作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo XXXI. De sancta Quadragesima XV 第31説教 聖なる四旬節について 15

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 667B · 10 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 31.0.1

1

1. Veniente Domino nostro Jesu Christo ad urbem Hierusalem ante sex dies passionis suae, turba multa quae convenerat Hierosolymis, ut secundum praeceptum Moysi pascha celebraret, accipiens ramos palmarum, occurrit illi obviam, ut in psalmis victoriam Christi ostenderent velut terreni regis in populo Israel; consuetudo enim est ut victoribus palma offeratur.

PL 17, 667B

1. 我々の主イエス・キリストが受難の六日前にエルサレムの町に入ったとき、モーセの命令に従って過越を祝うためにエルサレムに集まっていた多くの群衆が、ヤシの枝を手に取って迎えに出た。それは、詩篇の言葉でキリストの勝利を、イスラエルの民における地上の王のそれのように示すためであった。勝利者にはヤシが献げられるのが習わしだからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 31.0.2

2

Alii autem de eadem turba ramos caedebant de arboribus (Matth. XXI, 8 et seq.) , maxime olivarum, quia in monte Oliveti res agebatur; et eos portabant, ut ubi opportunum esset venienti Domino planum sternerent iter.

PL 17, 667C

群衆のうちの別の者たちは、木々から枝を切り(マタイ21:8以下)、とりわけオリーブの枝を切った。事がオリーブ山で行われていたからである。そして、来る主のために、ふさわしい場所で道を平らに敷こうと、それを運んだ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 31.0.3

3

Hinc descendit consuetudo hodiernae festivitatis, ut psallentes, ramos palmarum sive olivarum portemus in manibus: et eamdem festivitatem palmarum sive olivarum vocitemus.

PL 17, 667C

ここから、今日の祝日の習わしが伝わった。すなわち、詩篇を歌いながらヤシまたはオリーブの枝を手に持ち、この祝日を「ヤシ」または「オリーブ」の祝日と呼ぶ習わしである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 31.0.4

4

2. Sed non absque magno sacramento rami istarum arborum feruntur; oliva enim, quia oleum ut solamen dolorum atque laborum portat in fructu (oleo enim quia et vulnera curantur, et aestus levatur), opera designantur misericordiae; siquidem et ipsa misericordia Graece dicitur ἔλεος· palmae autem radix aspera est, sed nitorem maximum habet in fine, ostendens per hujus vitae asperitatem in decorem coelestis patriae nos debere sustolli.

PL 17, 667C

2. だが、これらの木の枝が運ばれるのは、大いなる秘義なしにではない。オリーブは、苦痛と労苦の慰めとなる油を実のうちに担っており(油によって傷は癒やされ、暑さも和らぐ)、慈しみの業が表される。実に、慈しみ自体も、ギリシア語でエレオスと言う〔ギリシア語で油を言う語(エライオン)と音が近いことを踏まえ、オリーブを慈しみの業の象りとする〕。ヤシの根は荒々しいが、その終わりに最大の輝きを持ち、この生の荒々しさを通って、天の故郷の麗しさへと我々が引き上げられねばならないことを示している。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 31.0.5

5

Unde et David propheta psalmographus de justo viro canit: Justus ut palma florebit (Psal. XCI, 13) . Ramos ergo olivae portemus in manibus, virtutem misericordiae exhibentes in operatione.

PL 17, 667D

それゆえ、預言者にして詩篇作者ダビデは、義人について歌う。「義人はヤシのように花咲く」(詩篇91:13)。だから、慈しみの徳を行いにおいて示しつつ、オリーブの枝を手に持とう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 31.0.6

6

Sumamus et ramos palmarum, ut pro misericordiae bono non terrena delectamenta, sed supernae patriae pulchritudinem exspectemus, quo nos praecessit Christus Dominus noster, qui est, juxta Apostolum, finis Legis ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) .

PL 17, 667D

ヤシの枝をも取ろう。慈しみという善の報いとして、地上の楽しみではなく、天の故郷の美しさを待ち望むためである。そこへ、我々の主キリストは先立って行った。彼は、使徒によれば、「信じるすべての者を正義に至らせる律法の終わり」(ローマ10:4)である。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 31.0.7

7

3. Nec praetereundum est a psalmi versiculo, quem occurrens turba Domino decantabat: Hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini: hosanna in excelsis (Psal. CXVII, 26) .

PL 17, 668A

3. また、迎えに出た群衆が主に向かって歌った、詩篇の句も見過ごしてはならない。「ホサナ、ダビデの子に。主の名によって来る者は祝福されている。いと高き所でホサナ」(詩篇117:26)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 31.0.8

8

Adventus enim Domini, ejusque incarnatio non solum hominum salus fuit in terra, sed etiam angelorum in coelo; quia dum homines in terra salvantur, angelorum numerus qui diabolo cadente, minoratus fuerat, integratur in coelo.

PL 17, 668A

実に、主の到来とその受肉は、地上の人々の救いであっただけでなく、天使たちの救いでもあった。人々が地上で救われるとき、悪魔が堕ちて減った天使たちの数が、天で回復されるからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 31.0.9

9

Hosanna ergo in excelsis tantumdem est, tamquam si dicatur: Salva nos, qui etiam es salus in coelis. Et qui cum magna devotione salutem istam poposcerant, duplicaverunt vocem, ut iterum dicerent: Hosanna in excelsis.

PL 17, 668A

それゆえ「いと高き所でホサナ」とは、「天においても救いである汝よ、我々を救え」と言うのと同じである。大いなる敬虔をもってこの救いを願い求めた者たちは、声を重ねて、再び「いと高き所でホサナ」と言った。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 31.0.10

10

4. Ad hanc igitur salutem pervenire vobis concedat benedictus Dominus noster Christus, qui venit in nomine Dei Patris, cum quo vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, amen.

PL 17, 668A

4. この救いに諸君が至ることを、祝福された我々の主キリスト、神である父の名によって来た者が許すように。彼は、その父とともに、神として、すべての世々にわたって生き、治める。アーメン。