Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.1
1. Sancti Joannis Baptistae natalem hodie prosecuturus tacere vellem, et laborem atque imperitiam meam silentio coercere: sed ipsa vis nominis ejus minime me silere permittit: nam nuncupatio vocabuli ipsius, pectoris nostri urget secreta, silentii nostri resolvit arcana, et quod dissimulatione reticetur, admiratione compellitur.
PL 17, 708A1. 聖なる洗礼者ヨハネの誕生日〔ここは殉教の日でなく、洗礼者ヨハネがこの世に生まれた日を祝う祝日を言う〕を今日称えようとして、私は黙っていたく、自分の労苦と未熟さを沈黙で抑えたい。しかし彼の名の力そのものが、私に黙ることを決して許さない。その名を呼ぶこと自体が、我々の胸の奥底を駆り立て、沈黙の秘めたものを解き、黙って隠しているものを、感嘆が口にさせるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.2
Si enim pater Zacharias cum eum nominavit, vocem recepit (Luc. I, 64) ; quanto magis cum laudamus illum, eloquium promeremur? et si illius os cum in saeculo nasceretur aperuit; quanto magis cum pro Christo patitur, ora nostra fecundat?
PL 17, 708B実に、父ザカリアが彼に名をつけたとき声を取り戻したのなら(ルカ1:64)、我々が彼を賛美するとき、どれほど多く弁舌にあずかるに値することか。また、彼が世に生まれたとき〔父の〕口を開いたのなら〔illius os … aperuit の係りは定かでない。os を父ザカリアの口と取った〕、彼がキリストのために苦しむとき、どれほど多く我々の口を実り豊かにすることか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.3
2. Cum enim Zacharias pater ejus propter incredulitatem nativitatis illius ab angelo Gabriele silentii esset taciturnitate multatus, et jam diu mutus verborum dispendio mentis secreta velaret, subito nato Joanne filio, cum apud proximos esset contentio quo nomine vocaretur, offeruntur patri tabulae; ut vocabulum ejus pro suo arbitrio ipse describeret, et quod sermone non poterat, litteris loqueretur: tunc mirum in modum acceptis pugillaribus, ut stylum figeret, linguam resolvit, ac litteras sermone praevenit, et Joannem non testatus est, sed locutus (Ibid., 20) .
PL 17, 708B2. 実に、父ザカリアは、彼の誕生を信じなかったために天使ガブリエルから沈黙の無言という罰を科され、すでに長く口がきけず、言葉を欠いて心の秘密を覆っていたが、息子ヨハネが突然生まれ、近しい人々のあいだでどんな名で呼ぶかをめぐって争いが起こると、父に書き板が差し出された。父が自分の判断で子の名を書き、言葉で語れなかったことを文字で語るようにということであった。そのとき、驚くべきことに、書き板を受け取り、尖筆を当てるやいなや、舌が解け、文字に先立って言葉を発し、ヨハネという名を、証言したのではなく、語ったのである(ルカ1:20)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.4
3. Videte igitur sancti Baptistae meritum, vocem patri reddidit, sacerdoti eloquentiam reparavit.
PL 17, 708C3. 聖なる洗礼者の功績を見よ。父に声を返し、祭司に弁舌を回復させた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.5
Videte, inquam, meritum: os quod angelus alligaverat, Joannes absolvit: quod Gabriel obstruxerat, parvulus reseravit; quamquam et ipse sit angelus, sicut scriptum est de eo: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam (Malach. IV, 1) .
PL 17, 708Cその功績を見よ、と私は言う。天使が縛った口をヨハネは解き、ガブリエルがふさいだものを幼子が開いた。もっとも彼自身も天使である。彼について、こう書かれている。「見よ、私は私の天使を汝の顔の前に遣わす」(マラキ4:1)〔引かれた句はマラキ3:1〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.6
Respicite igitur Joannem, quanta vis sit ejus vocabuli, cujus nuncupatio reddidit muto vocem, patri pietatem, populo sacerdotem.
PL 17, 708Cゆえにヨハネを見つめよ。その名の力がいかに大きいか。その名を呼ぶことは、口のきけない者に声を、父に情愛を、民に祭司を返したのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.7
Prius enim erat tacens lingua, sterilis filio, privatus officio: at ubi Joannes nascitur, fit repente pater, propheta, vel pontifex; loquela usum recipit, prolem affectio suscipit, sacerdotem functio recognoscit.
PL 17, 708Dというのも以前は、舌は黙し、子には恵まれず、務めを奪われていたが、ヨハネが生まれるや、たちまち父となり、預言者となり、あるいは大祭司となる。話す力が用を取り戻し、情愛が子を迎え、職務が祭司を再び認めるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.8
4. Cum ergo tanta vis sit ejus vocabuli, dicturi de eo, etsi tacere volumus, silere non possumus; ipse enim Joannes vox clamantis dicitur. Quis igitur, qui vocem laudet, et taceat? clamorem admiretur, et mutus sit?
PL 17, 708D4. その名の力がかくも大きいのだから、彼について語ろうとする我々は、黙りたいと思っても、黙ってはいられない。ヨハネ自身が「叫ぶ者の声」と呼ばれるからである。声を賛美しながら黙っていられる者があろうか。叫びに感嘆しながら口のきけない者のままでいられる者があろうか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.9
Ait enim ipse de se: Ego sum vox clamantis in deserto (Joan. I, 23) . Videte quid dixerit; non enim ait tantum: Ego sum vox; sed et clamantis vox: scilicet ut ad fidem consequendam vox aures penetret, clamor corda concutiat: vox regnum praedicet, clamor judicium comminetur.
PL 17, 709A実に彼は自分について言う。「私は荒れ野で叫ぶ者の声である」(ヨハネ1:23)。何と言ったかを見よ。ただ「私は声である」と言ったのではなく、「叫ぶ者の声」と言ったのである。すなわち、信仰を得させるために、声は耳に入り、叫びは心を揺さぶる。声は国を説き、叫びは裁きを告げて脅すのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.10
5. Magnus igitur Joannes, cujus magnitudini etiam Salvator testimonium perhibet, dicens: Inter natos mulierum major non est Joanne Baptista (Luc. VII, 28) .
PL 17, 709A5. ゆえにヨハネは偉大である。救い主自身もその偉大さに証しを与えて言う。「女たちから生まれた者のうちで、洗礼者ヨハネより大いなる者はいない」(ルカ7:28)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.11
Praecellit cunctis, eminet universis, antecedit prophetas, supergreditur patriarchas; et quisquis de muliere nascitur, inferior est Joanne.
PL 17, 709A彼はすべてに優れ、万人にぬきんで、預言者たちに先立ち、族長たちを越える。女から生まれる者は誰でもヨハネより低い。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.12
6. Sed debemus diligenter inquirere, cur ita Dominus dixerit, hoc est: Inter natos mulierum, et non potius dixerit: Inter filios virorum non est major Joanne, cum utique mulieres natos sine viris habere non possint.
PL 17, 709A6. しかし我々は、主がなぜこう言ったのか、すなわち「女たちから生まれた者のうちで」と言い、なぜむしろ「男たちの子らのうちで、ヨハネより大いなる者はいない」と言わなかったのか、念入りに尋ねねばならない。女は男なしには子を持てないのだから。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.13
Hoc autem dixit, quia numerosior est proles mulierum, quam virorum; est enim mulieris filius, qui viri filius non est.
PL 17, 709B主がこう言ったのは、女の子孫は男の子孫よりも数が多いからである。男の子でない者でも、女の子である者はいるのだ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.14
Denique sancta Maria genuit filium, qui patrem hominem non haberet; Dominus enim est mulieris filius, et viri filius non est, sicut dicit Apostolus: Factum de muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4) ; ut qui matrem in terris habet, Patrem haberet in coelis.
PL 17, 709B実に聖なるマリアは、人間の父を持たない子を産んだ。主は女の子であって、男の子ではないからである。使徒が言うとおりである。「女から生まれ、律法の下に生まれた者」(ガラテヤ4:4)。地上に母を持つ者は、天に父を持つ、ということである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.15
Ergo in laudem Joannis fecundioris sexus generatio ponitur, ut nullius ab eo nativitas separetur. 7. Dicit forte aliquis: Si inter natos mulierum major est Joannes, numquid etiam major est Salvatore?
PL 17, 709Bそれゆえ、ヨハネの賛美のために、より多産な性から生まれることが置かれるのであり、これによって誰の誕生も彼から切り離されない。7. ある者はあるいは言うだろう。「女たちから生まれた者のうちでヨハネが最も大いなる者なら、救い主よりもなお大いなるのか」と。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.16
Absit; Joannes enim natus mulieris, Christus autem virginis natus est: ille corruptibilis uteri sinibus effusus est, iste impollutae vulvae flore progenitus.
PL 17, 709C断じてそうではない。ヨハネは女の子であるが、キリストはおとめの子として生まれたからである。前者は朽ちる胎の懐から注ぎ出され、後者は汚れなき胎の花から生み出された。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 51.0.17
Ideo autem cum Joannis nativitate Domini generatio deputatur, ne Dominus extra veritatem videretur esse conditionis humanae.
PL 17, 709Cヨハネの誕生に主の生まれが数えられるのは、主が人間の条件の真実の外にあると見えないためである。