Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.1
1. Ante dies devotionem sanctae quadragesimae praedicantes, sacrarum litterarum exempla protulimus, quibus approbaremus hunc quadragenarium numerum non esse ab hominibus constitutum, sed divinitus consecratum: nec terrena cogitatione inventum, sed coelesti majestate praeceptum.
PL 17, 662B1. 先日、聖なる四旬節の敬虔な務めを説いて、我々は聖書の例を挙げた。それによって、この四十という数が人間によって定められたものではなく、神によって聖別されたものであること、地上の考えから見いだされたものではなく、天の威光によって命じられたものであることを証明しようとしたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.2
Atque ideo qui constitutum numerum una die manducando praeterit, non ut unius diei violator accusatur, sed ut totius quadragesimae transgressor arguitur. Unde bonum est homini ut ad diem sine labore jejunet, et totius quadragesimae consequatur pariter sanctitatem.
PL 17, 662Cそれゆえ、定められた期間の中で、一日でも食べて越える者は、一日の違反者として訴えられるのではなく、四旬節全体の違反者として責められる。したがって、人は日ごとに労苦なく断食して、四旬節全体の聖性をも同時に得るのがよい〔ad diem sine labore の意味は定かでない。「その日(復活祭の日)まで労苦なく」とも取れる〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.3
Haec autem non tam sacerdotum praecepta, quam Dei sunt. Atque ideo qui haec spernit, non sacerdotem spernit, sed Christum, qui in suo loquitur sacerdote.
PL 17, 662Cこれらは司教たちの戒めであるより、神の戒めである。それゆえ、これらを軽んじる者は、司教を軽んじているのではなく、その司教のうちに語るキリストを軽んじているのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.4
2. Videamus igitur quo tempore hanc observantiam nobis indixerit Dominus, si non veluti per istam devotionem cuncta elementa voluerit habere profectum.
PL 17, 662C2. では、主がどの時にこの務めを我々に課したかを見よう。この敬虔な務めによって、あらゆる元素が益を得ることを望んだのではないか〔si non … voluerit の取り方は定かでない。「…を望んだのではないか」と取った〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.5
Ecce enim ut in dicta quadragesima, constricta hiemali gelu terra resolvitur, et aquarum fluenta meatus suos, glacie liquefacta, recipiunt; sic quoque corporum nostrorum hoc eodem tempore contracta sceleribus peccata solvuntur, et vitae nostrae purior cursus, liquefacto rigore diaboli, meatum suum pristinum recognoscit.
PL 17, 662D見よ、この四旬節のあいだに、冬の霜に縮こまった大地がゆるみ、水の流れが、氷が溶けたあと、自らの流れを取り戻す。それと同じく、まさにこの時期に、我々の体の、悪行によって縮こまった罪が解かれ、我々の生の流れがより清らかになり、悪魔の硬さが溶けて、もとの流れを思い出す。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.6
Terra, inquam, in dicta quadragesima asperitatem deponit hiemis, ego in dicta quadragesima asperitatem rejicio delictorum. Illa terra aratris scinditur, ut mundanis sit congrua frugibus: mea terra jejuniis exaratur, ut coelestibus sit apta seminibus.
PL 17, 662D大地は、と私は言うが、この四旬節に冬の荒々しさを脱ぎ捨てる。私はこの四旬節に罪の荒々しさを投げ捨てる。あの大地は鋤で裂かれ、世の作物にふさわしくなる。私の大地は断食で耕され、天の種にふさわしくなる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.7
Sicut enim reditum uberiorem capit, qui frequentius vexando, exercet campum; ita et majorem gratiam percipit, qui exercet corporis sui campum saepius jejunando.
PL 17, 663A実に、野をたびたび鋤き返して耕す者が、より豊かな収穫を得るように、自分の体の野をたびたび断食して耕す者は、より大きな恩寵を受ける。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.8
3. Ecce enim abstinentiae tempore, herba segetum reviviscit in messem, surculus arboris conatur in fruticem, palmes vineae pubescit in gemmam, et omnia de inferioribus ad altiora se subrigunt: ita hoc eodem tempore hominum spes intermortua reviviscit in posterum, fides perdita reparatur in gloriam, temporalis vita proficit in aeternam; et omne genus humanum ad coelestia se subrigens, ab infimis ad altiora consurgit.
PL 17, 663A3. 見よ、禁欲の時に、穀物の草は穂となるために生き返り、木の若枝は茂みになろうとし、ブドウの枝は芽をふくらませ、すべてが低いところから高いところへと立ち上がる。同じように、まさにこの時に、人々の半ば死んでいた望みが将来に向かって生き返り、失われた信仰が栄光のために修復され、時間のうちの生命が永遠の生命へと進み、人類全体が天のものへと身を起こして、最も低いところから高いところへ立ち上がる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.9
Modo ferrum gestans agricola sarmenta deputat vinearum; ita et nunc Evangelium tractans episcopus, sordes amputat populorum, et isto quadragenario curriculo universae hoc agunt creaturae, quatenus depositis superfluis, ornatae vel comptae in pascha procedant.
PL 17, 663Aいま、鉄を携えた農夫がブドウの枝を刈り込む。同じように、いま、福音書を扱う司教が人々の汚れを切り取る。この四十日の走路において、すべての被造物は、余分なものを捨て、飾られ整えられて復活祭に進み出るように、このことを行っている。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.10
4. Modo omnia sunt in partu, ut tunc reperiantur in fructu; tunc enim contra naturae speciem spina profert rosam, calamus fragrat lilium, suavitatem arida virgulta depromunt: et ita cuncta floribus adornantur, ut festivitatem diei magni creatura ipsa nitore sui celebrare credatur.
PL 17, 663B4. いまはすべてが産みの苦しみの中にあり、そのとき実りの中に見いだされるためである。そのとき、自然の姿に逆らって、イバラがバラを生み、アシがユリの香りを放ち、乾いた小枝が甘美を取り出す。こうしてすべてが花で飾られ、被造物そのものが、おのれの輝きで大いなる日の祝いを祝っていると思われるほどである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.11
Igitur et nos hoc eodem jejuniorum tempore producamus de spinis nostris rosas, hoc est, de peccatis justitiam, de severitate misericordiam, de avaritia largitatem.
PL 17, 663Bだから我々も、断食のこのまさに同じ時に、自分のイバラからバラを生み出そう。すなわち、罪から正義を、厳しさから慈しみを、貪欲から気前のよさを。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.12
Istae enim spinae sunt corporis nostri, quae praefocant animam, de quibus ait Scriptura: Spinas et tribulos tibi germinabit terra (Genes. III, 18) ; germinat enim mihi terra mea spinas, si me corporalis libidinis titillatione compungit: generat mihi tribulos, cum me divitiarum saecularium cupiditate discruciat.
PL 17, 663Bこれらは我々の体のイバラであり、魂を締めつける。聖書はそれについて言う。「地は汝のためにイバラとアザミを生えさせる」(創世記3:18)。実際、肉の欲望のうずきで私を突き刺すなら、私の地は私のためにイバラを生え出させる。この世の富への欲望で私を苦しめるなら、私にアザミを生む。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.13
Spina enim christiano avaritiae suae radix est: spina viro bono honoris ambitio est; videntur enim specie apud suos grata esse, sed laedunt. 5. His ergo nisi vigilando et jejunando carere non possumus; quin potius per abstinentiam ipsae spinae vertentur in rosam.
PL 17, 663Cキリスト教徒にとって、イバラとはその貪欲の根であり、善い人にとって、イバラとは名誉への野心である。身内の目には好ましく見えるが、傷つけるのである。5. 我々は、目を覚まして断食することなしには、これらから免れることができない。むしろ、禁欲によって、これらのイバラはバラに変えられる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.14
Producit enim jejunando libido castimoniam, superbia humilitatem, ebrietas parcitatem; hi enim sunt flores vitae nostrae, qui suave Christo redolent, qui odorem bonum Deo spirant. Unde ait Apostolus: Quoniam Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) .
PL 17, 663C断食によって、肉欲は貞潔を、高慢はへりくだりを、酩酊は倹しさを生む。これらこそ我々の生の花であり、キリストにかぐわしく香り、神に良い香りを放つ。それゆえ使徒は言う。「我々は神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.15
Hanc ergo quadragesimam largitus est nobis Dominus, ut hujus temporis spatio in morem totius creaturae nunc concipiamus virtutum germina, ut in die paschae fructum justitiae proferamus.
PL 17, 663Dこの四旬節を主が我々に与えたのは、この時の間に、全被造物の習いにならって、今、徳の芽を宿し、復活祭の日に正義の実を結ぶためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.16
6. Hoc autem quadragenario numero se ipse Dominus Christus exercuit, non ut profectum ipse caperet, sed ut profectum salutis nobis ostenderet.
PL 17, 663D6. 主キリストは、この四十という数で自らを鍛えたが、自分が益を得るためではなく、救いへの進歩を我々に示すためであった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.17
Nec enim erat in illo spina peccati, quae verteretur, in florem; ipse enim erat flos natus non de spina, sed de virga, sicut ait propheta: Exiit virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Esai. XI, 1) ; virga enim erat Maria, nitida, subtilis et virgo, quae Christum velut florem integritate sui corporis germinavit.
PL 17, 663D彼のうちには、花に変えられるべき罪のイバラはなかった。彼自身が、イバラからではなく若枝から生まれた花だったからである。預言者が言うとおりである。「エッサイの根から若枝が出て、その根から花が上る」(イザヤ11:1)。実に、若枝とはマリアであった。清らかで、繊細で、おとめ〔virga(若枝)と virgo(おとめ)を掛ける〕であり、自らの体の無傷さによって、キリストを花のように芽吹かせた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.18
7. Continuatis ergo quadraginta diebus et noctibus, haec jejunia non esuriens Dominus procuravit: sed dicit illum evangelista esurisse postea. Quomodo ergo potest fieri, ut qui tantorum dierum numero famem sitimque non senserit, postea esurierit.
PL 17, 664A7. こうして、四十日四十夜を続けて、主は飢えることなくこれらの断食を行った。だが福音書記者は、彼がその後に飢えたと言っている。では、これほど多くの日数のあいだ飢えも渇きも感じなかった者が、その後に飢えるということが、どうして起こりうるのか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.19
Esuriebat plane, nec negare possumus quod esurierit; esuriit enim non cibum hominum, sed salutem: nec escarum saecularium epulas concupivit, sed animarum desideravit coelestium sanctitatem.
PL 17, 664A確かに彼は飢えていた。飢えたことを否定することはできない。だが彼が飢えたのは、人間の食べ物にではなく、救いにであった。世の食物の宴を欲したのではなく、天に属する魂たちの聖性を望んだのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.20
Cibus enim Christi est redemptio populorum: cibus Christi est paternae voluntatis effectus, sicut ipse ait: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei, qui me misit (Joan. IV, 34) .
PL 17, 664Aキリストの食べ物とは、諸民の贖いである。キリストの食べ物とは、父の意志の成就である。彼自身が言うとおりである。「私の食べ物は、私を遣わした父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 28.0.21
Unde et nos esuriamus cibum, non qui terrenis epulis apparatur, sed qui divinarum Scripturarum lectione colligitur; ille enim corpus ad tempus nutrit, hic autem animam reficit in aeternum.
PL 17, 664Bそれゆえ我々も、地上の宴で用意される食べ物にではなく、神の聖書の朗読によって集められる食べ物に飢えよう。前者は体を一時のあいだ養い、後者は魂を永遠に回復させるのである。