Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.1
1. Frequenter studueram apud me ipsum, fratres, subtrahere vobis Dominicae praedicationis eloquia, ac non elargiri saepius sermonum coelestium sacramenta.
PL 17, 686D1. 兄弟たちよ、私は幾度も心の内で、主の説教の言葉を諸君から取り上げ、天の言葉の秘義をたびたび惜しみなく与えることはやめようと努めた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.2
Siquidem nihil prosit offerre pabula recusanti, et potum porrigere minime sitienti: cur id quod offeras, non tam libenter hauriat, quam fastidiose velut turbulentum reddat; atque ita sicut et poculi sinceritas vitietur, et causas delicti fastidiosus potator inveniat?
PL 17, 686D実際、拒む者に食べ物を差し出し、渇いてもいない者に飲み物を差し出して、何の益があろう。なぜ差し出したものを、喜んで飲み干すよりも、うんざりして濁ったもののように吐き返し、かくして杯の清らかさが損なわれ、うんざりした飲み手が罪の口実を見いだすのか〔cur(なぜ)の係りは定かでない。前の文を受けた問いとして訳した〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.3
Sic ergo et charitati vestrae ingerere Dominici poculi praedicationem forte superfluum est; cum id anima vestra clausis visceribus non tam sitienter hauriat, quam dissimulanter effundat.
PL 17, 687Aそれゆえ、諸君の愛〔caritas。聞き手への敬称〕に、主の杯の説教を押しつけることも、おそらく余計であろう。諸君の魂はそれを、閉ざした心の奥で、渇いて飲み干すというより、素知らぬふりで注ぎ捨てているのだから。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.4
Fundit enim mandatum Domini, qui illud aure sua percipit, corde non continet; in superficie enim quadam corporis illud gestans, ac minime ad interiora transmittens quod audivit, dum obliviscitur, seriem praedicationis effundit, et ita domum vacuus repedat, qui de Ecclesia onustus exierat.
PL 17, 687A実に、主の戒めを耳で受けながら心に留めない者は、それを注ぎ捨てる。体のいわば表面にそれを帯びるだけで、聞いたことを内へ通さず、忘れるあいだに説教の連なりを注ぎ捨て、こうして教会から満たされて出た者が、空っぽで家に戻るのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.5
2. Dicite enim mihi, quis de vobis cum ad hospitium redierit, dicet: Hodie audivimus episcopum de eleemosynis disputantem, rem utilem praedicavit, debemus pauperibus misereri?
PL 17, 687A2. 私に言え。諸君のうち誰が、宿に帰ったとき、こう言うだろうか。「今日我々は、司教が施しについて論じるのを聞いた。有益なことを説いた。我々は貧しい者たちを憐れまねばならない」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.6
Prosecutus etiam est de idolorum exsecranda cultura, requiramus ne ignorantibus nobis in possessione nostra sit idolum.
PL 17, 687A「さらに、司教は偶像のいとうべき礼拝についても語った。知らぬまに我々の所有地に偶像がないか、調べよう」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.7
Admonuit etiam festinare debere catechumenum ad gratiam fidei, offeramus familiolae nostrae ut fidem quisquis est fidelis, accipiat; ne forte ratio salutis eorum quaeratur a nobis, quia vita eorum ex nostro pendet arbitrio.
PL 17, 687B「また、洗礼志願者は信仰の恩寵へと急がねばならないとも戒めた。我々の家の者たちに〔信仰を〕差し出そう。誰であれ、信者である者〔ミーニュは fidelis と刷り、脚注は無い。文脈からは infidelis(信者でない者)とも読める〕が信仰を受けるように。彼らの救いの申し開きを、我々が問われることのないように。彼らの命は我々の裁量にかかっているのだから」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.8
Nemo de Dei rebus cogitat, nemo de die judicii loquitur, quasi aut per omnia victuri, aut per omnia morituri. Mihi credite, ita vivimus in hoc saeculo, ut corpore moriamur: ita morimur, ut rationi reddendae vivamus.
PL 17, 687B神のことを考える者は誰もおらず、裁きの日のことを語る者は誰もいない。あたかもすべてにおいて生き続けるか、すべてにおいて死ぬかのようである。私を信じよ。我々はこの世で、体では死ぬように生きている。申し開きをするために生きるように死んでゆく。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.9
Moritur interim homo, sed actuum causa non moritur: vivente autem causa, necesse est ut causae suae persona non desit, sicut ait propheta: Ecce homo, et opera ejus.
PL 17, 687B人は死ぬが、その行いの訴訟〔causa。理由・事柄とも取れる。法廷の語と取った〕は死なない。訴訟が生きているかぎり、その訴訟の当事者が欠けることはありえない。預言者が言うとおりである。「見よ、人と、その業を」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.10
3. Volueram ergo subtrahere vobis Dominicae praedicationis eloquia, non quod iratus hoc facerem, sed ut Evangelicam sententiam custodirem. Ait enim Dominus: Qui habet, dabitur ei, et abundabit: et qui non habet, id quod habet, auferetur ab eo (Luc. XIX, 26) .
PL 17, 687B3. それゆえ私は、諸君から主の説教の言葉を取り上げようと思っていた。怒ってそうしようとしたのではなく、福音書の言葉を守るためである。主は言うからである。「持っている者には与えられ、豊かになる。持たない者からは、持っているものまでも取り上げられる」(ルカ19:26)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.11
Habenti ergo dari jussit; et non habenti non solum non dari sed etiam id quod habet, auferri. Quae sententia superflua vobis forsitan videtur: ego autem dico recte ac sapienter Dominum praecepisse. Habenti ergo jubetur dari.
PL 17, 687Cゆえに主は、持っている者には与えよと命じ、持たない者には与えないばかりか、持っているものまで取り上げよと命じた。この言葉は、諸君にはおそらく余計に思えるだろう。しかし私は、主が正しく、賢く命じたのだと言う。持っている者には与えるよう命じられているのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.12
Meretur plane accipere, qui ita laboravit, ut propria sollicitudine animae suae divitias spiritales acquireret: ut puta quis continentiae forti proposito coepit castimoniae custodire virtutem, meretur audire quae castitatis remuneratio sit futura; ut ad virtutis observantiam audiens remunerationis gloriam, facilius possit pugnam, quam coepit, atterere.
PL 17, 687Cそのように労した者は、受けるにふさわしいことは明らかである。自分の魂の霊的な富を、自らの心配りによって得るために労したのだから。たとえば、ある者が自制の強い決意をもって、貞潔の徳を守り始めたなら、貞潔への報いが何であるかを聞くにふさわしい。徳の遵守のために、報いの栄光を聞いて、始めた戦いをより容易にやり抜けるようにである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.13
Alius ad misericordiam promptus debet audire quia ipsi miserebitur Deus, et qui hanc terrenam substantiam coelestibus divitiis repensabit, necesse est ut auscultans vicissitudinem coelestium praemiorum, promptior ac libentior opus Domini prosequatur, et ad misericordiae quod habet bonum, largitatis addat augmentum.
PL 17, 687Cまた別の者は、慈しみに素早い者であるから、神が自分を憐れむことを聞くべきである。この地上の財産を天の富に換える者は、天の報いの返礼に耳を傾けて、いっそう素早く、いっそう喜んで主の業を追い求め、慈しみの持つ善に、寛大さの増しを加えることが必要である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.14
Ideo ait Dominus: Qui habet, dabitur ei, hoc est, qui dives fuerit bonis operibus, hic magis evangelica praedicatione ditetur.
PL 17, 687Dそれゆえ主は言う。「持っている者には与えられる」。すなわち、善い業において富んだ者が、福音の説教によっていっそう富まされるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.15
4. Caeterum si fornicatori praedices, et dicas quod virgo debeat permanere; et avaro quod omnia sua distrahere debeat atque donare, stultitia illi est.
PL 17, 687D4. だが、淫行の者に説教して、童貞〔virgo〕のままであるべきだと言い、強欲な者に、持ち物をすべて売り払って施すべきだと言えば、その者には愚かなことである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.16
Hanc enim praedicationem ridiculam putat, sicut ait Apostolus: Animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus Dei; stultitia enim est illi (I Cor. II, 14) .
PL 17, 688Aその者はこの説教を笑うべきものと思う。使徒が言うとおりである。「生まれながらの人は、神の霊のことを受け入れない。それは彼には愚かなことだからである」(一コリント2:14)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.17
Tale enim est iis praedicare quod perfectum est, quale si mendicum pannis obsitum holoserica velis induere, et esurientem rusticum placento delectare; necesse est enim ut ab utroque recusaretur oblatio.
PL 17, 688Aこれらの者に完全なことを説くのは、ぼろをまとった乞食に絹の衣を着せようとし、飢えた農夫に菓子を楽しませようとするようなものである。両者から供え物は拒まれるに違いないからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.18
Illi enim displicet holoserica, qui necessaria magis frigori vestimenta desiderat: huic placentum amarum, dum escam magis saturitatis exquirit.
PL 17, 688A前者は絹の衣を嫌う。寒さに対してむしろ必要な衣を求めるからである。後者は、満腹になる食べ物をむしろ求めるので、菓子を苦いと感じる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.19
Istis ergo personis auferenda potius sunt, quae sua sunt, sicut ait Evangelium: Etiam id quod habet, auferetur ab eo; hoc est, cogendus fornicator pannos suae corruptionis abjicere, compellendus avarus est panem suae cupiditatis exponere.
PL 17, 688Aゆえに、こうした人物たちからは、むしろ彼らのものが取り去られるべきである。福音書が言うとおりである。「持っているものまでも、取り上げられる」。すなわち、淫行者は己の堕落のぼろを捨てるよう強いられ、強欲な者は己の貪欲のパンを差し出すよう迫られるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.20
5. Vereor autem, fratres, ne evangelica lectio plerisque de vobis congruat, quae ait: Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis (Luc. VII, 32) .
PL 17, 688B5. 兄弟たちよ、私が恐れるのは、諸君のうち多くの者に、こう言う福音書の朗読が当てはまるのではないかということである。「我々は汝らに歌ったのに、汝らは踊らなかった。嘆いたのに、汝らは泣かなかった」(ルカ7:32)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.21
Annuntiamus ergo vobis regni coelestis gaudium, et minime corda vestra motu quodam alacritatis exsultant: praedicamus triste judicium, et sensus vestri ad poenitentiam in lacrymas non prorumpunt; infidelitatis enim genus est in divinis rebus nec gaudere prosperis, nec flere contrariis.
PL 17, 688B我々は諸君に天の国の喜びを告げるのに、諸君の心はある種の軽やかな動きで躍りはしない。我々は悲しい裁きを説くのに、諸君の思いは悔い改めへと涙にあふれ出ない。神のことにおいて、順境にも喜ばず、逆境にも泣かないのは、不信仰の一種だからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.22
Saltationem ergo a nobis requirit Dominus, non utique sinuosi volubilitatem corporis, sed extollentis se fidei sanctitatem.
PL 17, 688Bゆえに主が我々に求めるのは踊りである。もちろん、体のくねる軽やかさではなく、自らを高める信仰の聖性である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.23
Sicut enim qui corporaliter saltat, nunc aere suspenditur, nunc ad altiora jactatur, nunc alternis saltibus loca diversa collustrat: ita et qui spiritaliter saltat, interveniente fide, modo in aeris sublimitate erigitur, modo ad siderum altiora sustollitur, modo diversis cogitationum saltibus paradisum, coelumque collustrat.
PL 17, 688B体で踊る者は、あるときは空中に吊り上げられ、あるときはより高みへ投げ上げられ、あるときは代わる代わる跳びながらさまざまな場所を巡り見る。それと同じく、霊において踊る者も、信仰が加わるとき、あるときは空の高みへ起こされ、あるときは星々のさらに高みへ引き上げられ、あるときは考えの種々の跳躍によって楽園と天を巡り見る。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.24
Et sicut qui corporaliter saltat, volubilitate membrorum se exercens, gyrum sibi saltationis acquirit: ita et qui spiritaliter saltat, fidei alacritate semper se movens, gyrum sibi totius orbis assumit.
PL 17, 688Cまた、体で踊る者が、肢体の軽やかな動きで自らを鍛えて、踊りの旋回を身につけるように、霊において踊る者も、信仰の軽快さでつねに動き続けて、全世界の旋回を自分のものとする。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.25
6. Solent autem homines, sicut mos est, in suis votis, hoc est, nuptiis, praecipue saltare vel canere; unde et nos habemus votivas nuptias, quibus saltare vel canere debeamus.
PL 17, 688C6. 人々は習わしのとおり、自分たちの祝い〔vota。願い・誓いの意の語で、ここでは婚礼の祝いを言う〕、すなわち婚礼において、とりわけ踊り、歌うのが常である。それゆえ我々にも、祝いの婚礼があり、そこで踊り、歌うべきである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.26
Vota enim nostra celebrantur, quando Christo Ecclesia copulatur, sicut ait Joannes: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29) . Propter has ergo nuptias saltare nos convenit.
PL 17, 688C実に我々の祝い〔vota〕は、教会がキリストに結ばれるときに祝われる。ヨハネが言うとおりである。「花嫁を持つ者が花婿である」(ヨハネ3:29)。この婚礼のゆえに我々が踊ることはふさわしい。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.27
Siquidem David rex pariter et propheta, cum multa cecinerit, ante arcam Testamenti etiam saltasse dicitur (II Reg. VI, 14) ; elatus enim gaudio, in saltationem prorumpit: praevidebat enim in spiritu Mariam de germine suo Christi thalamo sociandam.
PL 17, 688C実際、王であり同時に預言者でもあるダビデは、多くを歌ったうえ、契約の箱の前で踊ったとも言われている(サムエル記下6:14)。喜びに高ぶって踊りに出たのである。彼は霊において、自らの子孫からマリアが出て、キリストの婚礼の部屋に結ばれることを予見していたからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.28
Unde ait ipse: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6) . Ideo ipse prae caeteris prophetiarum auctoribus plus cantavit; quia laetior cunctis per haec gaudia suos posteros conjugabat: et ad propria vota solito dulcius invitans, docuit nos quid in ipsis nuptiis facere deberemus, cum ille ante nuptias tanta exsultatione saltaverit.
PL 17, 688Dそこで彼自身が言う。「彼は花婿のように、その部屋から出てくる」(詩篇18:6)。だから彼は、他の預言の著者たちよりも多く歌った。誰よりも喜ばしい者として、これらの喜びによって自分の子孫たちを結び合わせていたからである。そして、自分たちの婚礼へ常よりも甘美に招いて、その婚礼の前にあれほどの歓喜で踊った彼は、その婚礼において我々が何をすべきかを教えたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.29
Ante arcam ergo saltavit propheta David: arcam autem quid, nisi sanctam Mariam dixerimus? Siquidem arca intrinsecus portabat Testamenti tabulas, Maria autem ipsius Testamenti gestabat haeredem: illa intra semet Legem, haec Evangelium retinebat; illa Dei vocem habebat, haec Verbum.
PL 17, 689Aそれゆえ預言者ダビデは箱の前で踊った。箱とは、聖なるマリアでなくて何と言えようか。実に、箱は内に契約の板を担ったが、マリアはその契約そのものの相続人〔testamentum は契約とも遺言とも取れる語で、「相続人」はその遺言の意を響かせる〕を担った。箱は自らのうちに律法を、マリアは福音を宿し、箱は神の声を持ち、マリアは言葉を持った。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 42.0.30
Verumtamen arca intus forisque auri nitore radiabat, sed et sancta Maria intus forisque virginitatis splendore fulgebat: illa terreno ornabatur auro, ista coelesti.
PL 17, 689Aそれでも箱は内も外も金の輝きで光ったが、聖なるマリアもまた内も外もおとめの身の輝きで光を放った。箱は地上の金で飾られ、マリアは天の金で飾られた。