作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo X. De sancta Epiphania III 第10説教 聖なる公現について 3

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 622D · 20 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.1

1

1. Plerique in hac sancta Epiphaniae die hactenus a Domino mirabilia facta esse commemorant, ut rogatus ad nuptias aquae substantiam in vini speciem commutaret (Joan. II, 9) , ac liquorem fontium in meliorem usum sui benedictione transferret: ministros hausisse aquam de puteis, vinum in hydriis invenisse; atque utiliore dispendio perdidisse quod impleverant, reperisse quod deerat: tuncque primum hoc mirabili signo divinitatis suae declarasse virtutem.

PL 17, 622D

1. 多くの者は、この聖なる公現の日に、主によって次のような驚くべき業が行われたことを、今日まで記念している〔hactenus(これまで)の係りは定かでない。commemorant(記念している)に掛けて取った〕。すなわち、婚礼に招かれて水の実体をぶどう酒の姿に変え(ヨハネ2:9)、泉の水を祝福によってより良い用途へ移したこと。給仕たちは井戸から水を汲み、甕の中にぶどう酒を見いだしたこと。より有益な損失によって、満たしたものを失い、欠けていたものを見いだしたこと。そしてそのとき初めて、この驚くべきしるしによって、自らの神性の力を示したこと。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.2

2

Nonnulli autem in hac sancta die ab Joanne baptizatum eum in Jordane testantur, atque in lavacri ejus gratia interfuisse loquendo Deum Patrem, sanctum quoque Spiritum descendisse.

PL 17, 623A

また、ある者たちは、この聖なる日に、彼がヨルダンでヨハネから洗礼を受け、その洗いの恩寵に際して、父なる神が語りつつ立ち会い、聖なる霊も降ったと証言している。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.3

3

Nec mirum si in Domini lavacro mysterium non defuit Trinitatis, cum nostrum lavacrum Trinitatis compleat sacramentum; neque enim poterat Dominus non primum circa se exhibere, quod erat postea humano generi praecepturus, cum omnia non sui causa, sed nostrae gratia salutis efficeret.

PL 17, 623A

主の洗いに三位一体の奥義が欠けなかったのは不思議ではない。我々の洗いが三位一体の秘跡を満たすのだからである。実に主は、後に人類に命じようとしていたことを、まず自らに関して示さないわけにはいかなかった。すべてを自分のためではなく、我々の救いのために行ったからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.4

4

2. At numquid propter se baptizari voluit, cum peccatum non haberet, sicut dicit Petrus: Qui iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22) ?

PL 17, 623A

2. では、彼は自分のために洗礼を受けようとしたのか。彼には罪がなかったのである。ペトロが言うとおりである。「彼は不法を行わず、その口に偽りは見いだされなかった」(一ペトロ2:22)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.5

5

Sed propter nos utique, qui multorum criminum peccatis obnoxii, opus habebamus ut in Christi baptismo purgaremur; atque ideo venit Dominus ad lavacrum, non ut purificetur ipse aquis: sed ut nobis aquarum fluenta purificet; ex quo enim ille se se in aquas mersit, ex eo omnium credentium peccata delevit.

PL 17, 623B

そうではなく、多くの罪過の罪に責めを負う我々のために、すなわち、キリストの洗礼によって清められる必要のあった我々のためである。だから主が洗いに来たのは、自らが水によって清められるためではなく、我々のために水の流れを清めるためであった。彼が水の中に身を沈めた時から、すべての信じる者の罪を消し去ったのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.6

6

Necesse est autem ut omnium peccata deleverit, qui omnium peccata suscepit; sicut ait evangelista: Hic est agnus Dei, hic est qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29) . Mirum ergo in modum unus mergitur, et salus omnium reparatur.

PL 17, 623B

すべての者の罪を引き受けた者は、すべての者の罪を消し去ったに違いない。福音書記者がこう言うとおりである。「これは神の子羊、世の罪を取り除く者である」(ヨハネ1:29)。こうして驚くべきしかたで、一人が沈められ、すべての者の救いが回復される。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.7

7

3. Adest ergo Deus Pater, cum baptizatur Dominus: adest Spiritus sanctus. Videte Salvatoris benevolentiam, qua solus se in passione contumeliis subdidit, in lavacro solus gratiam non quaesivit, vult participes esse gloriae.

PL 17, 623B

3. 主が洗礼を受けるとき、父なる神がそこにいる。聖なる霊もそこにいる。諸君、救い主の善意を見よ。彼は受難においては独りで侮辱に身をさらしたが、洗いにおいては独りで恩寵を求めることをせず、栄光の分かち手を持つことを望むのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.8

8

Adest ergo sicut dixi, Pater, adest et Spiritus sanctus: et quia Deus videri non potest, Spiritus in columba, Pater descendit in voce: quodque solum ad astruendam fidem hominibus necessarium erat, exhibet Salvatorem.

PL 17, 623C

私が言ったとおり、父がそこにいて、聖なる霊もそこにいる。神は見られえないので、霊はハトのうちに、父は声のうちに降る。そして、人々に信仰を確立するために必要な唯一のこと、すなわち救い主を示すのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.9

9

Fides enim nostra nisi auditu non constat et visu; ideo se Spiritus in columba oculis subdit, Pater in voce se auribus subministrat; nam nisi propter nostram credulitatem ista fieri oportuisset, potuit Pater et Spiritus tamquam invisibilis Deus ad Verbum Filium invisibili prolapsione descendere.

PL 17, 623C

我々の信仰は、聞くことと見ることによらなければ成り立たない。それゆえ霊はハトとなって目に身をさらし、父は声となって耳に身を供する。もし我々が信じるためにこれらが行われる必要がなかったなら、父と霊は、見えない神として、見えない降下によって、言葉である子のもとへ降ることもできたであろう。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.10

10

Igitur propter nostram fidem aperto coelo, Spiritus ad Christum, Pater ad Filium, vox descendit ad Verbum; Verbum enim Christus est, de quo scribitur: In principio erat Verbum (Joan. I, 1) .

PL 17, 623C

それゆえ、我々の信仰のために天が開かれ、霊はキリストのもとへ、父は子のもとへ、声は言葉のもとへ降った。キリストは言葉だからである。彼について書かれている。「初めに言葉があった」(ヨハネ1:1)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.11

11

Bene, inquam Pater vox, et Filius Verbum dicitur, quia Verbum nonnisi de voce procedit. Conveniunt itaque sibi vox et Verbum, et saluti hominum provident societate mysterii.

PL 17, 623D

父が声と呼ばれ、子が言葉と呼ばれるのは、まことに適切である。言葉は声からでなければ出ないからである。それゆえ声と言葉は互いにふさわしく、奥義の結びつきによって人々の救いを備える。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.12

12

4. Qua autem ratione Spiritus sanctus ad Christum in specie columbae descenderit, videamus: utrum sit aliqua similitudo columbae vel Domini, sicut est vocis et Verbi. Est plane non parva; columbam enim etiam ipsum Dominum dixerim; quia est alacer, mitis et simplex.

PL 17, 623D

4. 聖なる霊が、どのような理由でキリストのもとへハトの姿で降ったのかを見よう。声と言葉の間にあるような、ハトと主との間の何らかの類似があるのだろうか。まことに小さくない類似がある。主自身をハトと呼んでもよいであろう。機敏で、柔和で、素直だからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.13

13

Columba est, quia sanctos suos esse praecepit ut columbas, dicens: Estote simplices sicut columbae (Matth. X, 16) .

PL 17, 624A

彼はハトである。自分の聖なる者たちがハトのようであれと命じて、こう言ったからである。「ハトのように素直であれ」(マタイ10:16)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.14

14

Quod autem columba Christus sit, Propheta dicit ex persona ipsius, describens post passionem reditum ejus ad coelum: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7) ?

PL 17, 624A

キリストがハトであることについては、預言者が彼の人格から語り、受難ののち天へ帰ることを描いて言う。「誰が私にハトのような翼を与えるのか。私は飛んで、憩おう」(詩篇54:7)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.15

15

Cum ergo Christus Dominus initiaret Ecclesiae sacramenta, e coelo supervenit columba. Intelligo mysterium, agnosco etiam sacramentum; columba enim ipsa est, quae nunc ad Ecclesiam Christi in baptismo venit, quae quondam ad arcam Noe in diluvio properavit (Gen. VIII, 9) , tunc illi securitatem annuntians olivae ramo, modo huic aeternitatem conferens divinitatis indicio.

PL 17, 624A

主キリストが教会の秘跡を始めたとき、天からハトが降ってきた。私は奥義を悟り、秘跡をも認める。このハトは、いま洗礼において教会に来るもの、かつて洪水のときノアの箱舟へ急いだもの(創世記8:9)にほかならないからである。そのときは箱舟にオリーブの枝によって安全を告げ、いまは教会に神性のしるしによって永遠を授ける。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.16

16

Tunc signum pacis ore afferens, modo ipsa pacem Christum sui substantia superfundens. 5. In Jordane igitur baptizatus est Dominus.

PL 17, 624A

そのときは平和のしるしを口にくわえて運び、いまはこのハト自身が、平和であるキリストを自らの実体によって注ぎかける〔sui substantia(自らの実体によって)の意味は取りにくい。霊であるハトが、自らをもってキリストを注ぐと取った〕。5. 主はヨルダンで洗礼を受けた。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.17

17

Multa mirabilia in hoc flumine saepius facta esse Scriptura commemorat, inter caetera dicens: Et Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 3) .

PL 17, 624B

聖書は、この川で多くの驚くべきことがしばしば行われたことを記念しており、とりわけこう言う。「ヨルダンは後ろへ向きを変えた」(詩篇113:3)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.18

18

Puto autem esse mirabilius quod Domino Jesu Christo ibi posito, factum est; ante enim retrorsum aquae conversae fuerant, modo retrorsum peccata conversa sunt: et sicut tunc impetus fluminis alveum sui cursus perdidit; ita et nunc impetus peccatorum dominium sui erroris amisit.

PL 17, 624B

しかし私は、主イエス・キリストがそこにいたときに起こったことのほうが、いっそう驚くべきことだと思う。以前は水が後ろへ向きを変えたが、今度は罪が後ろへ向きを変えたのである。そのとき川の勢いが自らの流路の河床を失ったように、いま罪の勢いは、自らの迷いの支配を失った。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.19

19

Quod quidem in propheta Elia jam illo in tempore factum puto; sicut enim Elias in Jordane divisionem fecit undarum (IV Reg. II, 14) , ita et Christus Dominus in eodem Jordane separationem operatus est peccatorum: ille stare fluenta praecepit, hic crimina.

PL 17, 624B

これは、すでにあの時代に預言者エリヤにおいて行われたと私は思う。エリヤがヨルダンで水の流れを分けた(列王記四2:14〔エリヤが水を分けたのは列王記四2:8。2:14 はエリシャがエリヤの外套で水を分けるくだり〕)ように、主キリストも同じヨルダンで罪の分離を行ったのである。エリヤは流れにとどまれと命じ、キリストは罪過に命じた。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 10.0.20

20

Et sicut sub Elia fluctus primordia fontium, de quibus exierant, petierunt; ita et sub Christo Domino homines ad originem suam de qua in infantia fuerant exorti, sunt reversi

PL 17, 624C

そしてエリヤのもとで波がそこから出てきた泉の源を目指したように、主キリストのもとで人々は、幼いころにそこから生まれ出た起源へと帰ったのである。〔底本は文末に終止符を欠く〕