作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo LIV. De neglecta solemnitate beatorum apostolorum Petri et Pauli 第54説教 福なる使徒ペトロとパウロの祝日がなおざりにされたことについて

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 714B · 14 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.1

1

1. Satis ad correctionem vestram arbitror posse sufficere, fratres dilecti, quod anteriore Dominica profecturus, nulla vobis sacrarum litterarum spiritalia dona largitus sim: sed tantum vos increpans et arguens pro peccato, sine aliqua praedicationis consolatione dimiserim.

PL 17, 714B

1. 諸君を正すには、愛する兄弟たちよ、私は次のことで十分だと思う。前の主日、私は出立しようとして、聖書の霊的な賜物を何も諸君に分け与えず、ただ罪のゆえに諸君を叱責し咎めるのみで、説教の慰めのないまま諸君を送り出した。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.2

2

Volui enim vos hoc ipsum intelligere quam graviter peccaveritis, qui divina eloquia audire minime meruistis.

PL 17, 714C

私は、諸君が、神の言葉を聞くにふさわしいとされなかったほど、いかに重く罪を犯したかを、まさにこのことで悟ってほしかったのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.3

3

Haec enim sacerdotum vehemens et copiosa vindicta est, indignis quibusque scripturarum coelestium sacramenta non credere: nec, sicut ait Dominus, dare sanctum canibus, neque margaritas projicere porcorum pedibus conculcandas (Matth. VII, 6) .

PL 17, 714C

天の聖書の秘義を、ふさわしくない者たちには託さないということは、司教たちの激しく豊かな報復である。主が言うとおり、聖なるものを犬に与えることも、真珠を豚の足の前に投げて踏みにじらせることもしない、ということである(マタイ7:6)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.4

4

2. Perdit enim coelestis margaritae gratiam, quisquis eam foedissimo peccatori circumdare conatur; gemma enim, sicut ipsi scitis, nisi auro non convenit, margarita nisi pretiosis monilibus non aptatur.

PL 17, 714C

2. 天の真珠の美しさ〔gratia〕を、最も汚れた罪人にまとわせようとする者は、それを失う。宝石は、諸君自身が知るとおり、金にしか合わず、真珠は高価な首飾りにしか合わないからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.5

5

Estote ergo aurum optimum, estote monile pretiosum; ut possit in vobis margarita spiritalis includi.

PL 17, 714C

ゆえに最良の金であれ、高価な首飾りであれ。霊の真珠が諸君のうちに嵌め込まれうるように。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.6

6

Margarita enim Christus est Dominus, quam negotiator ille dives in Evangelio, venditis omnibus rebus suis, emere festinavit; et maluit omnes quas habebat, saeculi gemmas amittere, tantum ut unam Christi emeret margaritam (Matth. XIII, 46) .

PL 17, 714C

真珠とは、主キリストである。福音書のあの富んだ商人は、持ち物をすべて売って、それを買おうと急いだ。そして持っていたこの世の宝石をすべて失うことを選んで、ただキリストのただ一つの真珠を買おうとした(マタイ13:46)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.7

7

3. Unde et ego, fratres, pro magnitudine, quod commiseratis, delicti, nolui vobis pandere Evangelicae refectionis eloquia; sed magis ingerere animosae indignationis injuriam, et prius vos verberibus spiritalibus emendare, ac sic margaritae ditare muneribus.

PL 17, 714D

3. それゆえ私も、兄弟たちよ、諸君の犯した罪の大きさのゆえに、福音の糧の言葉を諸君に開くことを望まなかった。むしろ、憤りの激しい痛みを加え、まず霊の鞭で諸君を正し、それから真珠の贈り物で富ませることを望んだ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.8

8

Malui, inquam, peccatum vestrum incusando acriter increpare, quam leniter dissimulando nutrire; quisquis enim fratrem non arguit peccantem, quodammodo hortatur ut peccet.

PL 17, 715A

私は、諸君の罪を、穏やかに見逃して育てるよりも、厳しく咎めて叱るほうを選んだ、と私は言う。罪を犯す兄弟を咎めない者は、いわば罪を犯すよう勧めているのだからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.9

9

Nolo autem putetis quod non de amore faciam, vos saepius verberando; filius enim, qui castigatione dignus est, plus amatur, sicut ait Scriptura sancta: Quem enim diligit Dominus, corripit: castigat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XXII, 6) .

PL 17, 715A

しかし、私が諸君をたびたび打つのは愛からではないと思ってはならない。懲らしめにふさわしい子はいっそう愛されるのである。聖なる聖書が言うとおり、「主は愛する者を叱り、受け入れるすべての子を懲らしめる」(ヘブライ22:6)〔引かれた句はヘブライ12:6〕。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.10

10

4. Dicite enim mihi si non dolendum fuerit hoc peccatum, sic vos salutis vestrae immemores tunc fuisse, ut beatissimis apostolis Petro et Paulo honorificentiam minime reddideritis; cum ipsos esse sciatis doctores gentium, auctores martyrum, principes sacerdotum: nec volueritis eorum natalem nobiscum festivissimum celebrare, atque illi coelesti interesse convivio, in quo pro martyrum suorum tanta laetitia, substantiam vitae ipse nobis Dominus ministravit?

PL 17, 715A

4. 実に、私に言え。諸君がそのとき自らの救いを忘れ、いとも福なる使徒ペトロとパウロにまったく敬意を払わなかったというこの罪は、嘆かねばならないのではないか。諸君は、彼らが諸国民の教師、殉教者たちの創始者、祭司たちの長〔princeps sacerdotum〕であると知りながら、彼らの誕生日〔殉教者が天に生まれた日、すなわち命日〕を我々とともに盛大に祝おうともせず、あの天の饗宴にあずかろうともしなかった。その饗宴で、主自身が、その殉教者たちの大いなる喜びのために、命の実質を我々に供したのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.11

11

Vultis autem scire quantis bonis fraudati fueritis? Interrogate fratres, qui tunc temporis mecum pariter adfuerunt, quam refecti a Dominica mensa discesserint, vel quales secum domum spiritales divitias reportaverint.

PL 17, 715B

諸君がどれほどの善きものを奪われたか、知りたいか。そのとき私とともにいた兄弟たちに尋ねよ。主の食卓からどれほど満たされて去ったか、どのような霊の富を携えて家に帰ったかを。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.12

12

5. Unum scio, quod si quis illa die honoratus aut dives ob natalem filii sui ad decimum usque milliarium ad prandium rogavisset, propter accuratas epulas, et inaequales mensuras absque dubio vos ituros fuisse.

PL 17, 715B

5. 私が知っているのは次のことである。もしその日、名のある者か富んだ者が、息子の誕生日のために十マイル離れた所の昼食に招いたなら、手の込んだ料理と不ぞろいな分量〔inaequales mensuras の意味は定かでない。並外れた量とも、客の身分による量の違いとも読める。字句どおりに訳した〕のゆえに、諸君は疑いなく出かけたであろう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.13

13

Igitur, fratres, quotiescumque martyrum memoriam celebramus, praetermissis omnibus saeculi actibus, sine aliqua dilatione concurrere debemus, reddere illis honorificentiam, qui nobis salutem profusione sui sanguinis pepererunt, qui tamquam sacrata hostia pro nostra propitiatione Domino sunt oblati, praesertim cum dicat ad sanctos suos omnipotens Deus: Qui vos honorat, me honorat: et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16) .

PL 17, 715B

ゆえに兄弟たちよ、我々は殉教者たちの記念を祝うたびに、この世のあらゆる営みをさしおいて、少しも遅れず駆けつけ、彼らに敬意を払うべきである。彼らは自らの血を注ぐことによって我々に救いを産み出し、聖別されたいけにえのように、我々を宥めるために主に献げられたのである。ことに、全能の神が自らの聖なる者たちに言うのだからである。「汝らを敬う者は私を敬い、汝らを退ける者は私を退ける」(ルカ10:16)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 54.0.14

14

Quisquis ergo honorat martyres, honorat et Christum: et qui spernit sanctos, spernit et Dominum.

PL 17, 715C

ゆえに、殉教者たちを敬う者はキリストをも敬い、聖なる者たちを退ける者は主をも退ける。