Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.1
1. Movet fortasse vos, fratres, quod tumultus bellorum et incursiones praeliorum fieri audimus assidue: et cur nostris temporibus fiant, dilectionem vestram fortasse plus moveat.
PL 17, 730A1. 兄弟たちよ、戦いの騒乱や戦闘の襲来がひっきりなしに起こると我々が聞くことが、諸君を動揺させているかもしれない。そして、なぜ我々の時代にそれが起こるのかということが、諸君の愛〔聞き手への敬称〕をいっそう動揺させるかもしれない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.2
Sed haec causa est, quia quanto magis proximi sumus mundi excidio, tanto magis regno sumus proximi Salvatoris.
PL 17, 730Aしかし、その理由はこうである。この世界の滅びに近づけば近づくほど、我々は救い主の国にそれだけ近づいているのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.3
Ipse enim Dominus ait, quod in novissimis diebus: Exsurget gens adversus gentem, et regnum adversus regnum (Marc. XIII, 8) ; et alibi: Cum videritis bella, et terrae motus, et fames, scitote quoniam in proximo est regnum Dei (Matth. XXIV, 33) .
PL 17, 730A主自身が、終わりの日々について言っている。「民は民に、国は国に逆らって立ち上がる」(マルコ13:8)。また別の所でも言う。「戦いと地震と飢饉を見るとき、神の国が近いことを知れ」(マタイ24:33)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.4
Ergo vicinitas ista bellorum vicinum magis nobis Christum esse demonstrat. Atque ideo venientem adversarium timere non debeo, quia per haec signa venire potius intelligo Salvatorem; quamvis enim iste metum incutiat temporalem, ille tamen salutem deserit sempiternam.
PL 17, 730Aそれゆえ、戦いのこの近さは、キリストが我々にいっそう近いことを示している。だから、来る敵を私は恐れるべきではない。これらの徴によって、むしろ救い主が来ると私は悟るからである。敵はたしかに一時の恐れを植えつけるが、救い主は永遠の救いを〔底本は deserit(見捨てる)。ミーニュの脚注によれば写本も諸版も deserit で、defert(もたらす)は推測にすぎない。救い主が永遠の救いを見捨てるのでは文意が通らないので、defert と推して読んだ〕もたらすのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.5
Potens est autem idem Dominus, ut et hostilem a nobis repellat pavorem, et suam nobis praesentiam largiatur. 2. Per hos igitur bellorum tumultus mundi quoddam significatur excidium; futurum enim judicium haec inquietudo praecedit.
PL 17, 730Bしかも、同じ主は、敵の恐怖を我々から追い払い、自分の臨在を我々に与えることができる。2. それゆえ、これらの戦いの騒乱によって、世界のある滅びが示されている。この不穏は、来たるべき裁きに先立つからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.6
Est autem quoddam commonitionis indicium Dei, videre quod metuas; ut possis intelligere plus superesse, quod metuas. Dum enim cauti sumus ad ea, quae cernimus, cautiores ad illa efficimur, quae speramus.
PL 17, 730Bあなたが恐れるものを見ることは、神の警告のしるしである。あなたが恐れるべきものがさらに残っていると悟りうるためである。実に、目に見えるものに用心深くなるとき、我々は望むものに対していっそう用心深くなる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.7
Vir autem sapiens his actibus terrenis instruitur, quemadmodum futuri saeculi debeat declinare judicium; dum enim perspicit in hac communi perturbatione primores viros tuitiones in moenibus praeparare, ipse admonetur quemadmodum in futura eversione mundi defensionem christianis praeparet animabus.
PL 17, 730B賢い人は、こうした地上の出来事から、来たるべき世の裁きをどう避けるべきかを教えられる。この共通の混乱のなかで、有力者たちが城壁に防備を整えるのを見て、自分は来たるべき世界の崩壊に際して、キリスト教徒の魂のための防御をどう整えるべきかを諭されるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.8
Cernimus armari civitatis portas, debemus etiam prius in nobis portas armare justitiae; sunt enim portae justitiae, de quibus sanctus Propheta dixit: Aperite mihi portas justitiae, et reliqua (Psal. CXVII, 19) .
PL 17, 730C我々は、都市の門が武装されるのを見る。我々もまず、自分のうちに正義の門を武装せねばならない。聖なる預言者が語った、正義の門があるからである。「私のために正義の門を開け」、また以下のとおり(詩篇117:19)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.9
Tunc autem civitatis porta munita esse poterit, si prius in nobis portae justitiae muniantur. Caeterum nihil prodest muros munire propugnaculis, et Deum provocare peccatis.
PL 17, 730C都市の門が堅固になりうるのは、まず我々のうちに正義の門が堅固にされたときである。実際、城壁を砦で固めながら神を罪で怒らせることには、何の益もない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.10
Illa enim constituitur ferro, saxis et sudibus: haec armatur misericordia, innocentia, castitate: illa telorum multitudine custoditur, haec orationum frequentia defenditur.
PL 17, 730Cあの門は鉄と石と杭で築かれる。この門は慈しみと潔白と貞潔で武装される。あの門は矢の多さで守られ、この門は祈りの頻繁さで守られる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.11
Et ad plenam tuitionem urbium portas principum solent signa praecedere: animarum autem nostrarum portas signum Salvatoris anticipet.
PL 17, 730D都市を完全に守るために、将軍たちの旗が都市の門に先立つのが常である。我々の魂の門にも、救い主の印が先立つようにせよ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.12
3. Ergo, fratres, propter futurum mundi judicium armis nos coelestibus muniamus, accingamur lorica fidei, salutis galea protegamur, verbo Dei velut spiritali gladio defendamur; qui enim his armis instructus fuerit, nec praesentem perturbationem metuit, nec futurum judicium pertimescit (I Reg. XVII, 50) .
PL 17, 730D3. それゆえ、兄弟たちよ、来たるべき世界の裁きのために、天の武具で自分を固めよう。信仰の胸甲を帯び、救いの兜で身を守り、霊の剣のような神の言葉で自分を守ろう。これらの武具を備えた者は、現在の混乱も恐れず、来たるべき裁きをも恐れない(サムエル記上17:50)〔この引照は、次の節のダビデがゴリアトを倒した話を指すらしい〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.13
Siquidem sanctus David hac devotione protectus, Goliam illum fortissimum armatum etiam inermis occiderit, et virum bellicosum munitionibus undique circumseptum sola fidei virtute prostraverit.
PL 17, 731A実に、聖なるダビデはこの献身に守られて、武装した最強のゴリアトを、自分は武器なしで殺した。そして、四方を防備で囲まれた戦士を、信仰の力だけで打ち倒したのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.14
Cum enim sanctus David non operiretur galea, non praecingeretur gladio, non lancea uteretur; occidit autem illum non telo ferreo, sed gladio spiritali. Quamvis enim inermis oculis hominum videretur, satis tamen erat gratia divinitatis armatus.
PL 17, 731Aすなわち、聖なるダビデは、兜をかぶらず、剣を帯びず、槍を用いなかった。それなのに、鉄の矢ではなく、霊の剣で彼を殺した。人の目には武器なしと見えたが、神性の恩寵で十分に武装していたのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.15
Verum ipse spiritalis gladius non fuit gladius; non enim gladio Golias, sed lapide prostratus occubuit.
PL 17, 731Aだが、その霊の剣は剣ではなかった。ゴリアトは剣によってではなく、石によって打ち倒されて横たわったからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.16
Legimus in Scripturis lapidis vocabulo Christum figuraliter designari, sicut ait propheta: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22) . Igitur cum lapide Golias percutitur, Christi virtute prosternitur.
PL 17, 731A我々は聖書で、石という語によってキリストが象りとして示されていると読む。預言者が言うとおりである。「建てる者たちが捨てた石が、隅の親石となった」(詩篇117:22)。それゆえ、ゴリアトが石で打たれるとは、キリストの力で打ち倒されることである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.17
Et in qua tandem corporis parte percutitur? In fronte scilicet; gentilis enim et sacrilegus homo ibi percutitur a Christo, ubi deerat Christus: et ibi infertur ei mortis exitium, ubi signum salutis non invenitur.
PL 17, 731Bでは、体のどの部分が打たれたのか。額である。異邦人であり、神を瀆す者は、キリストがいなかった所で、キリストに打たれる。救いの印が見いだされない所に、死の滅びが加えられるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.18
Quamvis enim esset Golias undique armorum protectione munitus, frons tamen ejus patebat ad mortem; quia signaculum Salvatoris non gestabat. Atque ideo ibi perimitur, ubi nudus a Dei gratia reperitur. 4. Haec autem in figura facta esse nemo est, qui nesciat.
PL 17, 731Bゴリアトは四方を武具の守りで固められていたが、額だけは死に開かれていた。救い主の印を帯びていなかったからである。だから、神の恩寵を欠いたと見いだされた所で、命を奪われるのである。4. これが象りとして行われたことを知らない者はない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.19
Nam et David armorum indumentis sese ante praecinxerat (I Reg. XVII, 39) : sed cum esset in iis gravis et impeditus, ita ut ambulare vix posset, eadem sine cunctatione projecit, significans arma illa hujus mundi vana et luxuriosa esse opera, in quibus qui sese permiscere voluerit, tamquam gravis et gradiendi ad coelum cursum liberum non habebit.
PL 17, 731B実に、ダビデも先に武具の衣を身に帯びていた(サムエル記上17:39)。だが、それを着て重く、動きにくく、ほとんど歩けないほどだったので、ためらわずに投げ捨てた。それは、この世界の武具がむなしく奢侈な業であることを示している。そこに混ざろうとする者は、重くなり、天に向かって歩む自由な走りを持てないであろう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 62.0.20
Simul et illud nos docuit, quod non in armis tantum speranda victoria est, sed in nomine Salvatoris oranda.
PL 17, 731C同時に、ダビデは我々にこのことをも教えた。勝利は武器にだけ期待すべきではなく、救い主の名によって祈り求めるべきなのである。