作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo XXI. De sancta Quadragesima V 第21説教 聖なる四旬節について 5

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 644B · 28 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.1

1

1. Intellexisse vos credo, fratres, cur haec nostra jejunia illis mansionibus comparaverim, in quibus populus Israel tamquam in procinctu quodam positus Pharaonem regem quotidiano labore superavit, et ab inimicis suis quasi quibusdam castris mansionum sese statione defendit; ita ut quicumque ex illo comitantium numero diurnae stationis spatia non confecit, aut Pharao illum occupaverit, aut solitudo pervaserit.

PL 17, 644B

1. 諸君は理解したと思う、兄弟たちよ。なぜ我々のこれらの断食を、あの宿営地になぞらえたのかを。イスラエルの民は、いわば戦いの備えのうちに置かれた者として、そこで日ごとの労苦によって王ファラオに打ち勝ち、宿営地という陣営のような場所に身を置いて敵から自らを守った。そのため、付き従う者たちのうち、一日の行程を成し遂げなかった者は、ファラオが捕らえるか、荒れ野が呑み込むかした。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.2

2

Sic ergo et nos propositum nobis quadraginta dierum iter debemus omni labore conficere, et quibusdam quasi castris nos jejuniorum devotione munire; castra enim nobis sunt nostra jejunia, quae nos a diabolica oppugnatione defendunt.

PL 17, 644B

だから、我々もまた、自らに定められた四十日の道のりをあらゆる労苦をもって成し遂げ、断食への献身によって、いわば陣営のようなものをもって身を固めなければならない。我々にとって断食は陣営であり、悪魔の攻撃から我々を守るからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.3

3

Denique stationes vocantur, quod stantes et commorantes in eis, inimicorum insidias repellamus. Castra enim sunt jejunia christianis, a quibus si quis aberraverit, ab spiritali Pharaone invaditur, aut peccatorum solitudine devoratur.

PL 17, 644C

実に、それらはステーション〔断食の日の名。語は「立つ」に通じる〕と呼ばれる。そこに立ち、とどまることで、敵の策略を退けるからである。断食はキリスト教徒にとって陣営であり、そこから迷い出る者は、霊のファラオに襲われるか、罪の荒れ野に呑み込まれるかする。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.4

4

Peccatorum autem solitudinem patitur, qui deseritur a societate sanctorum. 2. Murus igitur quidam est christiano jejunium, inexpugnabilis diabolo, intransgressibilis inimico.

PL 17, 644C

罪の荒れ野を味わうのは、聖なる者たちの交わりから見捨てられた者である。2. だから、断食はキリスト教徒にとって、いわば城壁であり、悪魔には攻め落とせず、敵には越えられない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.5

5

Quis enim umquam christianorum jejunavit, et captus est? quis sobrius mansit, et victus est? Temulentum aggreditur diabolus, luxuriosum oppugnat inimicus.

PL 17, 644C

キリスト教徒のうち、断食して捕らえられた者が、いったい誰かいたか。節度を保って敗れた者が誰かいたか。酔いどれには悪魔が襲いかかり、放縦な者には敵が攻めかかる。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.6

6

Ubi autem jejunium viderit, fugit, metuit, pertimescit; terretur pallore ejus, debilitatur inedia, infirmitate prosternitur: prosternitur, inquam, infirmitate; quia christiana infirmitas fortitudo est.

PL 17, 644C

だが断食を見ると、悪魔は逃げ、恐れ、震え上がる。断食の青ざめた顔に怯え、飢えに弱り、衰弱に打ち倒される。衰弱に打ち倒される、と私は言う。キリスト教徒の衰弱は強さだからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.7

7

Unde ait Apostolus: Cum infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII, 10) . Sed quaeret aliquis, quemadmodum sit fortis infirmitas? Tunc est fortis infirmitas, quando caro tabescit jejuniis, anima puritate pinguescit.

PL 17, 644D

それゆえ使徒は言う。「私が弱いとき、そのとき私はいっそう強い」(二コリント12:10)。だが、ある人は問うだろう、弱さがどうして強いのかと。弱さが強いのは、肉が断食によって衰え、魂が清さによって肥えるときである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.8

8

Quantum enim illi ciborum succus subtrahitur, tantum huic justitiae virtus augetur. Tunc igitur homo imbecillis quidem est ad saecularia opera, sed fortis ad divina; tunc enim magis de Deo cogitat, tunc judicium metuit, tunc vincit inimicum.

PL 17, 644D

肉からは食物の滋養が取り去られるのに応じて、魂には正義の徳が増すからである。そのとき人は、世の業には確かに弱いが、神の業には強い。そのとき人はいっそう神のことを思い、裁きを恐れ、敵に打ち勝つ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.9

9

Ait enim Salvator de diabolo: Hoc genus non ejicitur, nisi jejunio et orationibus (Matth. XVII, 20) . Dicit utique a diabolo energumenum non nisi jejuniis posse purgari.

PL 17, 645A

救い主は悪魔について言う。「この種のものは、断食と祈りによらなければ追い出されない」(マタイ17:20)。つまり、悪魔に憑かれた者は断食によらなければ清められないと言うのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.10

10

Videte ergo quae jejunii virtus sit, quantam homini suo praestet gratiam, quod tantam praestet alteri medicinam: quemadmodum proprium sanctificet hominem: quod ita purificet alienum. Mira enim res est, alter jejunat, et alteri prodest jejunantis utilitas.

PL 17, 645A

ならば見よ、断食の力がいかなるものかを。自分自身の人にいかに大きな恩寵を与えるか、他人にこれほどの癒やしを与えるのだから。他人をこのように清めるのだから、おのれの人をいかに聖とするかを見よ。実に驚くべきことに、ひとりが断食し、断食する者の益がもうひとりに及ぶのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.11

11

3. Ergo, fratres, abstinentiae arma minime deponamus, et quadraginta dierum jejunia sine intermissione curemus.

PL 17, 645A

3. だから、兄弟たちよ、禁欲の武器を決して置かず、四十日の断食を絶え間なく守ろう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.12

12

Hic est enim perfectus numerus ad vincendum; Dominus enim diabolum posteaquam quadraginta dies jejunavit, evicit, non quod et ante jejunia eum vincere non potuisset: sed ut ostenderet nobis tunc nos diaboli posse esse victores, cum per quadraginta dies victores jejunando desideriorum carnalium fuissemus: eum quoque qui hunc numerum consecratum gulae intemperantia violasset, tamquam imbecillem et miserum facile eum ab inimico posse superari.

PL 17, 645A

これは勝利のための完全な数だからである。主は四十日断食したのち悪魔に打ち勝った。それは、断食の前には悪魔に勝つことができなかったからではなく、我々に次のことを示すためであった。すなわち、我々が四十日のあいだ断食して肉の欲望に打ち勝った者となったときにこそ、悪魔に打ち勝つ者となりうること、また、聖別されたこの数を食欲の放縦によって犯した者は、弱く哀れな者として、敵に容易に打ち負かされうることである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.13

13

Quomodo enim potest in altero diaboli improbitatem vincere, qui gulae intemperantiam in se ipso non vincit? Prius ergo, homo, tui victor esto; ut possis esse victor alterius.

PL 17, 645B

他人のうちにある悪魔の邪悪さに打ち勝つことが、どうして、自分自身のうちにある食欲の放縦に打ち勝たない者にできようか。だから、人よ、まずあなた自身に打ち勝つ者となれ。他人に打ち勝つ者となりうるように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.14

14

Sunt enim intra te proprii tibi hostes, qui quotidie te oppugnant; ecce enim avaritia te divitiarum ambitione circumvenit, luxuria epularum suavitate captivat, haeresis scientiae falsitate pervertit. Vince ergo inimicos proprios, ut vincere possis alienos.

PL 17, 645B

あなたの内には、あなた自身の敵がいて、日ごとにあなたを攻めているからである。見よ、貪欲は富への野心であなたを取り囲み、放縦は饗宴の甘さで捕らえ、異端は知識の偽りで曲げる。だから、自分自身の敵に打ち勝て。他人の敵に打ち勝てるように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.15

15

4. Non enim, fratres, leve peccatum est, fidelibus indictam quadragesimam a Domino violare, et jejunia consecrata ventris voracitate dissolvere. Scriptum est enim: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6) .

PL 17, 645C

4. 実に、兄弟たちよ、主が信徒に命じた四旬節を犯し、聖別された断食を腹の貪欲で解くことは、軽い罪ではない。こう書かれているからである。「キリストのうちにとどまると言う者は、彼が歩んだとおりに、自分も歩まなければならない」(一ヨハネ2:6)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.16

16

Si vis ergo christianus esse, debes quomodo et Christus ambulare. Ille qui peccatum non habebat, quadragesimam jejunavit: tu non vis quadragesimam jejunare, qui peccas. Ille, inquam, peccatum non habebat, sed pro nostris jejunavit peccatis.

PL 17, 645C

だから、キリスト教徒でありたいなら、キリストと同じように歩まなければならない。罪を持たなかった彼が四旬節の断食をしたのに、罪を犯しているあなたは四旬節の断食をしようとしない。彼は罪を持たなかった、と私は言うが、我々の罪のために断食したのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.17

17

Qualis ergo apud conscientiam tuam christianus es, cum Christo pro te esuriente, tu prandes? cum Salvatore pro te jejunante, tu reficis? 5. Non igitur, sicut dixi, leve peccatum est indictum violare jejunium.

PL 17, 645C

あなたは自分の良心に照らして、いかなるキリスト教徒か。キリストがあなたのために飢えているのに、あなたは昼食をとるのか。救い主があなたのために断食しているのに、あなたは食事をするのか。5. だから、私が言ったとおり、定められた断食を犯すことは軽い罪ではない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.18

18

Nam ut hoc exemplis breviter approbemus, legimus in libris Regnorum, cum Saul rex Israel bellum contra Allophylos gereret, universo eum exercitui indixisse jejunium, et abstinentibus cunctis, cum contra adversarios pugnare coepisse (I Reg. XIV, 24 et seq.) .

PL 17, 645D

このことを例によって手短に確かめよう。王国の書に読むところでは、イスラエルの王サウルがペリシテ人に対して戦いを行ったとき、全軍に断食を命じ、皆が断食するなかで、敵に対して戦い始めた(サムエル記上14:24以下)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.19

19

Bonus plane rex, qui hostes suos non tam armis quam devotione vincebat, et plus dimicabat religione, quam telis.

PL 17, 645D

実に良き王である。敵を武器によるよりも献身によって打ち破り、槍によるよりも信心によって戦ったのだから。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.20

20

Cum ergo Saul abstinentiam diei suis omnibus indixisset, et Jonathas ejus filius praecepti nescius, inter medias hostium acies victor incedens favum mellis, intincta sceptri summitate, gustasset; tanta indignatio repente commota est, ut et differetur victoria, et divinitas laederetur.

PL 17, 645D

サウルがその日の禁欲を全員に命じていたのに、その子ヨナタンは命令を知らず、敵の陣のただなかを勝利者として進みながら、王笏の先を浸して蜜の巣の蜜を味わったとき、たちまち大きな憤りが起こり、勝利は延ばされ、神性は傷つけられた。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.21

21

Denique nec bello finis imponitur, nec regi responsum propheticum datur. Unde intelligimus quod Saul hostes non tam virtute militum, quam militum abstinentia superabat.

PL 17, 646A

実に、戦いに終わりは来ず、王に預言の応答も与えられなかった。ここから我々は悟る、サウルが敵に勝ったのは、兵士たちの力によるよりも、兵士たちの禁欲によるのだと。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.22

22

Denique unius culpa cunctis confertur ignavia, et unius delicto omnibus generatur infirmitas; deficit enim virtus in exercitu, ubi deficit in observatione jejunium.

PL 17, 646A

実に、ひとりの咎が皆の怠惰となり、ひとりの罪によって皆に衰弱が生じる。断食の遵守が欠けるところでは、軍にも力が欠けるからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.23

23

Quod ut peccatum Saul ex ipsa divinitatis offensione cognovit, statim Jonathae dixit non esse parcendum, sed peccatum admissum effusione ejus sanguinis expiandum.

PL 17, 646A

サウルは、この罪を神の不興そのものから知るや、直ちにヨナタンを容赦してはならず、犯された罪はその血を流すことによって償わなければならないと言った。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.24

24

Videte quanta apud Saul regem fuerit religionis observatio, qui offensam Domini optavit etiam parricidio mitigare: et quanta sit resoluti culpa jejunii, quae non nisi sanguinis effusione punitur.

PL 17, 646A

見よ、王サウルのもとで、宗教の遵守がいかに大きかったかを。彼は主の怒りを、近親殺しによってさえ和らげようと望んだ。そして、解かれた断食の咎がいかに大きいかを。それは血を流すことによらなければ罰せられないのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.25

25

Et si ignorans Jonathas indictum a patre jejunium quod resolverit, morti addicitur: qui sciens indictum a Christo resolvit jejunium, quid meretur?

PL 17, 646B

しかも、ヨナタンは、父の命じた断食を知らずに解いたために死に定められたのだとすれば、キリストの命じた断食を知りながら解く者は、何に値するか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.26

26

6. Ergo, fratres, statutum nobis custodiamus omni observatione jejunium, ut hostes nostros spiritales carnalesque vincamus; habemus enim, sicut nostis, et carnales hostes. Jejunemus igitur, ut eos exercitus noster et Saul superet et obtineat.

PL 17, 646B

6. だから、兄弟たちよ、我々に定められた断食を、あらゆる遵守をもって守り、我々の霊の敵と肉の敵に打ち勝とう。諸君も知るとおり、我々には肉の敵もいるからである。断食しよう。そうして、我々の軍もサウルのように〔底本は et Saul(「サウルも」)。ut Saul(「サウルのように」)の意に解した〕彼らに打ち勝ち、勝利を得るように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.27

27

Nec in abstinentia positi declinemus ad favum; favus enim quaedam mundi est voluptas, seu vitia, quae, sicut scriptum est, ad tempus quidem impinguant fauces, novissima amariora sunt felle (Prov. V, 4) .

PL 17, 646B

禁欲のうちに置かれた身で、蜜の巣へと逸れてはならない。蜜の巣とは、世の何らかの快楽、すなわち悪徳のことであり、書かれているとおり、それは一時は喉を肥やすが、その終わりは胆汁より苦いからである(箴言5:4)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 21.0.28

28

Oremus igitur, ut nobis jejunantibus ille spiritualis favus a Domino largiatur, qui in aeterna beatitudine in palato faucis animae nobis dulcescat: ipso adjuvante, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

PL 17, 646C

だから祈ろう、断食する我々に、あの霊の蜜の巣が主から与えられ、永遠の至福のうちで、魂の喉の口蓋に甘く感じられるようにと。彼の助けによって。彼は生き、統べ治める、世々限りなく。アーメン。