Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.1
1. Ad omnes vos, fratres, praedicationem meam in die sancta Epiphaniae pervenisse credo, et ad vos praecipue catechumenos: in qua descripsimus tunc, nonnullis asserentibus aquam in vinum fuisse conversam: plerisque autem testantibus illa quoque die in Jordane Dominum baptizatum.
PL 17, 624D1. 兄弟たちよ、公現の聖なる日の私の説教は、諸君すべてに、とりわけ洗礼志願者である諸君に届いたと信じる。その説教で我々は、ある者たちはこの日に水がぶどう酒に変えられたと主張し、多くの者たちは同じ日に主がヨルダンで洗礼を受けたと証言していることを述べた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.2
Quod licet a diversis alterutrum factum esse credatur; ego tamen utrumque factum esse confirmo, et aliud signum de alio contineri.
PL 17, 625Aこれは、人によってどちらか一方だけが行われたと信じられているとしても、私は両方が行われたと確言する。そして一つのしるしが他のしるしに含まれていると言う。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.3
Utrumque enim factum est; nam cum baptizatus est Dominus, et mysterium lavacri instituit, et humanum genus velut vilem aquam in aeternam substantiam divinitatis sapore convertit.
PL 17, 625A実際、両方が行われた。主が洗礼を受けたとき、洗いの奥義を定め、また人類を、卑しい水のように、神性の味によって永遠の実体へと変えたからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.4
Similiter et cum hydrias plenas liquore fontium vertit in vinum, utrumque operatus est, et speciem magis necessariam nuptiis praestitit, et demonstravit corpora hominum per lavacrum Spiritus sancti spiritali replenda esse substantia.
PL 17, 625A同じように、泉の水で満ちた甕をぶどう酒に変えたときにも、両方を行った。婚礼にいっそう必要な姿を供し、また人の体が聖なる霊の洗いによって霊の実体で満たされるべきことを示したのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.5
Quod alibi ipse Dominus manifestius declaravit (Matth. IX, 11) , dicens in utres novos vinum novum esse condendum; in novitate enim utrium lavacri puritas, Spiritus sancti gratia significatur in vino.
PL 17, 625Bこのことを主自身は、別の箇所でいっそうはっきり示している(マタイ9:11〔引かれた句はマタイ9:17〕)。新しいぶどう酒は新しい革袋に入れなければならないと言うのである。革袋の新しさには洗いの清さが、ぶどう酒には聖なる霊の恩寵が示されている。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.6
2. Igitur vos catechumenos diligentius oportuit hoc audisse, quibus magis est necessarium, ut sensus vester, qui ignorantia Trinitatis ut aqua nunc friget, agnitione mysterii incalescat ut vinum, et animarum vestrarum liquor vilis et tenuis in pretiosam et fortem gratiam transfundatur; ut vini vice sapiamus quod bonum est, redoleamus quod suave est, et possimus dicere illud Apostoli: Quoniam Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) ; catechumenus enim, priusquam baptizetur, sicut aqua jacet, friget et pallet: fidelis autem sicut vinum fortis et rubeus est.
PL 17, 625B2. それゆえ、洗礼志願者である諸君こそ、これをいっそう注意深く聞くべきであった。諸君には、いっそう必要なことだからである。諸君の思いは、三位一体を知らないために、いまは水のように冷たいが、奥義を認識することで、ぶどう酒のように熱を帯びなければならない。諸君の魂の卑しく薄い液は、貴く強い恩寵へと注ぎ移されなければならない。ぶどう酒のように、我々が善いものの味を放ち、甘美なものの香りを放ち、使徒のあの言葉を言えるようになるためである。「我々は神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)。洗礼志願者は、洗礼を受けるまでは水のように横たわり、冷たく、青ざめている。しかし信じる者はぶどう酒のように強く、赤い。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.7
Catechumenus, inquam, sicut aqua nullius saporis, nullius odoris, nullius est pretii, nec sufficiens ad usum, nec delectabilis ad reficiendum, nec tolerabilis ad servandum.
PL 17, 625C洗礼志願者は、私は言うが、水のように味もなく、香りもなく、価値もなく、用に足りず、元気づけるにも心地よくなく、保存するにも耐えない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.8
Nam sicut aqua cum servatur diutius, in deterius versa intra semetipsam putrescit et fetet; ita et catechumenus cum diutius catechumenus permanet, in deterius conversus intra semetipsum vilescit et deperit.
PL 17, 625C水は長く保たれると、悪いほうへ変じて、自らのうちで腐り、臭う。それと同じように、洗礼志願者も長く洗礼志願者のままでいると、悪いほうへ変じて、自らのうちで卑しくなり、滅びる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.9
Ait enim Dominus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrat regnum coelorum (Joan. III, 3) : qui autem non intrat regnum, necessario remanet in inferno.
PL 17, 625C主は言う。「水と聖なる霊とから新たに生まれなければ、誰も天の国に入らない」(ヨハネ3:3〔引かれた句はヨハネ3:5〕)。天の国に入らない者は、必ず冥界にとどまる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.10
3. Recte autem vino comparatur fidelis; sicut enim ex cunctarum creaturarum substantia omnis res vetustate deperit, solum vinum proficit vetustate; ita ex omni genere hominum cunctis antiquitate pereuntibus, solus christianus proficit vetustate.
PL 17, 625C3. 信じる者がぶどう酒にたとえられるのは正しい。あらゆる被造物の実体のうち、すべてのものは古くなることで滅びるのに、ぶどう酒だけは古くなることで良くなる。同じように、あらゆる種類の人間のうち、すべての者が古さによって滅びるなか、キリスト教徒だけが古くなることで良くなる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.11
Et sicut vinum in dies singulos asperitatem suam decoquens, saporis dulcedinem, suavitatem odoris, acquirit; ita et christianus successu temporis delictorum suorum asperitatem decoquens, sapientiam sibi divinitatis, benevolentiam Trinitatis assumit.
PL 17, 625Dぶどう酒が日ごとに自らの渋みを煮詰めて、味の甘さと香りの快さを得るように、キリスト教徒も時が進むにつれて自らの罪の荒々しさを煮詰め、神性の知恵と、三位一体の好意とを身に受ける。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.12
4. Ergo in hac sancta die baptizatus est Dominus. Videte quam bene ordinaverit, ut et in natali suo natus sit, et in Epiphania renatus; ut nec longe a se salutis humanae vota distarent, et aeternas Salvatori jugiter gratias ageremus.
PL 17, 626A4. それゆえ、この聖なる日に主は洗礼を受けた。諸君、見よ。主がいかに見事に定めたかを。主は自らの降誕の日に生まれ、公現において新たに生まれた。人の救いの祝い〔vota〕が互いに遠く隔たらないように〔vota は降誕と公現の二つの祝いを言うと取った〕、また我々が救い主に永遠に絶えず感謝するようにするためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.13
5. Tunc et vota nostra celebrata sunt, quando Christo Ecclesia copulata est, sicut ait Joannes: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 9) .
PL 17, 626A5. そのとき、我々の婚礼〔vota〕も祝われた。キリストに教会が結ばれたからである。ヨハネが言うとおりである。「花嫁を持つ者は花婿である」(ヨハネ3:9〔引かれた句はヨハネ3:29〕)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.14
Propter has ergo nuptias saltare nos convenit; siquidem et David rex pariter et propheta cum multa cecinerit, ante arcam Testamenti saltasse dicatur; elevatus enim gaudio in saltationem prorupit (II Reg. VI, 14) .
PL 17, 626Aそれゆえ、この婚礼のために我々が踊るのはふさわしい。王であり同時に預言者であるダビデも、多くを歌った人であるのに、契約の箱の前で踊ったと言われる。喜びに高められて、踊りに躍り出たのである(サムエル記下6:14)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.15
Praevidebat enim in Spiritu per Mariam de germine suo Ecclesiam Christi thalamo sociandam, de quo ait: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6) .
PL 17, 626A彼は霊において、自らの子孫からマリアを通して、キリストの寝室に教会が結ばれることを予見していたのである。そのキリストについて彼は言う。「彼は、花婿のように自らの寝室から出てくる」(詩篇18:6)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 11.0.16
Atque ideo prae caeteris prophetarum auctoribus plus cantavit; quia laetior cunctis per haec gaudia suos posteros conjugabat: et ad propria vota omnes gentes solito dulcius invitans, nos quoque docuit quid ipsis facere deberemus in nuptiis, cum ipse ante nuptias tota exsultatione laetatus sit.
PL 17, 626Bだから彼は、預言者たちの他の著者たちにまさってより多く歌った。これらの喜びを通して、誰よりも喜ばしく自らの子孫を結びつけ、諸国民のすべてを、いつもより甘美に自らの婚礼〔vota〕へ招きながら、我々にも、この婚礼そのものにおいて〔ipsis の指すものは定かでない。婚礼を指すと取った〕何をなすべきかを教えたのである。彼自身が、婚礼の前に全き歓喜をもって喜んだのだから。