Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.1
1. Video vos, fratres, hodie attentius quam soletis, ad Ecclesiam convenisse, et ramos arborum cum laetitia portasse. Sed quid prodest illis id agere, qui nesciunt cur id faciant vel quid ista significent?
PL 17, 668B1. 兄弟たちよ、私は見ている、諸君が今日、いつもより熱心に教会に集まり、喜びをもって木の枝を携えてきたのを。だが、なぜそうするのか、それが何を意味するのかを知らない者たちに、そうすることが何の益になろうか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.2
Scire debetis quia sicut lectum est hodie, quae est quinta dies ante passionem, Salvator noster in monte Oliveti sedit super asinam, ut intraret Hierosolymam (Matth. XXII, 7) : et cum audisset turba quod Jesus veniret Hierosolymam, processerunt ei obviam cum ramis palmarum: et cum jam appropinquaret ad descensum montis Oliveti, coeperunt turbae descendentium gaudentes voce magna laudare Deum.
PL 17, 668C諸君は知るべきである。今日読まれたように、受難の前の第五日であるこの日に、我々の救い主はオリーブ山で雌の驢馬に乗って座り、エルサレムに入ろうとした(マタイ22:7)〔引かれた句はマタイ21:7〕。そして群衆は、イエスがエルサレムに来ると聞いて、ヤシの枝を持って迎えに出た。オリーブ山の下り坂にさしかかったとき、下って行く群衆は、喜んで大声で神を賛美し始めた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.3
2. Per hos quidem quinque dies, id est, ab isto usque ad vesperum quintae feriae, quando post coenam traditus est, omni die docuit in templo, et omni nocte mansit in monte Oliveti.
PL 17, 668C2. この五日間、すなわちこの日から、夕食のあとに引き渡された第五の日〔quinta feria。週の第五日、すなわち木曜日〕の夕べまで、彼は毎日神殿で教え、毎夜オリーブ山にとどまった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.4
Et quia decima luna recludebatur agnus, qui quartadecima luna erat immolandus a filiis Israel; bene iste verus agnus Christus Dominus, qui erat sexta feria crucifigendus, eo die intravit in Hierusalem, quo ille typicus Agnus recludebatur.
PL 17, 668Cまた、月の十日に、月の十四日にイスラエルの子らによって屠られるべき子羊が取り分けられた。それゆえ、ふさわしくも、この真の子羊、主キリストは、第六の日〔sexta feria。週の第六日、すなわち金曜日〕に十字架につけられようとしており、あの予型としての子羊が取り分けられたその日にエルサレムに入ったのである〔recludebatur は「取り分けられた」の意味で取った〕。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.5
3. Hodie siquidem turbae straverunt vestimenta sua in via (Ibid., 8) : et alii hodie caedentes ramos de arboribus similiter sternebant in itinere Salvatoris super asinam sedentis.
PL 17, 668D3. 今日、群衆は自分の衣を道に敷いた(マタイ22:8)〔引かれた句はマタイ21:8〕。また、他の者たちは今日、木々から枝を切り取り、同じように、驢馬に乗った救い主の道に敷いた。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.6
Quae pia mater Ecclesia corporaliter ideo celebrat, ut fiat id, quod multo majus est, spiritaliter.
PL 17, 668D敬虔な母である教会は、これを目に見える形で祝う。それは、はるかに大いなることが霊において成るためである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.7
Omnis quippe sancta anima Dei asina est: super asinam igitur Dominus sedet, et Hierusalem tendit; cum animas nostras inhabitans, mundum istum despicere, et coelestem patriam diligere facit.
PL 17, 668D神の聖なる魂はみな、雌の驢馬である。その驢馬の上に主は座り、エルサレムを目指す。我々の魂のうちに住んで、この世を軽んじ、天の故郷を愛するようにさせるときに。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.8
Vestimenta in via ante Deum jactatis, si viam illi ad vos veniendi praeparando, corpora vestra per abstinentiam castigatis. Ramos vero de arboribus praeciditis si sanctorum patrum virtutes amando, viam ad vos veniendi Domino praeparatis.
PL 17, 668D諸君が衣を道の上、神の前に投げるのは、主が諸君のもとへ来る道を整えて、体を禁欲によって懲らしめるときである。枝を木々から切るのは、聖なる父祖たちの徳を愛することで、主が諸君のもとへ来る道を整えるときである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.9
Quid fuit Abraham? quid fuit Joseph? quid David? quid reliqui justi, nisi fructiferae arbores Ecclesiae Dei? Discite ab Abraham obedientiam, a Joseph castitatem, a David humilitatem, si perpetuam desideratis adipisci salutem.
PL 17, 669Aアブラハムは何であったか。ヨセフは何であったか。ダビデは。ほかの義人たちは、神の教会の実り豊かな木々でなくて何であろうか。アブラハムから服従を、ヨセフから貞潔を、ダビデからへりくだりを学べ。永遠の救いを得たいと望むなら。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.10
4. Et quia palma victoriam significat, palmas in manu recte portamus, si ita ei laudes victoriae decantamus, ut etiam bene vivendo, diabolum vincere studeamus. Ideoque, fratres, scire debetis, quia sine causa ramum olivae portat, quem diabolus decipiendo superat.
PL 17, 669A4. ヤシは勝利を意味するから、我々がヤシを手に持つのが正しいのは、勝利の賛美を彼に歌いつつ、善く生きることによって悪魔に勝とうと努めるときである。それゆえ兄弟たちよ、知れ。悪魔の欺きに負ける者がオリーブの枝を持つのは、理由なきことである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.11
Redite ergo ad conscientias vestras, charissimi, et videte si spiritaliter facitis, quod corporaliter agitis.
PL 17, 669Aだから、いとも愛する者たちよ、諸君の良心に立ち帰り、体で行っていることを霊において行っているかを見よ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.12
5. Denique firmissime credentes, intelligite quia nostrum periculum est, si mysteria nostri Salvatoris vobis non annuntiamus: et vestrum est periculum, si ea parvi pendatis.
PL 17, 669B5. 実に、固く信じて、悟れ。我々の救い主の奥義を諸君に告げ知らせないなら、それは我々の危険であり、諸君がそれを軽んじるなら、それは諸君の危険である。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.13
Monemus itaque ut quanto magis solemnitas paschalis appropinquat, tanto magis vos praeparare curetis, mundantes vos ab omni invidia, odio, convicio, maledicto, ac detractione; ut digne illam diem celebrare possitis.
PL 17, 669Bそれゆえ我々は勧める。復活祭の祭日が近づくにつれて、ますます自らを整えることに努めよ。あらゆる嫉妬、憎しみ、罵り、悪口、中傷から自らを清め、その日をふさわしく祝うことができるように。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 32.0.14
6. Dimittite illis qui in vos peccaverunt, ut vestra vobis Dominus dimittat peccata; quoniam qui vel contra unum hominem odium aut iram tenuerit, malo suo pascha celebrabit; quia non manducabit cum Petro vitam, sed cum Juda mortem in sancta communione accipiet: quod ille a vobis avertat, qui vos potestate creavit, pietate redemit, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit per cuncta saecula, amen.
PL 17, 669B6. 諸君に対して罪を犯した者たちを赦せ。主が諸君の罪を諸君に赦すためである。たとえ一人の人に対してでも、憎しみや怒りを持ち続ける者は、自らの災いのうちに復活祭を祝うことになる。ペトロとともに生命を食べるのではなく、ユダとともに死を、聖なる交わりにおいて受けるからである。それを諸君から遠ざけるように、権能によって諸君を造り、慈しみによって贖った我々の主イエス・キリストが。彼は父と聖なる霊とともに、すべての世々にわたって生きる。アーメン。