作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo XLIV. Post increpationem allectio ad populum 第44説教 叱責のあとの、民への呼び寄せ

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 690B · 17 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.1

1

1. Amarior fortasse fuerit increpatio mea superioribus praedicationibus, quod plerosque de vobis acrius magisterii severitate convenerim, et sim prosecutus quae aliquantis non blandimenta deferrent, sed tristitiam irrogarent.

PL 17, 690B

1. 前の説教での私の叱責は、おそらくかなり辛辣であったろう。諸君の多くを教師の厳しさでいっそう強く咎め、一部の者にとっては甘言ではなく悲しみを負わせるようなことを述べたからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.2

2

Verum nihil mea interest; ego enim gaudeo sciens discipuli tristitiam magistri esse laetitiam.

PL 17, 690C

だが、それは私にはどうでもよい。弟子の悲しみは師の喜びだと知って、私は喜ぶからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.3

3

Tunc enim auditor proficit, quando austeriora annuntiat praedicator: tunc ei salus gignitur, quando tristitia emendationis ingeritur; dicit enim beatus Apostolus: Nam quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur (II Cor. VII, 10) .

PL 17, 690C

実際、聴く者が益を得るのは、説教者がより厳しいことを告げるときであり、矯正の悲しみが加えられるとき、その者に救いが生まれる。福なる使徒は言う。「神に従う悲しみは、堅固な救いに至る悔い改めをもたらす」(二コリント7:10)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.4

4

2. Recte ergo laetor, quia salutem operor: cum objurgo, moereat licet filius mei asperitate sermonis; me tamen delectat, qui proficere illum intelligo per moerorem. Ait sanctus Apostolus: Quis est enim filius, quem non verberat pater (Hebr. XII, 6) ?

PL 17, 690C

2. ゆえに私が喜ぶのは当然である。救いをもたらしているのだから。私が叱るとき、子が私の言葉の荒さに悲しんでも、私は喜ぶ。悲しみを通して彼が進歩していると理解するからである。聖なる使徒は言う。「父が打たない子とは、誰であろうか」(ヘブライ12:6)〔引かれた句はヘブライ12:7〕。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.5

5

Non enim osculatur semper pater filium, sed et aliquando castigat. Ergo quando castigatur, qui diligitur, tunc circa eum pietas exercetur.

PL 17, 690D

父はつねに子に口づけするのではなく、ときには懲らしめもするからである。ゆえに、愛される者が懲らしめられるとき、その者に対して情愛が働いているのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.6

6

Habet enim et amor plagas suas, quae dulciores sunt, cum amarius inferuntur; dulcior enim est religiosa castigatio, quam blanda remissio. Unde ait propheta: Dulciora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) .

PL 17, 690D

愛にも愛の打撃があり、それはいっそう苦くもたらされるときこそ甘い。敬虔な懲らしめは、甘やかす放任より甘いからである。それゆえ預言者は言う。「友の傷は、敵の自発の口づけより甘い」(箴言27:6)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.7

7

3. Igitur, fratres, quia post tot increpationis meae utilia verba credo vos benignitate sensuum profecisse, de sacris litteris aliqua conferamus.

PL 17, 690D

3. さて、兄弟たちよ、私の叱責の有益な言葉を多く聞いたあとで、諸君は思いの善良さにおいて進んだと私は信じる。聖なる書から、いくつかのことを論じ合おう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.8

8

Sicut enim fons, qui non solito humore distillat, exagitatur surculis, et ita largior invenitur, ac primum ex eo turbida aqua producitur, ut unda purior subsequatur: sic ergo et sanctitas vestra exasperata quidem fuerat austeritate sermonis, sed devotior facta est dulcedine pietatis.

PL 17, 690D

いつもの水を滴らせない泉は、小枝でかき回されると、かえって豊かになり、まず濁った水が出てきて、そのあとに澄んだ流れが続く。それと同じく、諸君の聖性〔sanctitas。聞き手への敬称〕も、言葉の厳しさによって確かに苛立たされたが、情愛の甘さによっていっそう献身的になったのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.9

9

Turbulentum enim quiddam vestri animi forsitan retinebant, sed jam ex vestris moribus profluit omne quod purum est. 4. Videamus ergo quid sit quod ait ad discipulos suos Dominus: Vos autem quem me esse dicitis (Matth. XVI, 15) ?

PL 17, 691A

諸君の心には、おそらく濁ったものが残っていたが、今や諸君の振る舞いからは、清いものがすべてあふれ出ている。4. では、主が弟子たちに言うことを見よう。「では汝らは、私を誰と言うのか」(マタイ16:15)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.10

10

Non igitur tamquam ignarus interrogat Dominus, quid de eo populi discipulique sentirent: sed tamquam sciens universorum mentes, fidem manifestare voluit singulorum; ut quod corde credebant Dominum, alii Hieremiam, alii Joannem Baptistam, Petrus solus Christum Dei Filium confitetur.

PL 17, 691A

主は、民や弟子たちが自分についてどう思っているかを知らずに尋ねたのではない。すべての者の心を知りながら、一人ひとりの信仰を明らかにしようとしたのである。心で信じているところを〔明らかにするために〕、ある者は主をエレミヤ、ある者は洗礼者ヨハネと〔言い〕、ペトロだけがキリストを神の子と告白する〔この句は動詞を欠く。ut quod corde credebant … を「心で信じているところを明らかにするために」と補って解した〕。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.11

11

Gradus quidam sunt fidei, et qui devotius credit, religiosius confitetur. 5. Pro hac devotione dicitur Petro: Beatus es tu, Simon Barjona; quoniam caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in coelis.

PL 17, 691A

信仰には段階がある。より献身して信じる者は、より敬虔に告白する。5. この献身のゆえに、ペトロにこう言われる。「汝は幸いである、シモン・バルヨナ。肉と血が汝に示したのではなく、天にいる私の父が示したのである」。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.12

12

Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Ibid. 17 et seq.) . Cum vocaretur ergo Simon, per hanc devotionem vocatus est Petrus.

PL 17, 691B

「また私も汝に言う。汝はペトロであり、この岩の上に私は私の教会を建てる」(マタイ16:17以下)。それゆえ、シモンと呼ばれていた彼は、この献身によってペトロと呼ばれたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.13

13

Legimus, dicente Apostolo de ipso Domino: Bibebant de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) .

PL 17, 691B

使徒が主自身について言うのを、我々は読む。「彼らは、ついてくる霊の岩から飲んでいた。その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.14

14

Recte igitur quia petra Christus, Simon nuncupatus est Petrus; ut qui cum Domino fidei societatem habebat, cum Domino haberet et nominis Dominici unitatem: ut sicut a Christo christianus dicitur, ita et a petra Christo Petrus apostolus vocaretur.

PL 17, 691B

ゆえに、岩がキリストであるから、シモンがペトロと名づけられたのは当然である。主と信仰の交わりを持つ者が、主と、主の名の一体性をも持つように、キリストからキリスト教徒と呼ばれるのと同じく、岩であるキリストから使徒ペトロと呼ばれるようにである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.15

15

6. Sed nec populorum opinionem possumus reprobare, qui unum de prophetis Dominum aestimabant (Matth. XVI, 14) . Nam ideo nonnulli velut Eliam Salvatorem forsitan putaverunt; quia ad coelos Elias sicut Salvator ascendit (IV Reg. II, 11) .

PL 17, 691C

6. だが我々は、主を預言者の一人と思っていた民の見方を退けることもできない(マタイ16:14)。実際、ある者たちがおそらく救い主をエリヤのように思ったのは、エリヤが救い主と同じく天に昇ったからである(列王記四2:11)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.16

16

Sed non sicut Elias Christus est; ille enim ad coelos rapitur, iste regreditur: ille tamquam infirmus ignea quadriga subvehitur, hic tamquam Deus propria virtute portatur: ille sicut homo ducitur, hic sicut Salvator ascendit: ille ducentes sequitur angelos, comitantes sibi angelos iste praecedit.

PL 17, 691C

しかしキリストはエリヤのようではない。エリヤは天へ連れ去られるが、キリストは戻る。エリヤは弱い者として火の四頭立ての戦車に運ばれるが、キリストは神として自らの力で運ばれる。エリヤは人として導かれるが、キリストは救い主として昇る。エリヤは導く天使たちに従うが、キリストは自分に付き添う天使たちの先に立つ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 44.0.17

17

Denique iidem angeli remeantes in terram a Domino Salvatore dixerunt ad Apostolos: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui receptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11) .

PL 17, 691C

実に、同じ天使たちが、救い主である主のもとから地に戻りながら、使徒たちに言った。「ガリラヤの人々よ、なぜ天を見上げて立っているのか。汝らから取り上げられたこのイエスは、汝らが、彼が天に行くのを見たのと同じように来るであろう」(使徒言行録1:11)。