作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo XXXVII. De mirabilibus 第37説教 奇跡について

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 676D · 23 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.1

1

1. Quantorum mirabilium operator sit Dominus Jesus Christus, intelligere possumus ex hac evangelica lectione, quae describit tanta per eum beneficia in populum fuisse collata; ut provocatae hominum turbae ad audiendum illum magis irruerent, quam rogarent: et medicinam salutis non sperarent per humilitatis gratiam, sed per importunitatis injuriam; ita ut irruentes, sicut ait Evangelium (Luc. V, 1 et seq.) , turbas a Domino Jesu non desertum separaret, non Synagoga repelleret, non reverentia divinitatis arceret.

PL 17, 676D

1. 主イエス・キリストがどれほど多くの驚くべき業を行う者であるかを、我々はこの福音書の朗読から理解できる。そこには、彼によって民にこれほどの恩恵が与えられたことが記されている。人々の群衆は駆り立てられ、彼の言葉を聞こうと、願うよりもむしろ押し寄せ、救いの薬を、謙遜の好ましさによってではなく、しつこさの無礼によって望んだ。福音書が言うとおり(ルカ5:1以下)、押し寄せる彼らを、主イエスから、荒れ野が隔てず、会堂が押しのけず、神性への畏敬が遠ざけることもなかった。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.2

2

Haec est enim consuetudo infirmantium, ut dum sperant suis aegritudinibus medicinam, ab importuna petitione non loco prohibeantur, non tempore, non pudore: sed quanto plus medetur ille, qui sanat, tanto amplius ille importunus est, qui laborat.

PL 17, 676D

実に、病む者たちの習いはこうである。自分の病に薬を望むとき、場所にも時にも恥じらいにも妨げられず、しつこく願う。癒やす者がより多く癒やすほど、苦しむ者はいっそうしつこい。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.3

3

2. Ergo cum Dominus Jesus ab irruentibus turbis semotus, in terra esse non posset, aspiciens in mari duas naviculas, unam navem Petri omni festinatione conscendit, ut importunitatis injuriam vel aquarum natura depelleret: quia eam doctoris reverentia minime coercebat: atque exinde coepit de navicula Petri ad homines doctrinae suae verba profundere.

PL 17, 677A

2. さて、主イエスは、押し寄せる群衆から離れては地上にいることができなかった。海に二艘の小舟があるのを見て、ペトロの一艘の舟にあわてて乗り込んだ。水の性質が、しつこさの無礼を退けるためである。教える者への畏敬は、それをほとんど抑えられなかったからである。そしてそこから、ペトロの小舟から人々に向けて、自らの教えの言葉を注ぎ始めた。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.4

4

Videte misericordiam Salvatoris: separatur quidem ab hominibus corpore, doctrinae tamen iis utilitate conjungitur. Ubique miseretur, ubique prodest. In terra positus, per tactum, languorem corporum sanat: in mari constitutus, per doctrinam vulnera curat animarum.

PL 17, 677A

救い主の慈しみを見よ。体は人々から離れているが、教えの益によって彼らと結ばれている。どこでも憐れみ、どこでも益を与える。地にいては、触れることによって体の病を癒やし、海にいては、教えによって魂の傷を治す。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.5

5

3. Sed videamus quae sit ista navicula Simonis Petri, quam ad docendum de duabus magis opportunam Dominus judicavit, quae et tutum Salvatorem praestet ab injuria, et credulitatis hominibus largiatur eloquia; invenimus enim jam Dominum navigasse in alia navi, et gravibus injuriis lacessitum.

PL 17, 677B

3. では、シモン・ペトロのこの小舟が何であるかを見よう。主が、二艘のうち、教えるのにより適していると判断した舟である。この舟は、救い主を無礼から守り、人々に信仰の言葉を授ける。実に、我々は、主がすでに別の舟に乗って航海し、重い無礼にあったことを見いだす。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.6

6

Navigavit enim cum Moyse in mari Rubro, quando populum Israel per undarum fluenta transvexit: sed gravibus est affectus injuriis, sicut ipse ait in Evangelio ad Judaeos: Si crederetis Moysi, et mihi crederetis (Joan. V, 46) .

PL 17, 677B

実に彼は、モーセとともに紅海で航海した。イスラエルの民を波の流れの間を通して渡したときである。しかし重い無礼を受けた。彼自身が福音書でユダヤ人たちに言うとおりである。「もし汝らがモーセを信じていたなら、私をも信じたであろう」(ヨハネ5:46)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.7

7

Injuria autem Salvatoris est incredulitas Synagogae. Ergo Petri navem elegit, Moysis deserit, hoc est, spernit Synagogam perfidam, fidelem assumit Ecclesiam.

PL 17, 677B

救い主への無礼とは、会堂の不信仰である。それゆえ彼は、ペトロの舟を選び、モーセの舟を捨てた。すなわち、背信の会堂を退け、信仰ある教会を受け入れる。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.8

8

4. Duae enim quasi naviculae a Deo destinatae sunt, quae in hoc, tamquam in mari, mundo salutem hominibus piscarentur, sicut ait Dominus apostolis: Venite, faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19) .

PL 17, 677C

4. 実に、二艘の小舟のようなものが、神によって定められた。この世界で、海にいるかのように、人々の救いを漁るためである。主が使徒たちに言うとおりである。「来よ、私は汝らを人間をとる漁師にしよう」(マタイ4:19)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.9

9

Ex his ergo duabus naviculis una relinquitur ad terram inanis et vacua, altera producitur in altum onusta vel plena; vacua enim Synagoga relinquitur in littore, quia Christum cum prophetarum amisit oraculis: onusta autem Ecclesia in altum assumitur, quia Dominum cum apostolorum doctrina suscepit.

PL 17, 677C

この二艘の小舟のうち、一艘は空で何も積まれず陸に残され、もう一艘は荷を満たして沖に進み出る。実に会堂は岸辺に空のまま残される。預言者たちの託宣とともにキリストを失ったからである。しかし、荷を積んだ教会は沖に引き上げられる。使徒たちの教えとともに主を迎えたからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.10

10

Synagoga, inquam, remanet ad terras, quasi terrenis inhaerens operationibus: Ecclesia autem in altitudinem evocatur, tamquam coelorum profunda sacramenta discutiens; in illam scilicet altitudinem, de qua Apostolus ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! (Rom. XI, 33.) Propterea dicitur Petro: Duc in altum (Luc. V, 4.) , hoc est, in profundum disputationum generationis divinae.

PL 17, 677C

私は言う、会堂は陸にとどまる。地上の営みにしがみついているかのようである。しかし教会は深みへ呼び出される。天の深い秘義を探っているかのように。すなわち、使徒が語るあの深みである。「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ」(ローマ11:33)。それゆえ主はペトロに言う。「沖へ漕ぎ出せ」(ルカ5:4)、すなわち、神の生まれについての議論の深みへ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.11

11

Quid enim tam profundum, quam quod ait Petrus ad Dominum: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) ? Quid tam terrenum, quam quod de Domino dixerunt Judaei: Nonne hic est filius Joseph fabri (Luc. IV, 22) ?

PL 17, 677D

実に、ペトロが主に言ったこと、「汝はキリスト、生ける神の子である」(マタイ16:16)ほど深いものがあろうか。ユダヤ人たちが主について言ったこと、「これは大工ヨセフの子ではないか」(ルカ4:22)ほど地上的なものがあろうか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.12

12

Ille enim altiore consilio nativitatem Christi divinitus approbavit, hi mente viperea generationem coelestem carnaliter aestimabant. Unde ait Salvator Petro: Quia non caro et sanguis tibi hoc revelavit, sed Pater meus, qui in coelis est (Matth. XVI, 17) .

PL 17, 677D

実に彼は、より高い思慮をもって、神から示されてキリストの誕生を認めた。彼らは蝮のような心で、天の生まれを肉において見積もった。それゆえ救い主はペトロに言う。「肉と血が汝にこれを啓示したのではなく、天にいる私の父が啓示した」(マタイ16:17)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.13

13

Pharisaeis autem dicit: Quomodo potestis bona loqui, cum sitis nequam (Matth. XII, 34) ? 5. Hanc igitur solam Ecclesiae navem ascendit Dominus, in qua Petrus magister est constitutus, dicente Domino: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18) .

PL 17, 678A

ところがファリサイ派の人々には言う。「汝らは悪いのに、どうして良いことを語れようか」(マタイ12:34)。5. それゆえ主は、教会のこの舟だけに乗った。その舟では、ペトロが師として立てられた。主が言うとおりである。「この岩の上に私は私の教会を建てる」(マタイ16:18)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.14

14

Quae navis in altum saeculi istius ita natat; ut pereunte mundo, omnes quos suscipit, servet illaesos.

PL 17, 678A

この舟は、この世の沖を進み、世界が滅びるときも、自らが受け入れたすべての者を無傷で守る。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.15

15

Cujus figuram jam in veteri videmus Testamento; sicut enim Noe arca, naufragante mundo, cunctos quos susceperat, incolumes reservavit; ita et Petri Ecclesia, conflagrante saeculo, omnes quos amplectitur, repraesentabit illaesos: et sicut tunc transacto diluvio, ad arcam Noe columba signum pacis detulit; ita et transacto judicio, ad Ecclesiam Petri Christus gaudium pacis deferet; quia ipse columba vel pax est, sicut promisit, dicens: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI, 22) .

PL 17, 678A

その象りを、我々はすでに旧約に見る。実に、世界が難破しても、ノアの箱舟が、受け入れたすべての者を無事に保ったように、ペトロの教会も、世が焼き尽くされるとき、抱くすべての者を無傷のまま差し出すであろう。またあのとき、洪水が過ぎ去ると、ハトがノアの箱舟に平和のしるしを運んだように、裁きが過ぎ去ると、キリストがペトロの教会に平和の喜びを運ぶであろう。彼自身がハトであり、平和だからである。彼はこう約束した。「私は再び汝らに会う。すると汝らの心は喜ぶ」(ヨハネ16:22)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.16

16

6. Sed quoniam hanc eamdem naviculam Petri, de qua nunc Dominus coelestis doctrinae suae sacramenta depromit, legimus in Matthaeo (Matth. VIII, 24) , dormiente in eadem Domino, ventis insurgentibus perturbatam, ita ut cuncti apostoli mortis periculum formidarent; videamus quae causa est, quod una eademque navicula hic in tranquillitate doctrinam populis tribuit, ibi in tempestate discipulis metum mortis indicit; praesertim cum ibi etiam cum caeteris apostolis Simon Petrus esset.

PL 17, 678B

6. しかし、主がいま天の教えの秘義を取り出して語るこのペトロの同じ小舟を、我々はマタイ(マタイ8:24)で読む。主がその舟で眠っており、風が起こって舟が揺さぶられ、使徒たちがみな死の危険を恐れた。ここで一艘の同じ小舟が、静けさの中で民に教えを授け、あちらでは嵐の中で弟子たちに死の恐れを与えるのはなぜか、その理由を見よう。とりわけ、あちらにも、ほかの使徒たちとともにシモン・ペトロがいたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.17

17

Haec autem est causa periculi: erat ibi Simon Petrus, sed erat pariter et proditor Judas. Quamvis enim illius fides fundaret naviculam, hujus tamen eam perfidia conturbabat. Tranquillitas est ubi solus Petrus navigat, tempestas ubi Judas adjungitur.

PL 17, 678C

その危険の理由はこうである。あちらにはシモン・ペトロがいたが、同時に裏切り者ユダもいた。実に、ペトロの信仰は小舟の土台を据えたが、ユダの背信はそれを乱したのである。ペトロだけが乗る所には静けさがあり、ユダが加わる所には嵐がある。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.18

18

Licet esset Petrus firmus suis meritis, perturbatur tamen criminibus proditoris (1, q. 4, c. Turbatur; et 24, q. 1, c. Non turbatur) . Metuentibus igitur discipulis, anxiante Petro, dormiebat Dominus.

PL 17, 678C

ペトロは自らの功績によって堅固であったが、それでも裏切り者の罪過によって乱される(『教令集』第2部 第1事例 第4問「Turbatur」法文、第24事例 第1問「Non turbatur」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。弟子たちが恐れ、ペトロが不安におののいているのに、主は眠っていた。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.19

19

Durum forte videatur quod, anxiante Petro, dormiebat: dormiebat Petro, ne vigilaret Judae; unius igitur delicto cunctorum merita quatiuntur.

PL 17, 678C

ペトロが不安におののいているのに眠っていたというのは、あるいは酷に見えるかもしれない。彼はペトロのために眠り、ユダのために目を覚まさなかったのである。それゆえ、一人の罪によって、すべての者の功績が揺らぐ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.20

20

Obdormit Christus, ventorum spiramina concitantur; quisquis enim peccatum admittit, statim et dormire sibi facit Dominum, et procellam sibi spiritum suscitat immundorum: necesse est autem diabolica insurgat tempestas, cum Domini serenitas conquiescit.

PL 17, 678C

キリストが眠りにつくと、風の息が荒れ立つ。実に、罪を犯す者は誰でも、たちまち主を自分のために眠らせ、汚れた霊たちの嵐を自分のために呼び起こす。主の静けさが休むとき、悪魔の嵐が起こるのは必然である。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.21

21

7. Igitur si unius Judae peccato cuncti periclitantur apostoli, hoc exemplo caveamus perfidum, caveamus proditorem, ne per unum plurimi fluctuemus.

PL 17, 678D

7. それゆえ、ユダ一人の罪によって使徒たちみなが危険にさらされるのなら、この例にならい、背信の者、裏切り者を警戒しよう。一人のゆえに、多くの者が揺さぶられることのないように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.22

22

Quin etiam hujusmodi abjiciamus de nostra navicula, ut non obdormiat, sed vigilet in nobis Dominus, atque eo vigilante, nulla nos spiritalis nequitiae procella concutiat.

PL 17, 678D

むしろ、このような者たちは我々の小舟から投げ捨てよう。主が眠らず、我々の内で目を覚ましているように。そして主が目を覚ましているなら、霊的な邪悪の嵐が我々を揺るがすことがないように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 37.0.23

23

Ubi enim fides integra est, ibi Salvator docet, vigilat, et exsultat; ibi requies, ibi tranquillitas, ibi cunctorum est medicina: ubi autem fidei est admixta perfidia, ibi Christus torpet, dormit, et piger est; ibi metus, ibi tempestas, ibi omnium est discrimen: pro actibus enim nostris Dominus nobis obdormit aut vigilat.

PL 17, 679A

実に、信仰が損なわれない所では、救い主が教え、目を覚まし、歓喜する。そこには安らぎがあり、静けさがあり、すべての者の薬がある。しかし、信仰に背信が混ざる所では、キリストは鈍り、眠り、怠る。そこには恐れがあり、嵐があり、すべての者の危機がある。我々の行いに応じて、主は我々のために眠り、あるいは目を覚ますからである。