Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 61.0.1
1. Dignum et congruum est fratres, ut post laetitiam beati paschae, quam in Ecclesia celebravimus, gaudia nostra cum sanctis martyribus conferamus; et iis annuntiemus Dominicae resurrectionis gloriam, qui consortes sunt Dominicae passionis.
PL 17, 728A1. 兄弟たちよ、福なる復活祭の喜び、すなわち我々が教会で祝った喜びのあとで、我々の喜びを聖なる殉教者たちと分かち合うのは、ふさわしく、当然のことである。主の受難にあずかる者たちに、主の復活の栄光を告げ知らせよう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 61.0.2
Qui enim socii sunt contumeliae, debent et participes esse laetitiae; ita enim dicit beatus Apostolus: Sicut socii passionum estis, et resurrectionis eritis: (II Cor. I, 7) : si tolerabimus, inquit, et conregnabimus (II Tim. II, 12) .
PL 17, 728C辱めの仲間である者たちは、喜びにもあずかるべきだからである。福なる使徒は言う。「汝らは受難の仲間であるから、復活の仲間にもなる」(二コリント1:7)。「我々が耐え忍ぶなら、ともに王となる」とも彼は言う(二テモテ2:12)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 61.0.3
Qui ergo toleraverunt mala propter Christum, debent et gloriam habere cum Christo. 2. Annuntiemus, inquam, sanctis martyribus Dominici paschae gratiam; ut dum sepulturae illius praedicamus reserata claustra, et horum sepulcra reserentur: dum corpus illius mortuum dicimus tepentibus venis subito viguisse, horum quoque membra jam frigida immortalitatis calore foveantur; eadem enim ratio martyres suscitat, quae et Dominum suscitavit.
PL 17, 728Cそれゆえ、キリストのために悪を耐え忍んだ者たちは、キリストとともに栄光を受けるべきである。2. 私は言う、聖なる殉教者たちに、主の復活祭の恩寵を告げ知らせよう。主の墓の開かれた閂を我々が宣べるとき、彼らの墓も開かれるように。主の死んだ体が、温もりを帯びた血管によって突然力を得たと我々が言うとき、すでに冷たくなった彼らの手足も、不死の熱で温められるように。殉教者たちをよみがえらせる理は、主をよみがえらせた理と同じだからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 61.0.4
Nam sicut viam passionis experti sunt, ita experientur et vitae; scriptum est enim in psalmo: Notas mihi fecisti vias vitae (Psal. XV, 11) .
PL 17, 728D実に、彼らは受難の道を味わったように、命の道をも味わうであろう。詩篇に書かれているからである。「汝は私に命の道を知らせた」(詩篇15:11)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 61.0.5
Hoc utique in resurrectione ex persona dicitur Salvatoris, qui dum post mortem ab inferis redit ab superos, incipit nota haberi via vitae, quae ante non habebatur; ignota enim erat ante Christi adventum via vitae, quia nullius adhuc resurgentis fuerat trita vestigio.
PL 17, 728Dこれは、確かに復活において、救い主の人格から語られている。彼が死後、冥界から上の者たちのもとへ〔底本は ab superos。ad superos と読む〕戻るとき、以前は知られていなかった命の道が知られ始める。命の道は、キリストの到来の前には知られていなかった。まだよみがえる者の足跡に踏まれたことが、誰にもなかったからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 61.0.6
At ubi Dominus resurrexit, nota facta, solea trita est plurimorum, de quibus sanctus evangelista ait: Multorum corpora sanctorum surrexerunt cum eo, et introierunt in sanctam civitatem (Matth. XXVII, 52) .
PL 17, 729Aしかし、主がよみがえると、その道は知られるものとなり、多くの者の足の裏に踏まれた。福音書記者は彼らについて言う。「聖なる者たちの多くの体が彼とともによみがえり、聖なる都に入った」(マタイ27:52)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 61.0.7
3. Unde cum Dominus in resurrectione sua dixerit: Notas mihi fecisti vias vitae (Psal. XI, 15) ; possumus et nos jam dicere Domino: Notas fecisti nobis vias vitae; ipse enim nobis notas fecit vias vitae, qui nobis semitam manifestavit ad vitam.
PL 17, 729A3. それゆえ、主は自分の復活において「汝は私に命の道を知らせた」(詩篇11:15)〔引かれた句は詩篇15:11〕と言ったのだから、我々も主に言うことができる。「汝は我々に命の道を知らせた」。命に至る小道を我々に示した者こそ、我々に命の道を知らせたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 61.0.8
Notas enim mihi fecit vias vitae, cum me docuit fidem, misericordiam, justitiam, castitatem; his enim pervenitur itineribus ad salutem: et licet nos in resolutione corporis mortis umbra circumdet, tamen gressus suos vita non deserit: sed inter ipsas medias inferni leges incunctanter Christi virtutibus ambulamus.
PL 17, 729A実に、主が私に命の道を知らせたのは、私に信仰と慈しみと正義と貞潔を教えたときである。これらの道を通って救いに至るからである。たとえ体の解体において死の陰が我々を取り巻いても、命はその歩みを捨てない。冥界の法〔inferni leges。死の支配を言うらしい〕のただ中でさえ、我々はキリストの力によってためらわず歩む。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 61.0.9
Unde ait sanctus Propheta: Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es (Psal. XXII, 4) . Quod manifestius Dominus ait de fideli, dicens: Qui autem credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 27) . Et licet moriatur, vivet.
PL 17, 729Bそれゆえ聖なる預言者は言う。「たとえ私が死の陰のただ中を歩んでも、私は悪を恐れない。汝が私とともにいるからである」(詩篇22:4)。主は信じる者について、さらに明らかに言う。「私を信じる者は、永遠に死なない」(ヨハネ11:27)〔引かれた句はヨハネ11:26〕。たとえ死んでも、生きるであろう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 61.0.10
4. Ergo, fratres, cum sanctis martyribus paschae Domini gloriam conferamus: conferamus, inquam, et licet melius noverint omnia, tamen nos illis praedicemus quemadmodum Dominus de sepulcri gremio resurrexerit ad superos.
PL 17, 729B4. それゆえ、兄弟たちよ、聖なる殉教者たちとともに、主の復活祭の栄光を分かち合おう。私は言う、分かち合おう。彼らのほうがすべてをよく知っているとしても、主が墓のふところからどのようにして上の者たちのもとへよみがえったか、我々が彼らに説こう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 61.0.11
Illi nobis revelent quo pacto de inferni profundo remeaverit ad sepulcrum: notum, inquam, nobis faciant quemadmodum in exanime jam corpus et frigidum sese calor insinuaverit, spiritus ingesserit, sanguis infuderit, et gelatas humore venas pristini vigoris pulsus agitaverit; notum, inquam, nobis faciant quemadmodum organum corporis dissipatum in priorem statum nervorum rursus coaptaverit resoluta compago, et harmoniam viscerum jam silentem in veterem concentum Spiritus vivificans animaverit.
PL 17, 729B彼らには、主がどのようにして冥界の深みから墓へ戻ったかを、我々に示してもらおう。私は言う、すでに命のない冷たい体に、どのように温もりが忍び込み、霊が入り、血が注ぎ込まれ、湿りで凍った血管を、元の力の脈がどのように揺り動かしたかを、我々に知らせてもらおう。また、散らされた体の器官を、解けた継ぎ目がどのように元の状態の筋へふたたび結びつけ、すでに黙していた内臓の調和を、命を与える霊がどのように古い和音へ生かしたかを、私は言う、我々に知らせてもらおう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 61.0.12
Sacerdotes ergo praedicent, quae Salvator post resurrectionem mirabilia gesserit ad superos: martyres revelent, quanta in ipsa morte refrigeria operatus sit in defunctis.
PL 17, 729Cそれゆえ、祭司〔sacerdos〕たちは、救い主が復活のあと、上の者たちのもとでどんな驚くべき業を行ったかを説け。殉教者たちは、救い主が死そのものの中で、死者たちにどれほどの安らぎを与えたかを示せ。