Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.1
1. Si quantum me necesse est dicere, et vos oportet audire; tantum prosequi corporis mei posset infirmitas: profecto omnes excusati essemus, scilicet ego insinuando praeceptum, vos exsequendo mandatum.
PL 17, 727A1. 私が語らねばならないだけのことを、また諸君が聞かねばならないだけのことを、私の体の弱さが続けられるなら、我々は皆、確かに責めを免れていただろう。すなわち、私は戒めを教え込むことによって、諸君は命令を果たすことによって。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.2
Sed quoniam imbecillitate percellimur, quominus quantum oportet dicere valeamus; excuset nos mentis devotio, quos non excusat praedicationis oratio, hoc est, etsi a laudibus Domini lingua cessamus, mirabilia tamen ejus fidei operibus approbemus: si non loquimur verbis ejus gloriam, factis exsequamur ejus gratiam, quoniam dictis facta priora sunt.
PL 17, 727Aしかし、我々は弱さに打たれて、語るべきだけを語る力が無いので、説教の言葉が責めを免れさせない我々を、心の献身が免れさせるように。すなわち、舌が主への賛美を休むとしても、主の驚くべき業を信仰の行いによって証ししよう。言葉で主の栄光を語らないなら、行いによって主の恩寵に従おう。行いは言葉に先立つからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.3
Nam Dominus in Evangelio ita dicit: Qui fecerit sic, et docuerit sic, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19) . Vides ergo quoniam praecedit factum, subsequitur doctrina; siquidem benefacere prima doctrina est.
PL 17, 727A実に、主は福音書でこう言う。「このように行い、このように教える者は、天の国で大いなる者と呼ばれる」(マタイ5:19)。あなたは見るとおり、行いが先に立ち、教えがあとに続く。善を行うことこそ、第一の教えだからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.4
Cessantibus enim verbis, hoc ipsum docet hominem opus optimum, dum videtur: quod etsi voce aures non excitat, virtute corda tamen compungit. Quis enim bonum factum videns, non gaudeat, miretur, imitetur, ac veluti tacito magistro utens, ejus exemplo doceatur?
PL 17, 727A実に、言葉が止んでも、この最善の行いそのものが、見られるとき、人を教える。それは声によって耳を呼び覚まさないとしても、力によって心を刺すのである。善い行いを見て、喜び、驚き、倣わない者があろうか。黙した師を用いるかのように、その手本によって教えられないであろうか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.5
Dictis igitur facta praecedunt, immo sine factis dicta nihil prosunt; nam ideo et Dominus fieri voluit, et sic doceri, ne sine bono opere verborum inutilis esset et superstitiosa jactatio.
PL 17, 727Cそれゆえ、行いは言葉に先立つ。いや、行いのない言葉は何の役にも立たない。主が〔行いが〕なされ、そのように教えられることを望んだのは、善い業のない言葉の誇りが無益で迷信じみたものとならないためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.6
2. Melius ergo docemur facto, quam voce: denique sancti martyres etsi voce tacent, factorum virtute nos edocent: etsi lingua silent, martyrii passione persuadent.
PL 17, 727C2. それゆえ、我々は声よりも行いによって、よりよく教えられる。実に、聖なる殉教者たちは、声では黙していても、行いの力によって我々を教え尽くす。舌は沈黙していても、殉教の受難によって説得する。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.7
Unde quamvis disertus orator facundia sua me doceat; id tamen quod utile est mihi, melius disco exemplo sanctorum, quam assertione verborum.
PL 17, 727Cそれゆえ、弁の立つ弁論家が自分の雄弁で私に教えるとしても、私にとって有益なことは、言葉による主張よりも、聖なる人々の手本によって、よりよく学ぶ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.8
Citius mihi persuadent oculi, quod cernunt, quam auris possit insinuare, quod praeterit; auditui enim cito irrepit oblivio, oculorum autem historia semper inspicitur.
PL 17, 727C耳が過ぎ去るものを教え込むよりも早く、目は見るものを私に納得させる。実に、聞くことには忘却がすぐに忍び込むが、目の光景はつねに見つめられるからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.9
Quis enim non omnibus horis momentisque conspiciat quemadmodum tunc beati martyres propter nomen Christi diversis subjacuere suppliciis, et de ipsis poenis quodammodo triumphabant?
PL 17, 727D実に、あのときの福なる殉教者たちが、キリストの名のゆえにさまざまな刑罰にさらされ、その刑罰そのものからさえ、ある意味で勝利していたことを、あらゆる時と瞬間に思い浮かべない者があろうか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.10
Quanto enim plura patiebantur, tanto se victoriosissimos esse credebant; victoria enim est martyris judicium persequentis, sicut scriptum est: Et vincas, cum judicaris (Psal. L, 6) .
PL 17, 727D実に、より多くの苦しみを受けるほど、彼らは自分をいっそう勝利者であると信じていた。殉教者にとって、迫害者の裁きは勝利だからである。書かれているとおりである。「汝が裁かれるとき、汝が勝つように」(詩篇50:6)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.11
Cum judicatur enim martyr, et condemnatur, tunc vincit atque prosternit; tali enim judicio non est addictus ad mortem, sed absolutus ad requiem: ac per hoc manifestissime vicisse est, non perisse.
PL 17, 728A実に、殉教者が裁かれ、断罪されるとき、彼はそのとき勝ち、相手を打ち倒す。こうした裁きによって、彼は死へと引き渡されたのではなく、安息へと解放されたからである。それゆえ、まことに明らかに、勝ったのであって、滅びたのではない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.12
3. Constat igitur sanctos martyres plus passione docere, quam voce; quamquam ipsamet passio sine voce non sit. Legimus enim animas eorum de sub ara Dei clamare, vel dicere: Quousque, sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum (Apoc. VI, 10) ?
PL 17, 728A3. それゆえ、聖なる殉教者たちは、声よりも受難によって多くを教えることは明らかである。もっとも、受難そのものが声なしにあるわけではない。我々は、彼らの魂が神の祭壇の下から叫び、あるいは言うと読む。「聖なる者、真実な者よ、いつまで、汝は我々の血の報復をしないのか」(黙示録6:10)。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.13
Nam et Deus dicit de sanguine Abel ad Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Genes. IV, 10) . Clamare igitur dicitur sanguis, qui innocens effusus est, non tam voce, quam causa.
PL 17, 728A実に、神もアベルの血についてカインに言う。「汝の兄弟の血の声が、私に向かって叫んでいる」(創世記4:10)。無実のまま流された血が叫ぶと言われるのは、声によるよりも、その訴えのゆえによる。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 60.0.14
Sic et sanctorum martyrum animae clamant, dum fidem atque innocentiam suam sensibus nostris ipsa passione commendant.
PL 17, 728Aそのように、聖なる殉教者たちの魂も叫ぶ。自分たちの信仰と無実を、受難そのものによって、我々の感覚に差し出すからである。