: Ut per ipsum restauraret omnia, sive quae in coelis, sive quae in terra sunt (Ephes. I, 10) .
PL 17, 614Cこれは我々が喜んで受け入れるべきことである。救い主が昇るとき、人類の救いだけでなく、太陽そのものの明るさも新しくされるからである。使徒が言うとおりである。「彼によって、天にあるものも地にあるものも、万物を回復するため」(エフェソ1:10)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.3
Si enim obscuratur sol, cum Christus patitur; necesse est illum splendidius solito lucere, cum nascitur. Et si Judaeis mortem operantibus offundit tenebras (Luc. XXIII, 45) , cur non Mariae parturienti vitam, exhibeat claritatem?
PL 17, 614C実に、キリストが苦しむとき太陽が暗くなるのなら、キリストが生まれるときには、太陽がいつもより輝かしく照らすはずである。太陽はユダヤ人たちが死をもたらすときには闇を注いだ(ルカ23:45)のに、なぜ、生命を産むマリアには、明るさを示さないのか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.4
Aut quare non credamus quod, nascente Christo, sol ad obsequium lucidior advenerit, cum Magos ad indicium clarior stella praecesserit?
PL 17, 614Cあるいは、キリストが生まれるとき、太陽が奉仕のためにいっそう輝いて到来したと、なぜ我々は信じないのか。博士たちに知らせるために、いっそう輝く星が先んじて進んだのに。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.5
Et si stella per diem alieni temporis officium ministravit; cur non credamus quod sol quoque nocturnis horis aliquantulum adventu maturiore decerpserit?
PL 17, 614Dまた、星が昼に、他の時の務めを果たしたのなら、太陽もまた夜の時間をいくらか、早い到来によって削り取ったと、なぜ我々は信じないのか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.6
Ex eo denique factum puto, ut nox decresceret, dum sol festinus ob dominicae nativitatis obsequium ante mundo lucem protulit, quam nox cursum sui temporis consummaret.
PL 17, 614D実に、夜が短くなったのは、このことによると私は思う。太陽が主の降誕への奉仕のために急ぎ、夜がその時の歩みを終える前に、世に光をもたらしたからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.7
2. Quin potius ipsam noctem fuisse non dico, nec aliquid obscuritatis habuisse, in qua pastores pervigilant, exsultant angeli, astra deserviunt. Nec mirari debemus quod in nativitate Christi nova omnia facta sunt, cum novum hoc ipsum fuerit, quod Virgo peperit.
PL 17, 615A2. いやむしろ、牧者たちが寝ずに見張り、天使たちが歓喜し、星々が仕えるその夜は、夜であったとさえ私は言わず、何かの暗さを持っていたとも言わない。キリストの誕生ですべてが新しくなったことを不思議に思うべきではない。おとめが産んだこと自体が新しいことだったのだから。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.8
Si autem praeter solitum nativitas exstitit, et praeter solitum obsequia sunt delata. Ergo oriente Domino, pastores pervigilant, exsultant angeli, sol obsequitur, stella famulatur.
PL 17, 615A誕生が通常を超えて起こったのなら、奉仕もまた通常を超えて捧げられた。ゆえに、主が昇るとき、牧者たちは寝ずに見張り、天使たちは歓喜し、太陽は従い、星は仕える。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.9
Et quidem angeli vel pastores gaudia sua voce vel sermonibus prosequuntur: elementa autem ista gaudia sua, quia voce non poterant, officio protestantur. Sol igitur praeter consuetudinem in hac festivitate matutinus illuxit. Nec mirum.
PL 17, 615Aたしかに天使たちや牧者たちは、自分の喜びを声や言葉で表す。だがこれらの要素は、声を持たないので、自分の喜びを務めによって証しする。それゆえ太陽は、この祝日に、常ならず朝早くに輝いた。不思議ではない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.10
Si enim ad Jesu Nave orationem defixus stetit in die (Josue X, 13) , cur non ad Jesu Christi nativitatem festinus promoveret in nocte?
PL 17, 615B実に、ヌンの子ヨシュア〔Jesus Nave。ラテン語ではヨシュアもイエスと同じ名で、次の「イエス・キリスト」と対にしている〕の祈りに応じて、太陽が昼のうちに動かず止まった(ヨシュア記10:13)のなら、イエス・キリストの誕生に応じて、夜のうちに急いで進み出ないことがあろうか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.11
3. Solem igitur novum hanc diem vulgus appellat; et cum dicit novum, utique et veterem esse demonstrat: veterem autem dixerim hujus mundi solem, qui defectionem patitur, qui parietibus excluditur, qui nubibus obscuratur: veterem dixerim solem, qui vanitati subjacet, qui corruptionem metuit, qui judicium pertimescit.
PL 17, 615B3. それゆえ民衆はこの日を新しい太陽と呼ぶ。「新しい」と言うとき、確かに古い太陽があることも示している。この世の太陽を私は古いと言おう。それは欠けを被り、壁に遮られ、雲に暗くされ、空しさに服し、朽ちることを恐れ、裁きを恐れる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.12
Scriptum est enim: Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem (Joel II, 31). Veterem, inquam, dixerim, qui sceleribus interest hominum, facta adulteria non refugit, homicidium non declinat.
PL 17, 615B実に書かれている。「太陽は闇に、月は血に変わる」(ヨエル2:31)。私は言う、人々の悪事に居合わせ、行われた姦淫を避けず、殺人から逸れない太陽こそ古い、と。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.13
Et cum omne genus hominum nolit esse medium, cum aliquod crimen admittitur, hic solus in cunctis facinoribus stat.
PL 17, 615Bまた、あらゆる人々が、何らかの罪過が犯されるときその中にいることを望まないのに、この太陽だけは、すべての悪行の中に立つ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.14
4. Ergo quia hunc veterem esse manifestum est, novum quem nisi Christum Dominum reperiemus? de quo scriptum est: Orietur vobis sol justitiae (Malac. IV, 2) ; de quo etiam ex persona peccatorum dicit propheta: Sol non est ortus nobis, et justitiae lumen non luxit nobis (Sap. V, 6) .
PL 17, 615C4. ゆえに、この太陽が古いことが明らかであるなら、新しい太陽を、我々は主キリスト以外の誰に見いだすだろうか。彼について書かれている。「汝らのために正義の太陽が昇る」(マラキ4:2)。彼についてはまた、罪人たちの人格から預言者が言う。「太陽は我々のために昇らず、正義の光は我々に輝かなかった」(知恵の書5:6)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.15
Hic enim sol, cum diaboli tenebris universus mundus esset oppressus, et caligo referta criminibus saeculum possideret, dignatus est ultimo tempore, hoc est, incumbente jam nocte, ortum suae nativitatis infundere.
PL 17, 615C実にこの太陽は、全世界が悪魔の闇に押さえつけられ、罪過に満ちた暗がりが世を支配していたとき、終わりの時に、すなわち夜がすでに迫っているとき、その誕生の昇りを注ぐことを良しとした。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.16
Primo quidem ante lucem, hoc est, antequam illuminaret justitiae sol, velut matutinum quoddam prophetarum misit oraculum, sicut scriptum est: Mittebam prophetas meos ante lucem (Jerem. VII, 25) .
PL 17, 615Cまず光の前に、すなわち正義の太陽が照らす前に、いわば朝の告げのように預言者たちの託宣を遣わした。書かれているとおりである。「私は私の預言者たちを光の前に遣わしていた」(エレミヤ7:25)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.17
Postea vero ipse cum suis radiis, hoc est cum apostolorum suorum fulgore resplenduit, ac tanta mundi caliginem veritatis luce discussit, ut in diaboli tenebris nullus offenderet. 5. Hic est igitur sol novus, qui claustra penetrat, inferna reserat, corda rimatur.
PL 17, 615Dその後、彼自身がその光線とともに、すなわち使徒たちの輝きとともに光り輝き、世の暗がりを真理の光でこれほど追い払ったので、悪魔の闇の中でつまずく者は誰もいなくなった。5. これがその新しい太陽である。それは閉ざされた所を貫き、冥界を開き、心を探る。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.18
Hic novus est sol, qui Spiritu sancto vivificat mortua, corrupta reparat, suscitat jam defuncta: vel qui calore suo purgat sordida, exurit fluida, decoquit vitiosa.
PL 17, 615Dこれは、聖なる霊によって死んだものを生かし、朽ちたものを回復し、すでに逝った者を呼び起こし、あるいは自らの熱で汚れを清め、流れるものを焼き、悪いものを煮つめて澄ます新しい太陽である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.19
Ipse, inquam, est qui in cunctis actibus nostris perspicit omnia opera nostra, et non tam condemnat crimina, quam emendat.
PL 17, 616A私は言う、我々のあらゆる行いの中で我々のすべての業を見通し、罪過を断罪するというよりむしろ正すのは、彼である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.20
Hic plane est sol justus et sapiens, qui non sine discretione, sicut istius mundi sol bonis ac malis similiter circumfertur: sed quodam judicio veritatis, sancto lucet, occidit peccatori.
PL 17, 616Aこれこそ、正しく賢い太陽である。この世の太陽が善人にも悪人にも同じように巡るのとは違い、区別なしにではなく、真理の裁きによって、聖なる者には輝き、罪人には沈む。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.21
Hoc autem inter utrumque interest solem, quod ille judicium metuit, hic judicium comminatur: quod ille corruptionis minister est, hic aeternitatis est Dominus: quod ille creatura est, hic creator.
PL 17, 616Aこの二つの太陽の違いはこうである。一方は裁きを恐れ、他方は裁きを告げる。一方は朽ちるものに仕える者であり、他方は永遠の主である。一方は被造物であり、他方は造り主である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.22
6. Tamen istum mundi solem, priusquam oriatur, adhuc ante lucem propter necessarios usus hominum solet lucerna praecedere. Habet autem et Christus sol lucernam suam, quae eum praecessit, sicut dicit Propheta: Paravi lucernam Christo meo (Ps. CXXXI, 17) .
PL 17, 616A6. しかしこの世の太陽は、昇る前、なお光の前に、人々の必要な用のために、ともしびが先立つのが常である。キリストなる太陽もまた、自らに先立ったともしびを持つ。預言者が言うとおりである。「私は私のキリストのためにともしびを備えた」(詩篇131:17)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.23
Quae autem ista lucerna sit, ostendit Dominus, dicens de Joanne Baptista: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35) .
PL 17, 616Bこのともしびが何であるかを、主は洗礼者ヨハネについて言って示す。「彼は燃えて輝くともしびであった」(ヨハネ5:35)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.24
Ipse autem Joannes, ut praecedens lucernae lumen exiguum ait: Ecce post me venit, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus, ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Luc. III, 16) .
PL 17, 616Bヨハネ自身も、先立つともしびの小さな光として言う。「見よ、私の後に来る者がいる。その履物の紐を解く値打ちも私にはない。その者が、汝らに聖なる霊と火で洗礼を授ける」(ルカ3:16)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.25
Simul etiam intelligens lumen suum solis radiis offuscandum, ante praedicit: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30) .
PL 17, 616B同時に、自分の光が太陽の光線に曇らされることを悟って、前もって告げる。「彼は大きくならねばならず、私は小さくならねばならない」(ヨハネ3:30)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.26
Sicut enim lucernae claritas destruitur solis adventu, ita et Joannis poenitentiae baptismum superveniente Christi gratia vacuatum est. 7. Videamus igitur hic sol noster novus quo fonte nascatur.
PL 17, 616B実に、ともしびの明るさが太陽の到来で消されるように、ヨハネの悔い改めの洗礼も、キリストの恩寵が臨んで空しくされた。7. そこで、我々のこの新しい太陽が、どの源から生まれるかを見よう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.27
Sicut est verum, Deo oritur auctore: divinitatis ergo est filius; divinitatis, inquam, incorruptae, integrae, illibatae.
PL 17, 616Cそれが真実であるとおり、神を創始者として昇る。ゆえに神性の子である。私は言う、朽ちず、損なわれず、汚されない神性の。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.28
Intelligo plane mysterium; ideo enim secunda nativitas per immaculatam Mariam, quia prior per divinitatem constiterat illibata; ut cui prior nativitas gloriosa exstitit, ejus secunda contumeliosa non fieret: hoc est, ut quemadmodum virgo illum divinitas ediderat, ita eum et virgo Maria generaret.
PL 17, 616C私は奥義をよく理解する。第二の誕生が汚れなきマリアによるのは、第一の誕生が汚れなき神性によって成り立っていたからである。第一の誕生が栄光あるものであった彼に、第二の誕生が恥辱あるものとならないように、すなわち、おとめである神性が彼を産み出したとおり、おとめマリアもまた彼を産むようにするためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.29
Habere etiam apud homines patrem scribitur, sicut legimus in Evangelio dicentibus pharisaeis: Nonne hic est filius Joseph fabri, et mater ejus Maria est (Matth. XIII, 55) ? In hoc quoque adverte mysterium. Faber pater dicitur Christi.
PL 17, 616C彼には、人々のもとで父がいるとも書かれている。福音書で、ファリサイ派の人々が言うのを我々は読む。「これは大工ヨセフの子ではないか。その母はマリアではないか」(マタイ13:55)。ここにも奥義に注意せよ。大工がキリストの父と言われているのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.30
Et plane faber Pater Deus, qui totius mundi opera fabricatus est: et plane faber, sed qui in diluvio Noe arcam fabricare disposuit. Faber, inquam, est qui ordinavit Moysi tabernaculum, arcam Testamenti instituit, templum Salomonis erexit.
PL 17, 616Cそして実に、父なる神は大工であり、全世界の業を造り上げた。まことに大工であるが、洪水のとき、ノアに箱舟を造るよう定めた大工である。私は言う、モーセのために幕屋を整え、契約の箱を設け、ソロモンの神殿を建てたのは大工である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.31
Fabrum dixerim, qui mentes rigidas emollit, cogitationes superbas rescindit, humilia facta sublimat. Hic autem faber circa arbores curvo utitur ferramento, sicut in Evangelio legimus, dicente Joanne: Jam securis ad radicem arborum posita est.
PL 17, 616D私は、頑なな精神を柔らかくし、高ぶる思いを断ち切り、へりくだった行いを高く上げる者を、大工と言おう。この大工は、木々に対して曲がった鉄具を用いる。ヨハネがこう言うのを我々は福音書で読む。「すでに斧は木々の根元に置かれている」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 6.0.32
Omnis arbor non faciens fructum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Hoc enim agit totum, ut utiles coelestis fabricae arbores in structura componat, infructuosas vero evulsas radicitus flammarum consumat incendio.
PL 17, 616D「実を結ばない木はみな切り倒され、火に投げ込まれる」(マタイ3:10)。彼はこのすべてを、天の建造に有用な木々を構造の中に組み入れ、実を結ばない木を根こそぎ引き抜いて炎の火で焼き尽くすためになすのである。