作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo XXXVIII. De gratia baptismi 第38説教 洗礼の恩寵について

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 679B · 13 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.1

1

1. Quia constat, sicut ante dies prosecuti sumus, Jesum Christum non sui causa baptizatum esse, sed nostri, debemus, fratres dilectissimi (vobis catechumenis loquor) gratiam baptismatis ejus omni festinatione suscipere, et de fonte Jordanis, quem ille benedixit, benedictionem consecrationis haurire; ut in eum gurgitem, in quem illius sanctitas mersit (Matth. III, 13 et seq.) , nostra peccata mergantur: scilicet ut eadem aqua, quae Dominum circumdedit, et servulos circumpurget; quatenus ex venerabili Christi lavacro nobis unda sancta proficiat, et iisdem vestigiis atque mysteriis, quibus benedictionem a Salvatore est mutuata, nos fotu beatiore purificet, gratiamque quam a Christo suscepit, in christianos refundat.

PL 17, 679B

1. 数日前に論じたとおり、イエス・キリストは自らのためではなく我々のために洗礼を受けたことは明らかである。それゆえ、最愛の兄弟たちよ(洗礼志願者である諸君に私は語っている)、我々は、彼の洗礼の恩寵を急いで受け、彼が祝福したヨルダンの泉から聖別の祝福を汲まねばならない。彼の聖性が沈んだその渦に、我々の罪が沈められるためである(マタイ3:13以下)。すなわち、主を取り巻いたその同じ水が、僕である我々をも清めるためである。キリストの尊い洗いから、聖なる波が我々に益をもたらし、それが救い主から祝福を受けたのと同じ足跡と奥義によって、いっそう福な温もりで我々を清め、キリストから受けた恩寵を、キリスト教徒たちに再び注ぐように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.2

2

2. Ergo, fratres, tingi debemus eodem fonte, quo Christus; ut possimus esse, quod Christus. Nam, quod salva fide dixerim, licet baptismum utrumque sit Domini, tamen gratius puto hoc baptismum esse, quo nos abluimur, quam illud quo Salvator baptizatus est.

PL 17, 679C

2. それゆえ兄弟たちよ、我々は、キリストと同じ泉に浸されねばならない。キリストであるものと同じになれるためである。実に、信仰を損なわずに言えば、両方とも主の洗礼ではあるが、私は、我々が洗われるこの洗礼のほうが、救い主が洗礼を受けたあの洗礼よりも好ましい〔gratius。「より恩寵に満ちた」とも読める〕と思う。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.3

3

Hoc enim celebratur per Christum, illud celebratum est per Joannem: in illo se magister excusat, in isto nos Salvator invitat: in illo justitia semiplena, in isto Trinitas est perfecta: ad illud sanctus venit, sanctus egreditur: ad illud peccator venit, et sanctus abscedit: in illo benedictio confertur mysteriis, in isto per mysterium delicta donantur.

PL 17, 679C

実に、これはキリストによって執り行われ、あれはヨハネによって執り行われた。あの洗礼では、師が自らを辞退し、この洗礼では、救い主が我々を招く。あの洗礼では、正義は半ばであり、この洗礼では、三位一体が完全である。あの洗礼には、聖なる者が来て、聖なる者が出て行く。この洗礼〔底本は二度目も illud(あの)。対の流れから istud(この)の意と取った〕には、罪人が来て、聖なる者となって去る。あの洗礼では、祝福が奥義に授けられ、この洗礼では、奥義によって罪が赦される。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.4

4

Baptizari ergo, fratres, debemus eodem gurgite, quo Salvator: sed ut eodem fonte mergamur, non nobis orientalis petenda est regio, non fluvius terrae Judaicae; ubique enim nunc Christus, ubique Jordanis est.

PL 17, 679D

それゆえ兄弟たちよ、我々は、救い主と同じ渦によって洗礼を受けねばならない。しかし、同じ泉に沈められるために、東の地方を求める必要はなく、ユダヤの地の川を求める必要もない。実に、今やキリストはどこにでもおり、ヨルダンはどこにでもある。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.5

5

Eadem consecratio, quae orientis flumina benedixit, occidentis fluenta sanctificat. Unde et si forte nomen fluvio aliud sit e saeculo, inest tamen illi mysterium e Jordane.

PL 17, 679D

東の川を祝福した同じ聖別が、西の流れを聖とする。それゆえ、たとえ川の名が世ではほかのものであっても、そこにはヨルダンに由来する奥義が宿っている。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.6

6

3. Denique iisdem sacramentis res agitur, quibus et tunc gesta est, nisi quod gratia pleniore; tunc enim Trinitatem carnalibus oculis vidimus, modo eamdem Trinitatem fidei oculis contemplamur: tunc Christum vix humanus vultus aspexit, nunc eumdem mens humana complectitur: tunc Spiritus sanctus velut columbae specie hominem circumfudit, modo se in interiora hominis ipsa virtute divinitatis infundit: tunc Pater ad nos propter Filium longo auditu vocis advenit, modo autem descendit ad nos pariter ipse cum Filio.

PL 17, 680A

3. 実に、あのとき行われたのと同じ秘跡によって事は行われるが、より豊かな恩寵がある。あのとき我々は、三位一体を肉の目で見たが、今は、同じ三位一体を信仰の目で観想する。あのとき、人間の顔はかろうじてキリストを見たが、今は、人間の心が同じキリストを抱く。あのとき、聖なる霊は、ハトの姿のようにして人を取り巻いたが、今は、神性の力そのものによって人の内に注がれる。あのとき、父は子のゆえに、遠くから聞こえる声で我々のもとに来たが、今は、父自身が子とともに等しく我々のもとに降る。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.7

7

Plenior ergo gratia est, ubi Deus non assumpta specie descendit ad homines, sed propria substantia descendere dignatur ad filios; ibi enim tamquam incredulis fidem vult signis corporalibus persuadere, hic tamquam fidelibus gratiam spirituali virtute conferre.

PL 17, 680A

それゆえ、神が、受け取った姿によらず〔assumpta species は、洗礼のときのハトの姿のように、一時に取った姿を言うと解した〕、人々のもとに降り、自らの実体によって子らのもとに降ることをよしとするとき、恩寵はより豊かである。あちらでは、信じない者たちに対するように、体のしるしによって信仰を説得しようとし、こちらでは、信じる者たちに対するように、霊の力によって恩寵を授けようとするからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.8

8

Plenioris ergo gratiae est Deum videre, sicut est Deus, quam videre eum sic, ut requiras eum. Hic est perfecta Trinitas, ibi adhuc scrutanda divinitas. Plenior igitur est gratia Deum propria veritate cognoscere, quam in assumpta specie suspicari.

PL 17, 680B

それゆえ、神を、神であるとおりに見ることは、あなたが神を探し求めるような仕方で見るよりも、より豊かな恩寵に属する。ここには完全な三位一体があり、あそこにはなお探られるべき神性があった。それゆえ、神をそれ自身の真実のうちに知ることは、受け取った姿のうちに推測するよりも、いっそう豊かな恩寵である。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.9

9

4. Faciamus ergo ipsi pro nobis, quod Deum videmus fecisse pro nobis: faciamus circa nos, quod fieri circa se Joannes optavit. Si ille qui erat propheta et Sanctus, Salvatoris baptismum concupivit; quanto magis nos peccatores et indigni gratiam hanc debemus ambire!

PL 17, 680B

4. それゆえ、神が我々のために行ったと我々が見ることを、我々自身が自分たちのために行おう。ヨハネが自分に行われるよう望んだことを、我々自身に対して行おう。預言者であり聖なる者であったあの方が、救い主の洗礼を切望したのなら、罪人であり、ふさわしくない我々は、いっそうこの恩寵を求めるべきではないか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.10

10

Videte misericordiam Salvatoris: hoc nobis sponte defertur, quod propheta postulans non meretur accipere. 5. Quid autem causae sit quod Joannes petierit Christi baptismum, nec acceperit, debemus advertere.

PL 17, 680B

救い主の慈しみを見よ。預言者が願っても受けるに値しなかったものが、我々には自ら進んで差し出される。5. ところで、ヨハネがキリストの洗礼を願いながら受けなかったのは、どういう理由によるのか、我々は心に留めねばならない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.11

11

Ait enim illi Dominus postulanti: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15) . Scimus autem quod Joannes Baptista typum legis gerebat.

PL 17, 680C

実に主は、願う彼に言う。「今は許せ。このようにして、我々があらゆる正義を満たすのがふさわしい」(マタイ3:15)。我々は知っている。洗礼者ヨハネは律法の予型を担っていた。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.12

12

Justum ergo erat, ut ipse baptizaret Dominum; scilicet ut quemadmodum secundum carnem de Judaeis Salvator est genitus, ita et secundum Spiritum de lege Evangelium nasceretur; ut unde successionem ducebat originis, exinde et traditionem consecrationis acciperet.

PL 17, 680C

それゆえ、彼自身が主に洗礼を授けるのは正しいことであった。すなわち、救い主が肉によってはユダヤ人から生まれたように、霊によっても、律法から福音が生まれるためである。起源の系譜を引いたその所から、聖別の伝授も受けるためである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 38.0.13

13

Hoc est igitur, quod ait: Sic enim decet nos implere omnem justitiam. Justum enim erat, ut mandata Legis, quae ipse condiderat, ipse compleret, sicut alibi dicit: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) .

PL 17, 680C

これこそ、彼の言う「このようにして、我々があらゆる正義を満たすのがふさわしい」ということである。実に、彼自身が定めた律法の掟を、彼自身が満たすのは正しいことであった。別の所で彼が言うとおりである。「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。