Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.1
1. Etiamsi martyribus regionis extraneae pia votorum debita redderemus, propriis consulere utilitatibus et commodis probaremur; nostros enim eos fides faceret, et remotis quamlibet finibus sperata nobis patrocinia corrogarent.
PL 17, 715D1. たとえ他の地方の殉教者たちに、誓願の敬虔な負い目を返すとしても、我々は自分自身の益と便宜を図っていると認められるであろう。信仰が彼らを我々のものとし、彼らは、どれほど遠い地にあっても、我々の望む庇護を呼び集めてくれるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.2
Studiorum siquidem sunt hujusmodi suffragia, non locorum, proinde apud domesticos Dei tantum intercessionis promerueris, quantum venerationis impenderis.
PL 17, 716Aこうした助けは、熱意に属するのであって、場所に属するのではない。したがって、神の家の者たちのもとで、あなたは敬意を尽くした分だけ、とりなしにあずかるであろう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.3
Oportet itaque ut alienos potius nobis devotio religiosa conciliet, quam forte proprios a nobis negligentia irreligiosi teporis alienet. 2. Agnoscamus, charissimi, circa Ecclesiam nostram uberiorem divinorum munerum largitatem.
PL 17, 716Aそれゆえ、信仰に基づく献身が他国の人々を我々に結びつけるべきであって、不敬虔な冷淡さの怠りが、本来我々のものであった人々を我々から遠ざけてはならない。2. いとも愛する者たちよ、我々の教会に神の賜物がより豊かに注がれていることを認めよう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.4
Exsultant felices singularum urbium populi, si unius saltem martyris reliquiis muniantur: ecce nos populos martyrum possidemus. Gaudeat terra nostra nutrix coelestium militum, et tantarum parens fecunda virtutum.
PL 17, 716Aそれぞれの町の民は、ただ一人の殉教者の聖遺物にでも守られるなら、幸いに喜ぶ。見よ、我々は殉教者たちの民を所有している。我々の地は天の兵士たちの乳母として喜ぶがよい。また、かくも多くの徳の実り豊かな母として〔喜ぶがよい〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.5
Recte itaque et ex debito a filiis parentis Ecclesiae horum beatorum martyrum celebrantur insignia; qui illuminantes virtute fidei suae innumerabiles populos, soli quidem illatam sibi sensere mortem, sed non soli mortis suae beneficia possederunt.
PL 17, 716Aそれゆえ、母なる教会の子らがこれら福なる殉教者たちの栄誉を祝うのは、正しく、負うべきことである。彼らは信仰の力によって無数の民を照らし、自分たちに加えられた死を、たしかに自分たちだけで味わったが、その死の恩恵を自分たちだけで持ったのではない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.6
Immensa enim Dei nostri pietas multiplex ad bonitatem, et artifex ad salutem, proponens arduam virtutum palmam, raro appetitore pretiosam, in paucorum triumphis plurimorum commodis prospicit.
PL 17, 716B実に我々の神の限りない慈しみは、善に向けて多様で、救いに向けて巧みであり、徳の険しい勝利のヤシ——求める者がまれなゆえに貴いもの——を示して、少数の者の凱旋のうちに多数の者の益を図る。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.7
Illorum siquidem merita nostra vult esse suffragia: simulque dum nobis fidem veram duro martyrii agone commendat; afflictionem praecedentium instructionem efficit posterorum. 3. Quanta est circa nos Dei nostri sollicitudo!
PL 17, 716B彼らの功績が我々の助けとなることを、神は望む。同時に、厳しい殉教の闘いによって我々に真の信仰を示すとき、先立つ者の苦難を、後に来る者の教えとするのである。3. 我々の神が我々に注ぐ気遣いは何と大きいことか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.8
Illos examinat, ut nos erudiat: illos conterit, ut nos acquirat; eorumque cruciatus nostros vult esse profectus.
PL 17, 716B神は彼らを吟味して我々を教え、彼らを打ち砕いて我々を獲得し、彼らの苦痛が我々の進歩となることを望む。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.9
Merito ergo eos colimus, qui periculis suis pugnant, et nostris utilitatibus militant, qui per lucis vitaeque contemptum edocent nos quantum Deo nostro debeamus affectum.
PL 17, 716Bゆえに、自らの危険において戦い、我々の益のために闘う者たちを敬うのは当然である。彼らは、光と命を軽んじることによって、我々が自分たちの神にどれほどの愛を負うかを教えるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.10
Noverimus itaque quia non sine magno discrimine de religionis veritate dubitamus, quam tantorum sanguine confirmatam videmus.
PL 17, 716Cそれゆえ、我々は知っておこう。かくも多くの人々の血で確かめられたのを見る宗教の真理を、疑うのは、大きな危険なしにはできない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.11
Magni periculi res est, si post prophetarum oracula, post apostolorum testimonia, post martyrum vulnera, veterem fidem quasi novellam discutere praesumas, et post tam manifestos duces in errore permaneas, et post morientium sudores otiosa disputatione contendas.
PL 17, 716C預言者たちの託宣のあと、使徒たちの証しのあと、殉教者たちの傷のあと、古い信仰をいわば新しいもののように吟味しようとあえてし、かくも明らかな導き手たちのあとで誤りにとどまり、死にゆく者たちの汗のあとで、むなしい論争にふけるなら、それは大きな危険のことである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.12
4. Congratulamur ergo, dilectissimi fratres, magnae fidei vestrae, per quam dum exsules proflua charitate suscipitis, etiam incolas paradisi et coeli cives habere meruistis.
PL 17, 716C4. それゆえ、最愛の兄弟たちよ、我々は諸君の大いなる信仰を共に喜ぶ。その信仰によって諸君は、異郷の者たちを溢れる愛で迎えるとき、楽園の住人たち、天の市民たちをも持つにふさわしいとされたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.13
Beatum itaque Nazarium martyrem Christi sancta Mediolanensis Ecclesia licet totum corpore secum retineat, et mundo tamen totum in benedictione transmisit.
PL 17, 716D福なるナザリウス、キリストの殉教者を、ミラノの聖なる教会は、体全体を自分のもとにとどめながら、同時に祝福のうちに全体を世界に送り出した。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.14
Haec est enim sanctorum martyrum gloria, quorum etsi per universum mundum seminetur in cineribus portio, manet tamen integra in virtutibus plenitudo.
PL 17, 716Dこれこそ聖なる殉教者たちの栄光である。その一部が灰となって全世界にまかれても、徳の充満は損なわれずにとどまる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.15
Veneramur ergo in tanto Christi milite fidem nostram; mater namque martyrii fides catholica est, in qua iste illustris athleta, sanguine fuso, mortem pro ipsa calcavit. Mater, inquam, martyrii fides est: veneremur ergo in sanctorum martyrum gloria fidem nostram.
PL 17, 716Dゆえに我々は、かくも大いなるキリストの兵士のうちに、我々の信仰を敬う。殉教の母とは公同の信仰であり、その中でこの名高い闘士は、血を流して、その信仰のために死を踏みつけたのである。殉教の母は信仰である、と私は言う。ゆえに、聖なる殉教者たちの栄光のうちに、我々の信仰を敬おう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.16
Quomodo fidem nostram? Ab istis enim dum mortis tolerantia indubitanter excipitur, spes immortalitatis evidenter asseritur; numquam enim hanc vitam tam constanter expenderent, nisi esse alteram incomparabiliter beatiorem perfecta definitione sentirent.
PL 17, 717Aどのようにして我々の信仰をか。この者たちによって、死に耐えることが疑いなく受け入れられるとき、不死の望みが明らかに示される。もし、完全な確信をもって、もう一つの、比較にならぬほど福な命があると感じていなかったなら、彼らはこの命をこれほど揺るぎなく費やすことは決してなかったであろう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.17
In sanctis itaque praeconibus veritatis resurrectionis auctoritas est; prompti enim pereunt in melius reparandi, quibus per angustias tribulationum aperitur exitus ad amplitudinem gaudiorum.
PL 17, 717Aゆえに、真理の聖なる告知者たちのうちに、復活の権威がある。彼らは、よりよく再び整えられるために、ためらわず滅びる。苦難の狭さを通って、喜びの広さへの出口が彼らに開かれるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.18
5. Unde et beatus Nazarius, cujus hodie gloriosam de mundi hoste victoriam universalis Ecclesia festa exsultatione concelebrat, cum tempore gentilitatis non ignobilibus parentibus oriundus existeret, sacrilegi adhuc puer genitoris militiam simul et doctrinam detestari ex improviso coepit: atque ab innocente matre, quae jam christianae fidei titulis insignita, Christo sedule insistebat, sacrosanctae regenerationis fluenta fidelis jam spiritu, ac fide instituta praeveniens, demonstrari sibi flagitabat.
PL 17, 717A5. それゆえ福なるナザリウスは、世界の敵に対するその栄光の勝利を、今日、全世界の教会が祝いの歓呼のうちに共に祝っているが、異邦の時代に、身分の低くない両親から生まれ、少年のころ、不敬な父の軍務と教えを突然忌み嫌うようになった。そして、すでにキリスト教の信仰の標を帯びて熱心にキリストに仕えていた無垢な母に、自分はすでに霊において信じる者であり、定められた式に信仰によって先んじて〔fide instituta praeveniens の係りは定かでない。instituta を「定められたもの(入信の式)」と取り、洗礼に先んじて信仰をもっていた意に解した〕、聖なる再生の流れを自分に示してほしいと求めたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.19
Nondum siquidem baptismum consecutus, sed inter religionis principia consummatus: et nondum manifestatis sibi legibus, Deo plenus, repente possessio atque habitaculum Dei factus est: atque ita perventurae usque ad coelos turris prius meruit elevare fastigium, quam disponeret fundamentum, nondum sacramentorum conscius, et in sacrificium jam praeelectus.
PL 17, 717B洗礼をまだ受けていないのに、宗教の初歩のうちにすでに完成されていた。法がまだ自分に示されていないのに、神に満たされ、たちまち神の所有、神の住まいとなった。こうして、基礎を据える前に、天にまで達する塔の頂を高く掲げることにふさわしいとされた。秘跡をまだ知らないのに、すでにいけにえに選ばれていたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.20
6. Quid ad haec nos infelices respondere poterimus; qui post nitorem baptismi, post collatum nobis sacra regeneratione candorem, post acquisitam indumenti nuptialis angelicam dignitatem; in peccatorum coenum relapsi, et in antiqua criminum volutabra revoluti, niveum vestimentum tetris iniquitatum ac libidinum contagiis sordidamus: et holosericam, in qua sigillum divinae imaginis acceperamus impressum, maculis mortiferae corruptionis infecimus; et post singularem Dei nostri indulgentiam innovata foedamus, integra rescindimus, expiata violamus, repetentes opera non jam undis purganda, sed flammis.
PL 17, 717B6. これらに対して、我々は不幸な者として何と答えられようか。洗礼の輝きののち、聖なる再生によって我々に授けられた白さののち、婚礼の衣という天使の品位を得たのち、罪の泥に再び落ち、古い罪過の泥だまりに再び転がり、雪のように白い衣を、不法と情欲の醜い汚れで汚し、神の像の印を押されて受けた絹の衣を、死をもたらす腐敗の染みで染めた。しかも我々の神の比類なき赦しのあとで、新しくされたものを汚し、完全なものを引き裂き、清められたものを犯し、もはや水で清められるのでなく、火で清められるべき業をまた繰り返している。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.21
7. Quid illud, quamque insigne divinae gratiae munus, quod accepto jam salutari lavacro, post innumera virtutum signa, post peragratas circumquaque ob Christi praedicationem innumeras regiones; cum pro Dei summi confessione diversa per supplicia adversus eum totus pene orbis baccharetur: et nunc atrocissimis arctaretur poenis cruciandus, nunc in longinquis finibus transveheretur exsulandus; ita robustissimo Christi athleta pectore tormenta omnia devincebat, ut strenuum de prostrato reportaret hoste tropaeum: interque cruenta Caesaris jussa vasti maris dejectus gurgitibus, ambulare ei divina super aquas concessum est providentia, et rerum obstupescente natura, per insueti itineris novas vias pendulum inferens gressum, tumentia maris dorsa calcavit?
PL 17, 717C7. あの、神の恩寵の何と顕著な賜物であったことか。すなわち、彼はすでに救いの洗いを受け、数えきれない力あるしるしを行い、キリストを説くために周囲の数えきれない地方を巡り歩いたのち、いと高き神の告白のゆえに、ほとんど全世界が彼に対して荒れ狂い、あるときは最も残酷な刑罰に苦しめられて責めを受けようとし、あるときは遠い地の果てへ送られて追放されようとするなかで、キリストの闘士の最も強い胸であらゆる拷問に打ち勝ち、倒した敵から力強い戦勝の記念を持ち帰った。そして、皇帝の血なまぐさい命令のさなか、広大な海の渦に投げ込まれたが、神の摂理により、水の上を歩むことが彼に許され、自然が驚くなか、慣れぬ道という新しい道を、宙に浮いた足取りで進み、膨れ上がる海の背を踏みつけたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.22
Videres aequoreas Sancti substerni meritis undas, supraque angelicis confortatum alloquiis, in Christi Jesu laudibus exsultare. Ecce profanus hostis numquam beato martyri tantum prodesset obsequio, quantum profuit odio.
PL 17, 717Dあなたは、波が聖人の功績の下に敷かれ、その上で天使の語りかけに励まされ、キリスト・イエスの賛美に喜び躍る姿を見たであろう。見よ、不敬の敵は、福なる殉教者に、恭順によって益することは、憎しみによって益したほどには決してなかったであろう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.23
8. Sed tandem perfecto agonis certamine, cum Celso puerulo, quem ipse Deo in holocaustum polluto assumpserat ex saeculo, crudeli imperio damnatione absolvitur, gladio consecratur.
PL 17, 718A8. しかし、ついに闘いの争いを成し遂げると、彼は、自ら汚れた世から神への焼き尽くす献げ物として引き取った少年ケルススとともに、残酷な命令によって、有罪の宣告で解き放たれ、剣によって聖別される。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.24
Felix hic tali exitu; quo omne delictum ita ab eo exiit, ut etiam redire non possit: quo sic debita sua solvit, ne ultra creditorem timeret: quo in se hostium peccata fide clausit, fide damnavit: per quem innocentiam devotione quaesivit; perseverantia invenit, morte servavit.
PL 17, 718Aこのような最期を遂げたこの人は幸いである。この最期によって、あらゆる罪は彼から去り、二度と戻りえなくなった。この最期によって、彼は負債を返し、もはや債権者を恐れなくなった。この最期によって、敵どもの罪を信仰によって自分の内に閉じ込め、信仰によって断罪した。この最期を通して、彼は無垢を、献身によって求め、堅忍によって見いだし、死によって守ったのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.25
9. Quae cum ita sint, charissimi, licet hic tantus Christi testis pretiosus confessione, pretiosior sanguine, crudeli vulnere pretiosior, et tincta veste candidior; licet hic Mediolanensium peculiaris putetur privilegio sepulcri, sed omnium est communione suffragii.
PL 17, 718A9. かくあるのだから、いとも愛する者たちよ、このかくも大いなるキリストの証人は、告白において貴く、血においていっそう貴く、残酷な傷においていっそう貴く、血に染まった衣においていっそう白い。この人は、ミラノの人々が墓の特権によって自分たちだけのものと考えるかもしれないが、とりなしの交わりにおいては万人のものである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.26
Neque enim istius urbis charitas proflua et fides avara tantum huic martyri derogaverit, dum sibi arrogat; ut solum erga moenia sua patrocinii illius beneficia adfutura esse crediderit. Non clauditur locis, quod diffunditur meritis.
PL 17, 718Bこの町の、溢れる愛と出し惜しむ信仰が、自分のものにしようとして、その庇護の恩恵が自分たちの城壁のあたりにだけ及ぶだろうと信じるほどに、この殉教者の名誉を損なうことは、決してあるまい。功績によって広がるものは、場所に閉じ込められない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.27
Invocasti ubique martyrem, ubique te exaudivit ille, qui honoratur in martyre. Moderante itaque eo, qui pensat vota tua, et dispensat munera sua; in tantum vicina praesentia efficacis praebebitur advocati, in quantum fuerit fides devota suscepti.
PL 17, 718Bあなたはどこでも殉教者を呼び求めた。どこでも、殉教者において敬われるその者があなたに耳を傾けた。それゆえ、あなたの願いを量り、自分の賜物を分け与えるその者が治めるとき、あなたが受け入れた者への信仰が献身的であるほど、力ある弁護者の近い臨在があなたに与えられる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.28
Oratio enim quae castitatis, justitiae, et eleemosynarum operibus adjuvatur, excedit mundum, penetrat paradisum, evolat usque ad ipsum summae majestatis, angelo conferente, conspectum, sicut quodam loco vox testatur angelica: Et cum tu, inquit, orares, ego obtuli orationem tuam in conspectu claritatis Dei (Act. X, 4) .
PL 17, 718B貞潔と正義と施しの業に助けられる祈りは、世界を越え、楽園を貫き、天使が運ぶことで、いと高き威光の面前にまで飛び上がる。ある箇所で天使の声が証しするとおりである。「汝が祈っていたとき、私は汝の祈りを神の栄光の前に献げた」と彼は言う(使徒言行録10:4)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.29
10. Beata anima, charissimi, cujus votum, cujus compunctionis incensum, cujus supplicationis holocaustum, nulla infidelitate fumidum, nullo carnalis illecebrae fetore pollutum, nulla saevitia cruentatum, nulla odii simultate maculatum: sed fide igneum, conscientia nitidum, sinceritate cordis odoriferum, concordia et charitate perfectum, usque ad Dei vultum per coelestium nuntiorum defertur obsequia.
PL 17, 718C10. 福なるかな魂、いとも愛する者たちよ。その願い、悔恨の香、嘆願の焼き尽くす献げ物が、不信仰に煙らず、肉の誘惑の悪臭に汚されず、残酷さに血塗られず、憎しみの敵意に染まらず、信仰に燃え、良心に輝き、心の純真さに香り、一致と愛に完全であって、天の使いたちの奉仕によって神の顔にまで運ばれる魂は。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.30
Quae cum ita sint, honoremus beatos martyres, principes fidei, intercessores mundi, praecones regni, cohaeredes Dei. 11. Quod si dicas mihi: Quid honoras in carne jam resoluta atque consumpta, de qua nulla jam Deo cura est?
PL 17, 718Cかくあるのだから、福なる殉教者たち、信仰の指導者たち、世界のためにとりなす者たち、国の告知者たち、神の共同相続人たちを敬おう。11. もしあなたが私に言うなら。「すでに解け消えた肉、神がもはや気にかけることのない肉を、なぜ敬うのか」と。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.31
Et ubi est illud, charissimi, quod ipsa veritas loquitur per Prophetam: Pretiosa, inquit, in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15) ? et iterum: Mihi autem valde honorificandi sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 15) ?
PL 17, 718Dでは、いとも愛する者たちよ、真理そのものが預言者を通して語る、あの言葉はどこにあるのか。「主の目に貴いのは」と彼は言う、「その聖なる者たちの死である」(詩篇115:15)。また再び、「神よ、汝の友は、私にとってまことに敬うべき者である」(詩篇138:15)〔引かれた句は詩篇138:17〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.32
Honorare debemus servos Dei, quanto magis amicos Dei! de quibus alio loco dicitur: Dominus, inquit, custodit omnia ossa eorum, et unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII, 21) .
PL 17, 718D神の僕たちを敬うべきであるなら、神の友たちをなおさら敬うべきである。彼らについて、別の箇所でこう言われている。「主は彼らの骨をすべて守り、そのうちの一つも砕かれない」(詩篇33:21)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.33
Honoro ergo in carne martyris exceptas pro Christi nomine cicatrices, honoro viventis memoriam perennitate virtutis, honoro per confessionem Domini sacratos cineres, honoro in cineribus semina aeternitatis, honoro corpus, quod mihi Dominum meum ostendit diligere, quod me propter Dominum mortem docuit non timere.
PL 17, 718Dゆえに私は、殉教者の肉に、キリストの名のために受けた傷痕を敬う。徳の永続によって生きている者の記念を敬う。主の告白によって聖別された灰を敬う。灰のうちに永遠の種を敬う。私の主を愛することを私に示した体、主のゆえに死を恐れないことを私に教えた体を敬う。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 55.0.34
Cur autem non honorent corpus illud fideles, quod reverentur et daemones? quod et afflixerunt in supplicio, sed glorificant in sepulcro? Honoro itaque corpus, quod Christus honoravit in gladio, quod cum Christo regnabit in coelo.
PL 17, 719Aでは、悪霊さえ畏れるその体を、なぜ信じる者たちが敬わないでよいのか。悪霊は、それを責め苦に遭わせたが、墓の中ではその栄光をたたえているのである。それゆえ私は、キリストが剣において敬った体、キリストとともに天で王として治める体を敬う。