Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.1
1. Deberem, fratres, post hos complures dies aliquid uberius praedicare, et revertens a tanto examine sacerdotum, dulci vos sermone reficere.
PL 17, 689B1. 兄弟たちよ、私はこの数日のあと、もっと豊かに説教すべきであり、司教たちのかくも大きな群れ〔examen。蜂の群れの意〕から戻って、甘い言葉で諸君を元気づけるべきであった。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.2
Bene dixi examine sacerdotum: quia sicut apes de divinarum Scripturarum flosculis suavia mella conficiunt, et quidquid ad medicinam pertinet animarum, oris sui arte componunt.
PL 17, 689B私が「司教たちの群れ」と言ったのは正しい。ミツバチが神の聖書の小さな花から甘い蜜をつくり、魂の薬となるものをみな、その口の技で整えるように、〔司教たちもそうする〕からである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.3
Recte comparantur apibus sacerdotes; quia sicut apes castitatem corporis praeferunt, cibum vitae coelestis exhibent, aculeum legis exercent; puri enim ad sanctificationem, suaves ad refectionem, severi sunt ad ultionem.
PL 17, 689B司教たちがミツバチに比べられるのは正しい。彼らはミツバチのように、体の貞潔を掲げ、天の命の食べ物を差し出し、法の針〔lex。モーセの律法に限らないと取った〕を働かせるからである。すなわち、聖化に向けては清く、元気づけには優しく、罰には厳しい。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.4
Apibus plane sunt comparandi, qui velut alveario quodam gratia matris Ecclesiae continentur, in qua diversorum meritorum cellulas dulcissimis praedicationibus componentes, de uno Salvatoris examine christianorum examina multa producunt.
PL 17, 689C母なる教会の恩寵によって、いわば一つの巣箱のうちに保たれている者たちこそ、まさにミツバチに比べられるべきである。そこで彼らはさまざまな功績の小部屋を、いとも甘い説教で整えながら、救い主の一つの群れから、キリスト教徒の多くの群れを生み出す。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.5
2. Cum semper, fratres, non cessaverim vos paterna pietate corripere, miror nihil vos tot meis commonitionibus profecisse, et doleo quod frequens praedicatio mea non vos profectu aliquo salutis corrigat, sed quadam contestationis poena constringat.
PL 17, 689C2. 兄弟たちよ、私は父としての情愛で諸君を絶えず叱ることをやめなかったのに、これほど多くの私の戒めから、諸君がまったく益を得なかったことを訝り、また嘆く。私のたびたびの説教が、救いの何らかの進歩によって諸君を正すのではなく、ある種の証言の刑罰によって諸君を縛るのだからである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.6
Praedicatio enim sacerdotis in plebe salvandis est correctio, et contestatio judicandis; contestamur enim illis ante judicium, quod illos maneat in ipso judicio; ut tunc omni excusatione submota, et rei sint de peccatis, et obnoxii de contemptu.
PL 17, 689C司教の説教は、民のうち救われるべき者には矯正であり、裁かれるべき者には証言だからである。我々は裁きの前に、裁きそのものにおいて彼らを待つものを証言する。そうして、あらゆる言い逃れが取り除かれたとき、彼らが罪について有罪であり、軽蔑について責めを負う者となるように。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.7
Unde et ego interdum parcens vobis tacere velim: sed malo vos contumaciae causas reddere, quam me negligentiae sustinere judicium.
PL 17, 689Dそれゆえ私も、時には諸君を惜しんで黙っていたいと思う。だが、私が怠慢の裁きを受けるよりは、諸君が頑なさの申し開きをするほうを選ぶ。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.8
3. Comperi enim, fratres, quod per absentiam meam ita rari quique ad Ecclesiam veniatis, ita pauci admodum procedatis, quasi me proficiscente, mecum pariter veneritis, et quasi cum necessitatibus ego pertrahor, vos mecum traxerit ipsa necessitas.
PL 17, 689D3. 兄弟たちよ、私は聞いた。私の不在のあいだ、諸君のうち教会に来る者はごくまれで、進み出る者はまことに少ない。あたかも私が出立すれば諸君も私とともに出立し、私が必要に引き立てられるときに、必要そのものが諸君を私とともに引いていったかのようである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.9
Pariter ergo a domo Dei absentes sumus, sed hoc interest, quod me absentem necessitas efficit, vos voluntas. Nescitis quia etsi ego ab Ecclesia desum, Christus ab Ecclesia sua, qui est ubique, non deest?
PL 17, 689Dこうして我々は同じように神の家を離れている。だが違いは、私を欠席させるのは必要であり、諸君を欠席させるのは意志だということである。私が教会にいなくても、いたるところにいるキリストは、自らの教会に欠けていないことを、諸君は知らないのか。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.10
Venis, frater, ad Ecclesiam, non invenis ibi episcopum: sed si fideliter venis, invenies ibi episcoporum episcopum Salvatorem.
PL 17, 690A兄弟よ、あなたは教会に来るが、そこに司教を見いださない。だが、信仰をもって来るなら、そこに司教たちの司教である救い主を見いだすだろう。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.11
Nam christianus qui tunc tantum procedit ad Ecclesiam, quando episcopus praesens est, non tam Dei causa videtur processisse, quam hominis: nec implesse christiani timentis officium, sed amici deferentis obsequium.
PL 17, 690A実に、司教がいるときにだけ教会に進み出るキリスト教徒は、神のためではなく、人のために進み出たと見える。〔神を〕畏れるキリスト教徒の務めではなく、敬意を払う友の礼を果たしたにすぎない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.12
4. Quid autem ego vos arguo, cum possitis me uno sermone convincere (q. I., c. Quid autem) ? Convincor enim cum in hac parte clericos vobis magis video negligentes.
PL 17, 690A4. だが、なぜ私が諸君を責めるのか。諸君は一言で私を論破しうるのに(『教令集』第1問「Quid autem」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す。事例の番号は刷られていない〕。この点で、聖職者たちのほうが諸君よりもむしろ怠慢なのを見るとき、私は論破されるのである。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.13
Quomodo enim possum corrigere filios, cum fratres emendare non possim? aut qua fiducia succenseam laicis, cum a consortibus pudoris verecundia conticescam? Ego autem, fratres, non de omnibus loquor.
PL 17, 690A兄弟たちを正すことができないのに、どうして子らを正せようか。同じ恥を分かつ者たちに対して恥ずかしさで黙らされるのに、いかなる確信をもって信徒たちに怒れようか。だが兄弟たちよ、私はすべての者について語っているのではない。
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 43.0.14
Sunt certe quidam devoti, sunt et alii negligentes: ego neminem nomino, conscientia sua unumquemque conveniat.
PL 17, 690B確かに献身的な者もいる。怠慢な者もまたいる。私は誰の名も挙げない。各人が自分の良心に向き合うがよい。