Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.1
1. Sanctae quadragesimae rationem, cujus hodie initium celebramus, frequenter edidimus: et cur tantorum dierum numero jejunemus, saepe docuimus.
PL 17, 640A1. 聖なる四旬節の理由、その始まりを今日我々は祝うが、それを我々はしばしば述べてきた。またなぜこれほどの日数で断食するのかを、しばしば教えてきた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.2
Diximus enim quod Dominus Jesus Christus hunc eumdem numerum jejunii consecrarit, et continuatis diebus noctibusque non capiens cibum, unum jejunii corpus effecerit: hoc est, licet diei ordo noctis interrumperetur adventu, non tamen interruptus est ordo jejunii.
PL 17, 640Aすなわち我々は、主イエス・キリストがこの同じ断食の数を聖別したこと、続けて日夜食物を取らず、一つの断食の体を成したことを述べた。昼の順序が夜の到来によって中断されても、断食の順序は中断されなかったのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.3
Unde erant apud Deum plura quidem temporum curricula, sed abstinentiae dies una: ostendit nobis ita nos hunc numerum integrum jejunare debere; ut quia totam quadragesimam complecti non possumus solido et uno jejunio, vel quotidianis eamdem sine intermissione jejuniis celebremus; ut si quisquam unam diem jejunando praetermiserit, totam quadragesimam violarit, et propter modici temporis cibum, magni fructum laboris amiserit.
PL 17, 640Bそれゆえ、神にあっては、時の経過は多くあっても、禁欲の日は一つであった。こうして彼は我々に、この数を完全な形で断食すべきことを示した。すなわち、四旬節の全体を一続きの断食で包むことができないのであれば、せめて毎日の断食によって、それを途切れることなく祝うべきである。もし誰かが一日でも断食をおろそかにすれば、四旬節全体を破ったことになり、わずかな時の食物のゆえに、大きな労苦の実を失うであろう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.4
2. Sed dicet aliquis: Quadragesimae aliquoties accepimus rationem, et eam consecratam a Domino frequenter audivimus: sed cur eadem quadragesima quadraginta et duos contineat dies audire gestimus.
PL 17, 640B2. しかし、ある人はこう言うだろう。「我々は四旬節の理由を何度か受け取り、それが主によって聖別されたこともしばしば聞いた。だが、なぜその同じ四旬節が四十二日を含むのかを、我々は聞きたい」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.5
Legimus in veteri Testamento, cum sanctus Moyses filios Israel de jugo Aegyptiae captivitatis erueret, ut in terram eos repromissionis induceret, quadraginta et duorum dierum eum ad memoratam terram mansionibus pervenisse (Num. XXXIII, 1 et seq.) ; tantoque illum temporum numero potitum esse promissis, quanto et nos promissis nobis a Salvatore perfrui gratulamur.
PL 17, 640C我々は旧約で読む。聖なるモーセがイスラエルの子らをエジプトの捕囚のくびきから救い出し、約束の地に導き入れようとしたとき、彼は四十二日に当たる宿営〔ミーニュの脚注は、ローマ版だけが quadraginta et duorum locorum(四十二の場所)とするとする〕を経て、先に述べた地に至った(民数記33:1以下)と。そして彼はこれだけの時の数をもって約束を手にした。我々も救い主から我々に約束されたものを享受すると喜ぶ、まさにその数である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.6
Eodem, inquam, numero Moyses per mansiones pervenit ad requiem, quo et nos per jejunia properamus ad coelum; jejunia enim nostra mansiones quaedam sunt, per quae iter spiritaliter facientes, animae virtutibus ambulamus, et diurno profectu repromissae nobis terrae viciniores efficimur; ita ut citius perveniat, qui devotius jejunarit.
PL 17, 640Cモーセが宿営を通って安息に至ったのと同じ数によって、我々も断食を通して天へ急ぐ、と私は言う。我々の断食はいわば宿営であり、それらを通って霊的に旅する我々は、魂の徳において歩み、日ごとの進歩によって、我々に約束された地にいっそう近づく。より敬虔に断食した者ほど、より早く到着するのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.7
Pedes enim quidam animae pernices sunt fides atque jejunium, qui cito de humilibus ad altiora conscendunt, cito de terrenis ad coelestia gradiuntur. De his pedibus dixit Apostolus: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X, 15) !
PL 17, 640D実に、信仰と断食は、魂の俊敏な足であり、低いところから高いところへ速やかに上り、地のものから天のものへ速やかに進む。使徒はこの足について言った。「平和を福音として告げる者たちの、善きことを福音として告げる者たちの足は、なんと麗しいことか」(ローマ10:15)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.8
Hos pedes lavari praecepit Dominus, sicut Apostolus ait de vidua: Si sanctorum pedes lavit (I Tim. V, 16) . Digni enim honore evangelizantium pacem pedes sunt, qui spiritales ac nitidi doctrina sui super hominum corda gradiuntur.
PL 17, 640D主はこの足を洗うよう命じた。使徒がやもめについて言うとおりである。「聖なる者たちの足を洗ったなら」(一テモテ5:16)〔刷られた番号は引かれた句と合わない。引かれた句は一テモテ5:10〕。平和を福音として告げる者たちの足は、尊敬に値する。その教えによって霊的で清らかな者として、人々の心の上を歩むからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.9
3. Quadraginta etiam et duorum annorum numero Israel populus pervenit ad fluenta Jordanis, eodem quoque dierum curriculo christianus populus pervenit ad fluenta baptismatis.
PL 17, 640D3. 四十二の年の数によってイスラエルの民はヨルダンの流れに至ったが、同じ日数の道のりによって、キリスト教徒の民は洗礼の流れに至る。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.10
Et sicut ait Propheta: Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 3) : illic introeunte Israel in aquas fluminis, unda subterfugit, hic descendente in fontem christiano, criminum peccata diffugiunt.
PL 17, 641A預言者が言うとおり、「ヨルダンは後ろへ向きを変えた」(詩篇113:3)。あちらでは、イスラエルが川の水に入るとき、波は逃げ去り、こちらでは、キリスト教徒が泉に下るとき、諸々の罪過という罪が逃げ散る。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.11
Et mirum in modum illic retrorsum conversus fluvius in originem suam revertitur: hic in posterum revocatus homo in originis suae infantiam reparatur.
PL 17, 641Aそして不思議なことに、あちらでは後ろへ向きを変えた川がその源へ戻り、こちらでは後ろへ呼び戻された人が、自らの起源の幼さへと回復される。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.12
Ibi fontem suum, de quo egressa fuerat, unda perquirit: hic hominem suum, a quo exierat innocentia, recognoscit: ibi exinanitur alveus fluctibus, hic evacuantur corda criminibus; ita ut servos Dei illic aqua coenosa non madidet, hic famulos Dei conscientia tetra non polluat.
PL 17, 641Aあちらでは水が、そこから出てきた自らの泉を探し、こちらでは無垢が、そこから出ていった自らの人を認める。あちらでは川床が波から空になり、こちらでは心が罪過から空になる。こうして、あちらでは泥水が神の僕たちを濡らさず、こちらでは汚れた良心が神の従者たちを汚さない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.13
Jordanis enim quidam est fons lavacri, per quem qui transierit, relictis sordibus, paradisum repromissionis ingreditur.
PL 17, 641Bヨルダンとは、実に洗いの泉のことである。そこを通る者は、汚れを後に残して、約束の楽園に入る。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.14
4. In hoc ergo quadragenario et duali numero Israel populus relinquens Aegyptum, Rubri maris fluenta transcendit: et nos quoque in ipso numero relinquentes mundi Aegyptum, gehennae ardentis stagna transimus: illos in fluctibus unda sustentat, nos ignis flamma non urit: illis solidatur aqua, nobis refrigescit incendium; et contra naturae usum per aestum siccatur mare, per fontem baptismi gehenna mitescit.
PL 17, 641B4. この四十と二の数において、イスラエルの民はエジプトを去り、紅海の流れを渡った。我々もまたその同じ数において、世界のエジプトを去り、燃えるゲヘナの淵を渡る。彼らを波の中で水が支え、我々を火の炎は焼かない。彼らには水が固まり、我々には火災が冷える。自然の習いに反して、暑熱〔aestus。「潮のうねり」とも読める。字義どおり取った〕によって海は乾き、洗礼の泉によってゲヘナは和らぐ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.15
In hoc, inquam, mystico numero filii Israel pervenientes ad Myrrham, cum prae amaritudine aquam haurire non possent (habebat enim fons aquam, sed dulcedinem non habebat: erat delectabilis ad visionem, sed sincerus non erat ad saporem), injecto in eam per Moysen ligno, dulcedinem suaviter potarunt; austeritatem enim quam noxia unda gestabat, ligni abstulit sacramentum.
PL 17, 641Bこの奥義の数において、イスラエルの子らはマラ〔底本は Myrrha(没薬と同じ綴り)。出エジプト記15:23 の地名マラを言う。ミーニュの脚注(第20説教)は、ローマ版だけがこの地名を maran と書き、写本と古い版はどこでも myrrham、myrrha などと書くとする〕に至り、苦さのゆえに水を汲むことができなかった(泉には水があったが甘さがなく、見るには快いが、味は澄んでいなかった)。モーセによって木が水に投げ入れられると、彼らは甘さを心地よく飲んだ。有害な水が帯びていた渋さを、木の秘義が取り去ったからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.16
5. Quod quidem in figuram factum puto; aquam enim amaram in Myrrham, legem esse arbitror veteris Testamenti, quae lex priusquam cruce temperaretur Domini, erat immitis; jubebat enim oculum pro oculo, dentem pro dente dari, et velut austera nullum misericordiae refrigerium porrigebat.
PL 17, 641C5. これは象りとして行われたと私は思う。マラの苦い水とは、旧約の律法のことだと私は考える。その律法は、主の十字架によって和らげられる前は、厳しかった。「目には目を、歯には歯を」与えよと命じ、渋いものとして、慈しみの慰めをいささかも差し出さなかった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.17
At vero ubi ligno evangelicae passionis est temperata, statim amaritudinem suam suavitate commutans, dulcem se cunctis praestitit ad potandum, sicut ait Propheta: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 10) !
PL 17, 641Cしかし福音の受難の木によって和らげられると、たちまち苦さを甘さに変え、すべての者に飲むに甘いものとなった。預言者が言うとおりである。「汝の言葉は、私の喉になんと甘いことか、蜜より、蜜の巣より、私の口に甘い」(詩篇118:10)〔刷られた番号は引かれた句と合わない。引かれた句は詩篇118:103〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.18
Dulcia enim sunt eloquia quae jubent: Si quis te percusserit in dextera maxilla, praebe ei et alteram. Si quis tibi aufert tunicam, relinque illi et pallium (Matth. V, 39) .
PL 17, 641D命じる言葉が甘いのである。「誰かが汝の右の頰を打つなら、もう一方をも向けよ。誰かが汝から下着を取るなら、外套をも与えよ」(マタイ5:39)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.19
Haec est ergo illa amaritudo, quae dulcedine commutata est, id est, austeritas Legis Evangelii gratia temperata est. Amara enim est Legis littera sine crucis mysterio, de qua ait Apostolus: Littera occidit (II Cor. III, 6) .
PL 17, 641Dこれこそ、甘さに変えられた苦さ、すなわち福音の恩寵によって和らげられた律法の厳しさである。十字架の奥義なき律法の文字は苦い。それについて使徒は言う。「文字は殺す」(二コリント3:6)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 19.0.20
At ubi enim passionis illius sacramenta junguntur, omnis ejus spiritaliter amaritudo conditur; et de ea dicit Apostolus: Spiritus autem vivificat.
PL 17, 641Dだが、あの受難の秘義が結びつくとき、律法の苦さはすべて霊的に味つけされる。それについて使徒は言う。「霊は生かす」。