Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.1
1. Ante adventum Christi Salvatoris nostri, prophetae multi, concepto Spiritu sancto, futura nuntiarunt, inter quos et Salomon loco suo et ordine pro temporibus numeratur: sed inter alios et ipsum est aliqua distantia.
PL 17, 699B1. 我々の救い主キリストの到来以前、多くの預言者が、聖なる霊を受けて、将来のことを告げ知らせた。その中にソロモンも、時代に応じて、自らの場所と順序で数えられる。しかし、他の者たちとこの者とのあいだには、いくらかの隔たりがある。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.2
Ideoque caeteri de solo Spiritu locuti sunt, Salomon autem et de Spiritu et de adjuncta sapientia est locutus.
PL 17, 699Cそれゆえ、他の者たちは霊のみについて語ったが、ソロモンは霊について、またそれに結びつけられた知恵について語った。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.3
Denique hoc testatur locutio, quam ex verbis ejus audivimus recitatam; dum inter sapientiam et Spiritum profitetur ignorantiam suam, cum dicit: Tria sunt, inquit, quae non intelligo, viam navis in mare, semitam serpentis in petram, et vestigium aquilae volantis in aera: quartum quod investigare non possum, hoc est, mulierem maecham, quae cum semel abluta fuerit, credit se in toto non peccasse (Prov. XXX, 19, 20) .
PL 17, 699C実に、このことは、我々が朗読されるのを聞いた彼の言葉の語り方が証している。知恵と霊のあいだで自らの無知を告白して、こう言うときである。「私が悟らないことが三つある」と彼は言う、「海の中の船の道、岩の上の蛇の小道、空を飛ぶワシの跡。第四に私が探りえないのは、すなわち姦淫の女であって、いったん洗われたなら、自分は全く罪を犯さなかったと信じる」(箴言30:19, 20)〔「三つある」の句は箴言30:18〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.4
Haec verba communi sensu quasi de vulgo videntur collecta, sed in omnibus sunt sancta mysteria: tria in Christo, et unum in Ecclesia. 2. Nam quod dixit viam navis in mare se invenire non posse, hoc non est sine mysterio verbum.
PL 17, 699Cこれらの言葉は、普通の意味では、いわば民間の言い草から集められたように見えるが、すべての中に聖なる奥義がある。キリストにおける三つ、教会における一つである。2. すなわち、彼が海の中の船の道は自分には見いだせないと言ったことは、奥義なしの言葉ではない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.5
Nam quis inter fluctus colligebat viam, quam navis transire potuerat? Navis enim transitu suo undas scindit, et coagulat; ut sciatur quia transit, et non videatur, qua transierit. Visum enim habere potest, vestigium facere non potest.
PL 17, 700A実に、波のただ中で、船が通りえた道を誰が集めえただろうか。船は、通るとき波を割り、そして波は合わさる。したがって、通ったことは知られても、どこを通ったかは見えない。目に見えるものとなりうるが、跡を作ることはできないのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.6
Christus est navis, in qua ascendunt omnium credentium animae, quae ut tota firmitas in fluctibus habeatur, de ligno fabricatur, et de ferro configitur, hoc est Christus in cruce.
PL 17, 700Aキリストは船であり、これにすべての信じる者の魂が乗り込む。その全き堅固さが波の中で保たれるよう、船は木で造られ、鉄で打ち付けられる。すなわち、十字架におけるキリストである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.7
Sed quod dicit navem sine vestigio, ideo quia Verbum Dei vehemens per aurem penetravit ad viscera collecto homine suo inter homines nascitur, Maria virgo generat.
PL 17, 700Aしかし、彼が船は跡がないと言うのは、神の言葉が力強く耳を通って胎に入り、自らの人間を取り集めて〔底本は collecto homine suo inter homines nascitur。文が崩れているらしく、自らの人間性を取り集めて人々のあいだに生まれる、と解した。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は et homine assumpto(人間を取って)… inter homines nascitur sine sui diminutione とする〕人々のあいだに生まれ、おとめマリアが産むからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.8
Transit navis per mare, et nulla in undis vestigia: venit Christus de coelo, aure concipitur, utero tempore certo portatur. Talis Maria virgo remansit, postquam peperit, qualis fuit antequam Verbum aure concepit.
PL 17, 700B船は海を通り、波には何の跡もない。キリストは天から来て、耳から宿り、胎に定めの時まで担われる。おとめマリアは、産んだのちも、言葉を耳で宿す前と同じ姿のままであった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.9
Merito Salomon inter Spiritum sanctum, et sapientiam ignorare se dicit, et mysterium indicat, quod ignorat.
PL 17, 700B聖なる霊と知恵のあいだで、ソロモンが自分は知らないと言い、自分の知らないその奥義を指し示すのは、もっともである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.10
3. Deinde profitetur se non videre semitam serpentis in petra: quod communiter omnibus hominibus patet; quia aestatis tempore cum terra solvitur in pulverem, de latibulo suo egressus serpens, impressione corporis sui in terra corrupta potest designare semitam: sed cum ad petram pervenerit, non facit in lapide, quod fecit in pulvere.
PL 17, 700B3. 次に、岩の上の蛇の小道を自分は見ないと告白する。これはすべての人にとって共通に明らかである。夏の時節に、地が塵に解けるとき、蛇は隠れ処から出て、体を押しつけて、朽ちた地に小道の跡をつけることができる。しかし岩に至れば、塵の上に作ったものを石には作らない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.11
Sic et serpens diabolus in ipsis natalibus mundi invenit corruptibilem terram, Adam et Evam libenter audientem quae locutus est (Gen. III, 1 et seq.) .
PL 17, 700B同じように、蛇である悪魔も、世の誕生そのもののうちに、朽ちやすい地、すなわち、彼が語ったことを喜んで聞くアダムとエバを見いだした(創世記3:1以下)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.12
Fecit in auribus semitam, fecit et in pedibus, quibus interdictum fuerat iter ad arborem; fecit et in manibus, quibus contrectata sunt poma: fecit in lateribus, quibus necdum concessae, celebratae sunt nuptiae.
PL 17, 700C彼は耳に小道を作り、木への道が禁じられていた足にも作った。果実がつかまれた手にも作り、まだ許されていなかったのに結婚が営まれた脇腹〔latera。夫婦の交わりを言うらしい〕にも作った。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.13
Tunc serpens potuit in primitivum hominem quasi in pulverem vestigium facere, pervenit ad petram, quae est Christus (talis enim factus erat Adam, qualis et Christus est ex utero), vidit similitudinem coopertam corpore: sed cognoscere non potuit majestatem.
PL 17, 700Cこのとき蛇は、最初の人に、あたかも塵に対するように跡を作ることができたが、岩、すなわちキリストに至った(実に、アダムは、キリストが胎から出たときと同じような者として造られていたからである〔qualis et Christus est ex utero の係りは定かでない。このように取った〕)。蛇は体に覆われた似姿は見たが、威光を知ることはできなかった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.14
Potuit et ipsum tentandum aggredi: sed Christus nec obtemperavit, nec iratus est; quia ira opus est diaboli: sed cum diaboli contempta sunt verba, serpens in petra vestigium non fecit. 4. Tertium vero se non intellexisse testatur.
PL 17, 700C彼〔キリスト〕をも、試みようとして襲うことができたが、キリストは従いもせず、怒りもしなかった。怒りは悪魔の業だからである。しかし悪魔の言葉が退けられたとき、蛇は岩の上に跡を作らなかった。4. 第三のことは、実に、自分は悟らなかったと証言する。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.15
Aquila intelligitur Christus, qui volatu suo descendit ad terras. Quod animalis genus non nutritur, nisi primum castitas comprobetur matris, ut apertis oculis, absque palpitatione totum aspiciat solem.
PL 17, 701Aワシはキリストと解される。キリストは自らの飛翔によって地に降った。この種の動物は、まず母の貞潔が証されるのでなければ養われない。それは、〔雛が〕目を開いたまま、まばたきすることなく、太陽の全体を見ることによってである〔ワシの雛は太陽を見つめさせて、まばたきすれば母の子でないとされるという言い伝えを言う〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.16
Merito enim hoc animal comparatur Salvatori; quoniam cum aliquid rapere voluerit, non vestigiis ambulat terras, sed excelsum eligit locum: sic et Christus alta cruce suspensus, tonante strepitu et terribili volatu impetum ad inferos fecit, sanctosque rapiens ad superna remeavit.
PL 17, 701A実に、この動物が救い主にたとえられるのはもっともである。何かをさらおうとするとき、足で地を歩かず、高い場所を選ぶからである。同じように、キリストも高い十字架に掛けられ、轟く響きと恐るべき飛翔をもって冥界へ襲いかかり、聖なる者たちをさらって天上へ帰った。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 47.0.17
5. Quartum quod dicit de muliere moecha, hic mulier Ecclesia intelligitur, quae dudum sequens idola, fornicata ibat post deos alienos: sed ubi, cognita veritate, sedes quas dudum collegerat, cum semel fuerit baptismo lota, carens, credit se numquam peccasse, fit munda, fit nova, deposita conversatione saeculi: moritur diabolo, renascitur Deo.
PL 17, 702A5. 第四のこと、すなわち姦淫の女について彼が言うのは、ここでは、女は教会と解される。教会は、かつて偶像に従い、他の神々の後を追って姦淫していた。しかし、真理を知り、いったん洗礼で洗われて、かつて集めていた汚れを免れると〔底本は sedes(座)。ミーニュの脚注は、写本も sedes だが編者は sordes(汚れ)と読みたいとする。これに従い、sordes を carens の目的語と取った〕、自分は決して罪を犯さなかったと信じ、清くなり、新しくなり、世の生き方を脱ぎ捨てて、悪魔に対して死に、神に対して新たに生まれる。