Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.1
1. Ecce nunc tempus adest, in quo et peccata vestra confiteri Deo et sacerdoti, et per jejunia et orationes et lacrymas atque eleemosynas delere debetis (De Poenit., dist. 1, cap. Ecce) .
PL 17, 654D1. 見よ、今こそ、諸君が自らの罪を神と祭司〔sacerdos〕に告白し、断食と祈りと涙と施しによって消し去るべき時が来ている(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Ecce」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す。ミーニュの脚注は、ヴァッリチェッラ図書館の写本とグラティアヌスではこれがこの説教の最初の言葉であり、ローマ版はその前に、典拠なしに「見よ、今は恵みの時、先の主日に我々が読んだとおり」という書き出しを置いていたとする〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.2
Quare erubescit peccator manifestare peccata sua, quae et Deo et angelis omnibus, atque cunctis electis animabus sunt nota et manifesta? Confessio a morte animam liberat, confessio paradisum aperit, confessio spem salvandi tribuit.
PL 17, 655Aなぜ罪人は、神にも、すべての使いたちにも、すべての選ばれた魂たちにも知られ明らかな自分の罪を、明かすことを恥じるのか。告白は魂を死から解き放ち、告白は楽園を開き、告白は救われる望みを与える。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.3
Unde Scriptura dicit: Dic tu iniquitates tuas primus, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) . Hic iis verbis ostenditur quia non meretur justificari, qui in vita sua peccata non vult confiteri. Illa vero confessio non liberat, quae non fit cum poenitentia.
PL 17, 655Aそれゆえ聖書は言う。「汝の不法を、まず汝が語れ。義とされるために」(イザヤ43:26)。この言葉から、生きているうちに罪を告白しようとしない者は、義とされるに値しないことが示される。悔い改めを伴わない告白は、解き放たない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.4
Poenitentia vera est dolor cordis, et amaritudo animae pro malis quae quisque commisit (De Poenit., dist. 3, c. Poenitentia) . Poenitentia est et mala praeterita plangere, et plangenda iterum non committere.
PL 17, 655A真の悔い改めとは、心の痛みであり、各自が犯した悪のための魂の苦さである(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Poenitentia」法文)。悔い改めとは、過ぎ去った悪を嘆くことであり、嘆くべきことを再び犯さないことである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.5
2. Et quamvis omnes dies, quibus homines vivunt, apti sint poenitentiae, tamen isti dies sunt plus apti et congrui ad confitendum, et ad jejunandum, atque eleemosynas faciendas: quoniam peccata totius anni istis diebus potestis diluere.
PL 17, 655B2. あらゆる日、すなわち人の生きる日々は悔い改めに適しているが、それでもこれらの日々は、告白し、断食し、施しをするのにいっそう適し、ふさわしい。年全体の罪を、これらの日々のうちに洗い流せるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.6
Ideoque moneo omnes, et hortor singulos, ut quidquid in vobis reprehensibile cognoscitis, emendetis. Quicumque recognoscit in se quod fidelem non decet, emendet: quod minus fecit, si fideliter decimas non dederit.
PL 17, 655Bそれゆえ私はすべての者に警告し、一人ひとりに勧める。諸君のうちに非難されるべきと分かることは、すべて正せ。信徒にふさわしくないことを自らのうちに認める者は、正せ。足りなく行ったこと、すなわち、十分の一を誠実に納めなかったなら、それを正せ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.7
Quid est fideliter decimas dare, nisi ut nec pejus, nec minus aliquando Deo offerat aut de grano suo, aut de vino suo, aut de fructibus arborum, aut de pecoribus, aut de horto, aut de negotiis, aut de ipsa venatione sua?
PL 17, 655B十分の一を誠実に納めるとは、穀物からでも、ぶどう酒からでも、木の実からでも、家畜からでも、菜園からでも、商いからでも、狩りの獲物からでも、神に差し出すものが、より悪くも、より少なくもならないことにほかならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.8
Quia de omni substantia, quam Deus homini donat, decimam partem sibi servavit; et ideo non licet homini retinere illud, quod Deus sibi reservavit.
PL 17, 655B神が人に与えるあらゆる財のうち、神は十分の一を自分のために取っておいたからである。それゆえ人は、神が自らのために取り置いたものを手元に留めてはならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.9
Tibi dedit novem partes, sibi vero reservavit decimam partem: et si tu non dederis Deo decimam partem, Deus tollet a te novem partes. Item si quis recognoscit in se, quod ab aliquo tulit aliquid injuste, emendet reddendo quod injuste tulit.
PL 17, 655C神はあなたに九つの部分を与え、自分には十分の一の部分を取り置いた。もしあなたが神に十分の一を与えないなら、神はあなたから九つの部分を取り去る。同じく、誰かから不正に何かを奪ったと自らのうちに認める者は、不正に奪ったものを返すことで正せ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.10
Nam qui non vult Deo reddere decimas, quas retinuit: et homini non studet reddere, quod injuste ab eo abstulit; non timet adhuc Deum, et ignorat quid sit vera poenitentia, veraque confessio (16, q. 2, c. Nam qui Deo) .
PL 17, 655C神に、留め置いた十分の一を返そうとせず、人からも、不正に奪ったものを返そうと努めない者は、いまだ神を恐れず、真の悔い改めも真の告白も知らない(『教令集』第2部 第16事例 第2問「Nam qui Deo」法文)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.11
3. Iste talis homo non potest bonam eleemosynam facere. Bonum est propterea, fratres, ut Deo reddatis quae sua sunt, et proximo quae illius fuerunt; ut de vestris justis laboribus eleemosynas faciendo, peccata vestra possitis redimere, secundum quod scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Dan. IV, 24) .
PL 17, 655C3. そのような人は、善い施しをすることができない。だから、兄弟たちよ、神には神のものを、隣人には隣人のものを返すことが善い。諸君は正しい労苦から施しをして、自らの罪を贖えるようにせよ。書かれているとおりである。「水が火を消すように、施しは罪を消す」(ダニエル4:24)〔引かれた句は集会の書3:33〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.12
Et hoc facere debetis, quia unusquisque secundum quod habet, debet tribuere indigentibus: id est, qui habet multum, debet tribuere multa: et qui parum habet, debet parum dare, secundum quod sanctus Tobias agere docuit filium suum (Tob. IV, 7) .
PL 17, 655Dまた諸君はこれを行うべきである。各人は自分の持つ分に応じて、乏しい者に与えるべきだからである。すなわち、多く持つ者は多く与え、わずかしか持たぬ者はわずかを与える。聖トビトが自分の子に教えたとおりである(トビト記4:7)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.13
Cum grandi quoque studio et cum ingenti aviditate debent christiani eleemosynas facere; ut mereantur in die judicii audire a Domino: Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus eram, et vestistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
PL 17, 655Dキリスト教徒は、大いなる熱意と大いなる切望をもって施しをしなければならない。裁きの日に主からこう聞くに値するように。「私は飢えたとき、汝らは私に食べさせた。渇いたとき、飲ませた。旅人であったとき、迎え入れた。裸であったとき、着せた。病んだとき、訪れた。牢にいたとき、私のもとに来た」。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.14
Venite ergo, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 35) . Si ista vos opera misericordiae non feceritis, quae modo commemoravi, audietis in die judicii: Ite in ignem aeternum (Ibid., 41) .
PL 17, 656A「だから来よ、私の父に祝福された者たちよ」(マタイ25:35)〔引かれた句はマタイ25:34〕。ここで私が思い起こした慈しみの業を諸君が行わないなら、裁きの日にこう聞くであろう。「永遠の火に去れ」(マタイ25:41)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.15
4. Jam quia tales dies sunt, non audeo, ut non dicam periculum et grande malum, quod est in populo isto: quod si ea feceritis, dicet vobis: Venite, benedicti Patris mei. Qualis christianus est, qui tali tempore non jejunet, vel usque ad nonam?
PL 17, 656A4. すでにこのような日々であるから、私は、この民の中にある危険と大きな悪を言わずにいられない。もし諸君がそれらを行うなら、〔主は〕諸君に言うであろう。「来よ、私の父に祝福された者たちよ」。こうした時に、第九時〔午後三時ごろ。断食の日はこの時刻まで食べなかった〕までさえ断食しないとは、何というキリスト教徒か。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.16
Ecce Ninivitae parvulos etiam lactantes, et pecora atque jumenta, ut periculum mortis evadere possent, jejunare fecerunt. Quales ergo christiani esse possunt, qui et sani sunt, et jejunare cum Moyse, et Elia, et Salvatore nostro nolunt?
PL 17, 656A見よ、ニネベの人々は、乳飲み子さえ、また家畜と役畜をも、死の危険を逃れるために断食させた。ならば、健やかでありながら、モーセやエリヤや我々の救い主とともに断食しようとしない者は、いかなるキリスト教徒でありうるか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.17
Solent enim dicere: non possumus laborare, et jejunare. Sed ideo non possunt, quia nolunt. Saltem laborent minus, ut jejunare possint.
PL 17, 656B彼らはこう言うのが常である。働きながら断食はできない、と。だが、できないのは、したくないからである。せめて働きを減らして、断食できるようにせよ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.18
Moneo quapropter, et contestor vos in Domino, ut nullus vestrum, nisi forte sit infirmus, aut infans, usque ad pascha, et nisi in dominicis diebus, ante nonam manducet, aut bibat.
PL 17, 656Bそれゆえ私は諸君に警告し、主において証言する。病人か幼児でない限り、諸君のうちの誰も、復活祭までは、主日を除いて、第九時の前に食べ、飲んではならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.19
5. Moneo etiam ut qui juxta Ecclesiam est, et occurrere potest, quotidie audiat missam: et qui potest, omni nocte ad matutinum officium veniat.
PL 17, 656B5. 私はまた警告する。教会の近くに住み、出向くことができる者は、毎日ミサを聞け。できる者は、毎夜、朝の務めに来よ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.20
Qui vero longe ab Ecclesia manent, omni Dominica studeant ad matutinum venire: id est, viri, et feminae, et juvenes, et senes praeter infirmos; unus tamen aut duo remaneant, qui domum custodiant. 6. Nullus omnino uxori suae jungatur ante octavam paschae.
PL 17, 656B教会から遠くに住む者は、毎主日、朝の務めに来るよう努めよ。すなわち、男も女も、若者も老人も、病人を除いて来よ。ただし、家を守るために、一人か二人は残れ。6. 復活祭の八日目〔復活祭後の第一主日と解した〕の前は、誰も妻と交わってはならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.21
Quicumque iram, aut odium contra alterum tenet, dimittat illi ex toto corde, si salvari desiderat: et exceptis illis, quibus sacerdos consilium dat, ut non communicent, omnes christiani omni Dominica debent offerre et communicare.
PL 17, 656C怒りや憎しみを他人に対して抱く者は、救われたいなら、心を尽くしてその人を赦せ。祭司〔sacerdos〕が交わりにあずからぬよう勧める者を除き、すべてのキリスト教徒は毎主日、献げ物をささげ、交わりにあずからなければならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.22
In quadragesima vero moneo ut die omni, aut saltem, ut dixi, omni Dominica offeratis et communicetis. Et idcirco puram et mundam vitam ducite, ut digni sitis accedere ad sanctam communionem.
PL 17, 656C四旬節には、私は警告する、毎日、せめて先に言ったとおり毎主日、献げ物をささげ、交わりにあずかれ。そのためにも、聖なる交わりに近づくにふさわしくあるよう、清く潔い生活を送れ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.23
Et haec scire debetis, quia quidquid subtrahitis corpori in jejunando, totum debetis pauperibus donare, non vobis ipsis reservare.
PL 17, 656Cまた次のことも知らねばならない。断食によって体から差し引くものはすべて、貧しい者に与えなければならず、自分のために取っておいてはならない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 25.0.24
7. Omnipotens Deus donet ut ista, quae dicta sunt, retineatis, et opere compleatis; quatenus post finem hujus vitae, et post terminum laboris ad requiem sempiternam pervenire possitis: ipso donante, qui vos et creavit, et pretio sui sanguinis redimere voluit: qui vivit et regnat per infinita saeculorum saecula. Amen.
PL 17, 656D7. 全能の神が、語られたことを諸君が保ち、業によって成し遂げるよう与えるように。そうして、この生の終わりの後、労苦の果ての後、とこしえの安息に至れるように。神が与えるのである。神は諸君を造り、その血の代価で贖うことを望んだ。神は世々限りなく生き、統べ治める。アーメン。