Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.1
1. Lectum est nunc in Evangelio: Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae (Matth. XII, 41) .
PL 17, 657B1. 先ほど福音書で読まれた。「ニネベの人々は、この世代とともに裁きの場に立ち上がり、これを罪に定めるであろう。彼らはヨナの説教によって悔い改めたからである」(マタイ12:41)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.2
Pharisaei poenitentiam simulabant, ideo a Christo Domino appellantur generatio mala et adultera (Ibid., 39) ; et alibi, progenies viperarum (Matth. III, 7) : non autem vere poenitebant ideo merito condemnantur.
PL 17, 657Bファリサイ派の人々は悔い改めを装った。それゆえ主キリストから「悪しき姦淫の世代」(マタイ12:39)と呼ばれ、また別の箇所では「蝮の子ら」(マタイ3:7)と呼ばれる。彼らは真に悔い改めたのではなかったので、当然のこととして罪に定められるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.3
2. Sic et tu, o christiane, quem scio esse superbum, poenitere te asseris, et diaboli opera requiris, et Domini praecepta praetermittis. Scire a te desidero quid poeniteas, nescio quid sit poenitentia tua.
PL 17, 657B2. 同じように、キリスト教徒よ、あなたは高慢だと私は知っているが、悔い改めていると言い、悪魔の業を追い求め、主の戒めを顧みない。あなたが何を悔いているのか、あなた自身から聞きたい。あなたの悔い改めが何なのか、私にはわからない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.4
Poenitere te asseris, qui cum injustitia, qua praecinctus es, superinduxisti superbiam? Poenitere te asseris, qui carnem alienam sequeris? Sic fatigaris: reversus es sicut canis ad vomitum, aut velut sus calore affecta, in limo terrae provulata.
PL 17, 657B悔い改めていると言うのか、身に帯びている不義の上に、さらに高慢を重ね着した者が。悔い改めていると言うのか、他人の肉を追い求める者が。こうしてあなたは疲れ果てる。犬が自分の吐いたものに戻るように、あるいは発情した雌豚が地の泥の中を転げ回るように、あなたは戻ってしまった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.5
Quid sit tua poenitentia, non invenio: circuivi et perambulavi locum poenitentiae, et non inveni poenitentiam tuam.
PL 17, 657Cあなたの悔い改めが何なのか、私には見いだせない。私は悔い改めの場所を巡り、くまなく歩いたが、あなたの悔い改めを見いださなかった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.6
Qui saeculum destruxeras, ibidem inveniris: qui carnis superbiam deposueras, humerum submittis iterum, ut gravius portes onus: qui avaritiae dederas dorsum, denuo illi obviam occurris: qui vanitati repudium dederas, iterum reverteris ad ejus gratiam: qui pompas saeculi fugeras, iterum in manus illius incidisti.
PL 17, 657C世を壊したはずのあなたが、同じ場所にいる。肉の高慢を下ろしたはずのあなたが、再び肩をかがめて、いっそう重い荷を担っている。貪欲に背を向けたはずのあなたが、またそれに向かって走り出る。虚栄に離縁を言い渡したはずのあなたが、再びその寵愛に戻る。世の行列〔pompa。洗礼のときに捨てると誓う「悪魔とその行列」の語〕を逃れたはずのあなたが、再びその手に落ちた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.7
Ambulas superelatus sine cervice. Nescis scriptum esse: Quid nobis profuit superbia, et quid divitiae cum jactantia contulerunt nobis (Sap. V, 8) ? Et sequitur: Transierunt illa omnia tamquam umbra (Ibid., 9) .
PL 17, 657Cあなたは思い上がって、首なしに歩く〔sine cervice(首なしに)の意味は定かでない。うなじを低くしないことを言うか〕。あなたは、こう書かれているのを知らないのか。「高慢は我々に何の益があったか。富は誇りとともに我々に何をもたらしたか」(知恵の書5:8)。続けてこうある。「それらはみな影のように過ぎ去った」(知恵の書5:9)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.8
Fidelem et mundum te invenisti, qui per aquam baptismi fueras renovatus, sicut scriptum est: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animabus vestris (Esai. I, 16) .
PL 17, 657Dあなたは、信仰ある清い者と自分を見いだした。洗礼の水によって新たにされた者だからである。書かれているとおりである。「洗え、清くなれ。汝らの魂から悪を取り除け」(イザヤ1:16)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.9
Illos propheta ad lavandum hortatur; tu autem cum esses mundus, sordidus factus es, non potes denuo lavari. 3. Si vis autem ut munderis iterum, da eleemosynam, et omnia tua munda sunt (Luc. XII, 41) . Mundandis bona est eleemosyna, quae purgat omnes sordes.
PL 17, 657D預言者は彼らに洗うよう勧めている。ところがあなたは、清かったのに汚れた者となり、もはや二度と洗われることはできない。3. だが再び清められたいなら、「施しをせよ。そうすれば汝のすべては清い」(ルカ12:41)〔引かれた句はルカ11:41〕。清められるべき者にとって、施しは善いものである。それはあらゆる汚れを清める。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.10
Humilia autem te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: Subditus esto Deo, et obsecra Dominum (Eccl. III, 20) ; et: Ne aemuleris, ut nequiter agas; quoniam qui nequiter agunt, exterminabuntur (Psal. XXXVI, 7) .
PL 17, 657Dあらゆることにおいて身を低くせよ。そうすれば、神の前で恩寵を見いだす。「神に服する者となり、主に願い求めよ」(集会の書3:20)〔集会の書3:20 は前の「あらゆることにおいて…恩寵を見いだす」の句。「神に服する…」は詩篇36:7 の句〕。また「悪を行うために妬むな。悪を行う者は断たれるからである」(詩篇36:7)〔引かれた句は詩篇36:8–9〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.11
Ora Dominum quotidie cum lacrymis, si forte peccata tua solvantur; cum Deus superbis resistat, humilibus autem det gratiam (I Petr. V, 5) .
PL 17, 658A日ごとに涙とともに主に祈れ。あなたの罪が解かれることがあるかもしれない。「神は高ぶる者に逆らい、へりくだる者には恩寵を与える」のだから(一ペトロ5:5)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.12
Memorare filium in longinquo positum, qui luxuriose vivendo substantiam suam cum meretricibus dissipavit; postea humilis factus, et ad cor reversus, dicens: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo?
PL 17, 658A遠い国に身を置いた息子を思い起こせ。彼は放蕩に生きて、財産を娼婦たちとともに散らし、のちにへりくだって我に返り、こう言った。「私の父の家では、どれほど多くの雇い人がパンに満ち足りていることか。それなのに私はここで飢えて滅びようとしている」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.13
Surgam ergo, et vadam ad patrem meum, et dicam: Fac me sicut unum ex mercenariis tuis (Luc. XV, 17) . Ad patrem accedens, et coram eo se prosternens, fuit ab eo laetanter acceptus; immo occidit pro eo vitulum saginatum.
PL 17, 658A「そこで、立って父のもとへ行き、こう言おう。『私を、汝の雇い人の一人のようにしてくれ』」(ルカ15:17)。父のもとに来て、その前にひれ伏した彼は、喜びをもって父に迎えられた。いや、父は彼のために肥えた子牛を屠ったのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.14
4. Memorare itaque quia et pro te Christus occisus est, qui ante fuit vitulus saginatus. Quia vero alter filius ejus contristatus est, quoniam occisus est Christus, qui ante fuit vitulus saginatus, pater respondit: dicens: Fili, tu mecum semper es, et omnia mea tua sunt: gaudere autem te oportet quia hic filius meus mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est (Ibid., 31, 32) .
PL 17, 658A4. だから思い起こせ、あなたのためにもキリストは屠られた。キリストこそ、先の肥えた子牛であった〔qui ante fuit vitulus saginatus。たとえで先に言われた肥えた子牛がキリストであることを言うと取った〕。ところで、その息子のもう一人は、先の肥えた子牛であったキリストが屠られたことを悲しんだ。父は答えて言った。「子よ、汝は常に私とともにいる。私のものはすべて汝のものである。だが、汝は喜ぶべきである。この私の息子は死んでいたのに生き返り、失われていたのに見いだされたからである」(ルカ15:31–32)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.15
O quam beatum populum, pro quo Christus occiditur! quale gaudium portat Pater, quando quod mortuum fuerat, reviviscit: et quod perierat, invenitur! cui tunc dicitur, ut scriptum est: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne tibi deterius aliquid contingat (Joan. V, 14) .
PL 17, 658Bああ、そのためにキリストが屠られた民の、なんと幸いなことか。死んでいたものが生き返り、失われていたものが見いだされるとき、父はどれほどの喜びを抱くことか。書かれているとおり、そのとき、その者にこう告げられる。「見よ、汝は癒やされた。もはや罪を犯すな。さらに悪いことが汝に起こらないためである」(ヨハネ5:14)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.16
5. Attende ergo unde excideras, et plange, poenitentiam age: si quominus, veniet tibi Dominus cito, et movebit candelabrum tuum de loco suo.
PL 17, 658B5. だから、自分がどこから落ちたかに気づき、嘆いて、悔い改めよ。さもなければ、主は速やかにあなたのもとに来て、あなたの燭台をその場所から動かすであろう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.17
Memorare, fili, Christum reliquisse nonaginta et novem justos, perquisisse hominem peccatorem, et inventum eum in invio humeris suis reportasse (Luc. XV, 4) : vel illam mulierem (Luc. XV, 8) , hoc est, Ecclesiam, quae perdiderat drachmam, hoc est, hominem peccatorem, accendisse lucernam, hoc est, Christum qui est lumen justitiae: et inventa ea in pulvere, vocasse amicas et vicinas Ecclesiae; ut congratularentur super inventum hominem peccatorem: et a stercore erectum eum collocasse cum principibus populi sui, hoc est, cum apostolis et prophetis.
PL 17, 658B思い起こせ、子よ。キリストは九十九人の義人を残し、罪ある人を探し求め、道のない所で見いだしたその人を、自分の肩に担いで連れ戻した(ルカ15:4)。また、あの女(ルカ15:8)、すなわち教会は、ドラクメ、すなわち罪ある人を失い、ともし火、すなわち正義の光であるキリストをともした。そして、それが塵の中で見いだされると、教会の友たちと隣人たちを呼び、見いだされた罪ある人のゆえに共に喜ばせ、肥やしの中から引き上げたその人を、自らの民の長たち、すなわち使徒たちと預言者たちとともに据えたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.18
Ecce quid facit poenitentia homini peccatori, qui dum in stercore jacet, cum principibus sublimatur (Psal. CXII, 7) . 6. Poenitentem hominem dico, qui plangit quod peccaverat, et rogat Dominum, ut non iterum faciat quod admiserat.
PL 17, 658C見よ、悔い改めは、肥やしの中に横たわる罪ある人に何をなすか。彼は長たちとともに高く上げられる(詩篇112:7)。6. 私が悔い改める人と呼ぶのは、犯した罪を嘆き、犯したことを再びしないよう主に願う人である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.19
Poenitentem hominem dico, qui diebus ac noctibus ingemiscit, et cum Propheta dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum lacrymis meis (Psal. VI, 7) . Poenitentem hominem dico, qui repellit quod male fecerat, et rogat Dominum, ut veniam consequatur.
PL 17, 658C私が悔い改める人と呼ぶのは、日夜うめき、預言者とともにこう言う人である。「夜ごとに私は私の寝床を涙で洗う」(詩篇6:7)。私が悔い改める人と呼ぶのは、悪く行ったことを退け、赦しを得られるよう主に願う人である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.20
Poenitentem hominem dico, qui post concupiscentiam suam non vadit, et voluptatibus suis se privat. Poenitentem hominem dico, qui diligit, quod ante neglexit; et quod fecerat mali, deserit. Adhaereant ergo tibi quae bona sunt, et quae mala deleantur.
PL 17, 658D私が悔い改める人と呼ぶのは、自分の欲望のあとに従わず、快楽を自ら断つ人である。私が悔い改める人と呼ぶのは、以前は顧みなかったものを愛し、犯した悪を捨てる人である。だから、善いものはあなたに寄り添い、悪いものは消し去られるように。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.21
7. Si poenitentiam non egeris, incides in manus Domini secundum severitatem judicii ejus, quod cavere debemus; nam dicit Apostolus: Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31) .
PL 17, 658D7. 悔い改めをしないなら、あなたは主の手に落ち、その裁きの厳しさに遭う。我々はそれを避けねばならない。使徒は言う。「生ける神の手に落ちるのは恐ろしいことである」(ヘブライ10:31)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.22
Diverte ergo a malo, et fac bonum: inquire pacem, et sequere illam, sicut scriptum est (Psal. XXXIII, 15) . Dic ergo: Commisi mala, et recreavi bona.
PL 17, 658D「悪から離れて善を行え。平和を求め、それを追え」と書かれているとおりである(詩篇33:15)。こう言え。「私は悪を行ったが、善を取り戻した」〔recreavi bona の意味は定かでない。「善を新たにした」とも読める〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.23
Fac etiam dignos fructus poenitentiae, et ne dixeris: Peccavi, quid factum est mihi triste? . . . . et non adjicias peccatum super peccatum (Eccles. V, 4) ; et ne dicas: Miseratio Dei multa est (Ibid., 8) ; scito enim quia misericordia et ira ab illo.
PL 17, 659A悔い改めにふさわしい実をも結べ。そして「私は罪を犯した。何か悲しいことが私に起こったか」と言うな。……〔底本はここに点を四つ刷り、句が省かれている〕罪の上に罪を重ねるな(集会の書5:4)。また「神の憐れみは大きい」と言うな(集会の書5:8)〔引かれた句は集会の書5:6〕。慈しみと怒りは彼から出ると知れ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.24
Revertere igitur ad Dominum, et plange. Dicito autem: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal. L, 6) , et: Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris, Domine (Psal. XXIV, 7) , et: Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo (Psal. XXVI, 9) .
PL 17, 659A主のもとに立ち帰り、嘆け。こう言え。「汝にのみ私は罪を犯し、汝の前に悪を行った」(詩篇50:6)。また「私の若い日の罪と無知を思い出すな、主よ」(詩篇24:7)。また「汝の顔を私から背けるな。怒って汝の僕から離れるな」(詩篇26:9)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.25
Ecce poenitentia hominis se humiliantis: quomodo non veniam habebit, qui talia ingemiscit? quis audiat illum, et non moveatur? Qui enim se humiliat, exaltabitur; sicut et qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11) .
PL 17, 659A見よ、自らをへりくだらせる人の悔い改めを。このようなことをうめいて訴える人が、どうして赦しを得ないことがあろうか。誰がそれを聞いて、心を動かされずにいられようか。「自らをへりくだらせる者は高められ、自らを高める者は低くされる」からである(ルカ14:11)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.26
Nam scriptum est: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate (Psal. LI, 3) ? 8. Poenitere pollicitus es, et adhuc carnis opera perficis? Nescis quia scriptum est: Multo melius est non vovere te, quam vovisse te, et non reddere (Eccl. V, 4) .
PL 17, 659Bというのも、こう書かれている。「悪意を誇って何になる、不法において力ある者よ」(詩篇51:3)。8. あなたは悔い改めると約束しながら、なお肉の業を成し遂げているのか。こう書かれているのを知らないのか。「誓わないことは、誓ってしかも果たさないことよりも、はるかによい」(コヘレトの言葉5:4)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.27
Peccatum non desinit dominari tibi; et tu dicis quod poenites, et oras. Nescis quod scriptum est: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16) ?
PL 17, 659B罪はあなたを支配することをやめない。それなのにあなたは、悔い改めている、祈っていると言う。こう書かれているのを知らないのか。神は罪人にこう言った。「なぜ汝は私の正義を語り、汝の口に私の契約を取るのか」(詩篇49:16)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.28
Ecce qualem comminationem Domini in omnem peccatorem. Quid dicis tu, qui te asseris poenitentem? Ubi est poenitentia tua? Exclusa est superbiae aestu: dum carnis desideria sequi conaris, Dominum praetermittis.
PL 17, 659B見よ、あらゆる罪人に向けた主の、なんという威嚇であろう。自分を悔い改める者と言うあなたは、何と言うのか。あなたの悔い改めはどこにあるのか。それは高慢の熱に締め出された。あなたは肉の欲望に従おうとして、主を顧みない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.29
Audi ergo, fili, retrahe pedem tuum a saeculo, cui jam pridem renuntiaveras, ut fidelis amodo inveniaris. Quid quaeris a saeculo cui jam renuntiasti?
PL 17, 659B子よ、聞け。かつて捨てたはずの世から、足を引け。これからは信仰ある者と見いだされるように。すでに捨てた世に、あなたは何を求めるのか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.30
Poeniteas ergo de omni pompa iniquitatis: apprehende fidem, quam ante maculaveras; quia consenseras diabolo tenebrarum, et Dominum qui est lumen, post dorsum tuum reliqueras.
PL 17, 659Cだから、不法のあらゆる行列を悔いよ。以前に汚した信仰をつかめ。あなたは闇の悪魔に同意し、光である主を自分の背後に置き去りにしたからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.31
9. Memorare, fili, quia scriptum est: Quid est, misericordiam volo, et non sacrificium (Ose. VI, 6) ?
PL 17, 659C9. 子よ、思い起こせ。「『私が望むのは慈しみであって、いけにえではない』とは、どういう意味か」と書かれている(ホセア6:6)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.32
Miserebitur tibi Dominus, si haec omnia cum legeris, facias; ut per obedientiam tuam et humilitatem, gratiam consequaris: si poenitentiam de toto corde egeris, si Dominum prae oculis habueris; si missa voragine poculi veneni, calicem salutis accipias; si die ac nocte in lege Domini meditaberis, si omnem sollicitudinem tuam in illum projeceris, tunc gaudebis et exsultabis in Domino, quia vicisti malignum: tunc erit merces tua in coelo; quia taliter laborasti: tunc erit Dominus adjutor tuus in die judicii: tunc stabis in magna fiducia, tunc stabis ad dexteram Dei cum sanctis suis, et dicetur tibi: Venite, benedicti Patris mei; accipite regnum perpetuum (Matth. XXV, 34) , quod vobis paravit Pater meus coelestis.
PL 17, 659Cあなたがこれらすべてを読んで実行するなら、主はあなたを憐れむであろう。それは、あなたの服従とへりくだりによって、恩寵を得るためである。心を尽くして悔い改めるなら、主を目の前に置くなら、毒の杯の深みを捨てて救いの杯を受けるなら、昼も夜も主の律法を思い巡らすなら、あなたの一切の思い煩いを彼に投げかけるなら、そのとき、あなたは主において喜び、歓呼するであろう。悪しき者に勝ったからである。そのとき、あなたの報いは天にある。そのように労苦したからである。そのとき、主は裁きの日にあなたの助け手となる。そのとき、あなたは大いなる確信をもって立つ。そのとき、あなたは聖なる者たちとともに神の右に立ち、あなたにこう告げられる。「来よ、私の父に祝福された者たちよ。永遠の国を受けよ(マタイ25:34)、それは、私の天の父が汝らのために備えたものである」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.33
Injustis autem et peccatoribus dicetur: Ite in ignem aeternum (Ibid., 41) , quem praeparavit Pater vester diabolo.
PL 17, 659Dだが、不義の者たちと罪人たちには、こう告げられる。「永遠の火に入れ(マタイ25:41)、それは、汝らの父が悪魔のために備えたものである」〔底本は Pater vester(「汝らの父」)。マタイ25:41 には無い句で、係りが取りにくいが字のとおり訳した。影印では Pater の後に読点らしいかすかな印があり、vester を diabolo に掛けて読む余地もある〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 26.0.34
Tunc ibunt impii in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam (Ibid., 46) , ad quam nos perducat Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
PL 17, 659Dそのとき、「不敬虔な者たちは永遠の火に入り、義人たちは永遠の生命に入る」(マタイ25:46)。我々の主イエス・キリストが、我々をそこへ導くように。彼は父と聖なる霊とともに、世々限りなく生き、治める。アーメン。