作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo XLI. De eo quod dicit Dominus in Evangelio: Vulpes foveas habent, etc. 第41説教 主が福音書で「キツネには穴がある」などと言うことについて

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 684B · 24 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.1

1

1. Si diligenter advertit capitulum evangelicum, quod hodie lectum est, vestra dilectio, sensus vestros id ipsum capitulum potuit permovere, cur Dominus sicut Scriptura refert, cum ab altero interpellatus fuerit, ut eum quocumque iisset, causa religiosi servitii sequeretur: alteri magis dixerit: Sequere me (Matth. VIII, 22) ; et illo spreto atque despecto, alium potius tacentem nec opinantemque delegerit?

PL 17, 684B

1. 今日朗読された福音書の一章を、諸君の愛〔dilectio。聞き手への敬称〕が注意深く心に留めたなら、その一章は諸君の思いを動かしえたはずである。なぜ主は、聖書の伝えるとおり、ある者から、敬虔な奉仕のために、主がどこへ行こうともその後に従いたいと申し出られたのに、別の者にはむしろ「私に従え」(マタイ8:22)と言い、前者は退けて顧みず、黙していて思いもよらずにいた別の者をむしろ選んだのか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.2

2

Et cum utique acceptius voluntarium obsequium esse soleat, quam coactum; et servitium plus placeat non quod imperio exigitur, sed quod sponte defertur: cur ergo iste respuitur, cur velut indignus etiam recusatur?

PL 17, 684C

しかも、強いられた服従よりも自発的な服従のほうが受け入れられやすいのが常であり、奉仕は、命令で要求されるものよりも自ら進んで差し出されるもののほうが喜ばれるのに、なぜこの者は退けられ、あたかもふさわしくない者のように拒まれるのか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.3

3

Ait enim ad eum Dominus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet (Luc. IX, 58.)

PL 17, 684C

主は彼に言う。「キツネには穴があり、空の鳥には巣がある。しかし人の子には、頭を横たえる所がない」(ルカ9:58)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.4

4

2. Primum itaque hoc considerare debemus, quod non est acceptor Dominus personarum (est enim aequus judex et justus) sed pro qualitate morum rependat dilectionis affectum: et eum eligat non qui verbis promptus, devotione piger, sed qui fuerit lingua tacitus, mente devotus, de quo dicit Propheta: Tacitum te faciens, sapiens videberis (Prov. XVII, 28) .

PL 17, 684C

2. まず我々が考えるべきは、主は人を偏り見る者ではないということである(公平で正しい裁き主だからである)。主は振る舞いの質に応じて愛の心に報い、言葉には素早いが献身には怠惰な者ではなく、舌では黙し、心では献身する者を選ぶ。その者について預言者は言う。「黙する者となれば、汝は賢者と見えよう」(箴言17:28)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.5

5

De illo autem qui petulanter loquitur, refert Scriptura: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui fecerit voluntatem meam (Matth. VII, 21) . Hinc ergo discimus quod ad Dominum non tam ore quam corde clamandum est.

PL 17, 685A

しかし、無遠慮に語る者について、聖書はこう伝える。「私に『主よ、主よ』と言う者が皆、天の国に入るのではない。私の意志を行う者が入るのである」(マタイ7:21)。ここから、我々は、主に向かっては口よりも心で叫ばねばならないと学ぶ。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.6

6

3. Igitur Salvator noster, qui cogitationes hominum sensusque pervideat, audiens quidem vocis obsequium, mentis autem versutiam recognoscens, tali illum animali comparat, quod aliud voce indicet, aliud moribus operetur; vulpes enim latratu canis resonat, dolo rapinam fraudis exercet.

PL 17, 685A

3. さて、我々の救い主は、人々の考えも思いも見通す者として、声の従順を聞きながら、心の狡猾さを見抜き、その者を、声では一つのことを示し、振る舞いでは別のことをする動物に比べる。キツネは吠え声では犬のように鳴き、欺きによって略奪の詐術を働くからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.7

7

Tacentem ergo nec opinantem assumit. Tacebat quidem lingua, sed spiritu loquebatur; intelligimus enim quam devotus fuerit, qui sicut ipse asseruit, patrem reliquit mortuum, ut vitae Dominum reperiret.

PL 17, 685A

それゆえ、黙していて思いもよらずにいた者を取り上げる。舌は黙っていたが、霊では語っていた。実に、その者がどれほど献身的であったかを、我々は理解する。彼が自ら断言したとおり、命の主を見いだすために、死んだ父を残してきたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.8

8

Ait enim: Permitte mihi prius ire, et sepelire patrem meum (Luc. IX, 59) . Mortuum ergo illum reliquerat, quem ut revertens sepeliret, exorat. Non eum dolor retinuerat, non mors retardaverat; quia festinabat ad vitam.

PL 17, 685B

彼は言うからである。「私にまず行って、私の父を葬ることを許せ」(ルカ9:59)。つまり彼は、帰って葬らせてほしいと願っているその父を、死んだまま残してきたのである。悲しみが彼を引き留めたのではなく、死が遅らせたのでもない。命へと急いでいたからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.9

9

Necdum morientis clauserat oculos, necdum rigentia membra condiderat; statim ut comperit advenisse Dominum, oblitus paternae pietatis, affectum majorem pietate credidit plus Christum diligere, quam parentem.

PL 17, 685B

彼はまだ死にゆく父の目を閉じておらず、こわばる肢体を葬ってもいなかった。主が来たと知るや否や、父への情愛を忘れ、親よりもキリストをより多く愛することを、情愛にまさる心情と信じたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.10

10

Legerat enim fortasse propheticam lectionem, quae dicit: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. LIV, 11) ; propterea oblitus est patrem, dum memor est Salvatoris.

PL 17, 685B

おそらく彼は預言の朗読を読んでいたのであろう。それはこう言う。「汝の民と汝の父の家を忘れよ」(詩篇54:11)〔引かれた句は詩篇44:11〕。だから彼は、救い主を覚えているあいだ、父を忘れたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.11

11

Audierat etiam Evangelium Domini: Qui plus dilexerit patrem aut matrem, non est me dignus (Matth. X, 37) . 4. Ita cum Tobias justificetur, cur sepulturae causa prandium dereliquerit (Tob. II, 3) ; hic probatur, cum causa Christi patris reliquerit sepulturam.

PL 17, 685B

彼は主の福音をも聞いていた。「父または母を私よりも多く愛する者は、私にふさわしくない」(マタイ10:37)。4. こうして、トビア〔Tobias。トビト記2章の父トビトを言う〕が、葬りのために食事を後にしたことで義とされる(トビト記2:3)ように、この者は、キリストのゆえに父の葬りを後にしたことで是認される。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.12

12

Ille enim non veretur, ne interveniente opere, terreni prandii epulas praetermitteret: hic metuit ne, interveniente mora, refectionem panis coelestis amittat. Unde cum Christi contemplatione sepulturam omnibus debeamus, hic amore Christi patris deseruit sepulturam.

PL 17, 685C

前者は、仕事が割り込んで地上の食事の宴を逸することを恐れなかったが、後者は、遅れが割り込んで天のパンの糧を失うことを恐れる。ゆえに、キリストを仰ぎ見るゆえに、我々はすべての人に葬りの務めを負っているのに、この者はキリストへの愛のゆえに父の葬りを見捨てた。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.13

13

5. Discutiamus itaque primo illius interpellationem, responsionemque Domini Salvatoris. Ait enim ille: Sequar te quocumque ieris (Luc. IX, 58) . Prompta quidem, sed superba professio.

PL 17, 685C

5. では、まずその者の申し出と、救い主である主の答えを吟味しよう。彼は言う。「汝がどこへ行こうとも、私は汝に従う」(ルカ9:58)〔引かれた句はルカ9:57〕。素早くはあるが、傲慢な言明である。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.14

14

Iturus enim ad passionem erat Dominus, descensurus ad inferos, ascensurus ad coelum; numquid in omnibus illum potest fragilitas humana comitari? Stulta est ista praesumptio potius, quam religiosa confessio.

PL 17, 685C

実に、主は受難に向かい、冥界に降り、天に昇ろうとしていた。人間の弱さは、そのすべてにおいて彼に付き従えるだろうか。この思い上がりは愚かであって、敬虔な告白ではない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.15

15

Siquidem et Petro apostolo dicitur a Domino, cum aestimaret se sequi per omnia Salvatorem: Quo ego vado non potes me modo sequi (Joan. XIII, 33) .

PL 17, 685D

実際、使徒ペトロにも、自分はあらゆる点で救い主に従っていると思っていたときに、主から言われる。「私が行くところに、汝は今は私に従うことができない」(ヨハネ13:33)〔引かれた句はヨハネ13:36〕。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.16

16

Et cum pertinaciter insisteret, ac se ab eo nec morte diceret separandum; tamquam jactantiae condemnatus audit, quod esset Dominum tertio negaturus.

PL 17, 685D

彼が頑固に言い張り、死によってでさえ彼から引き離されないと言ったとき、高ぶりを咎められた者のように、彼が主を三度否むことになると聞く。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.17

17

Ita qui promittebat a confessione Christi nec morte divelli, ab ejus societate, interrogatione ancillulae separatur: et nisi velut modum quemdam statuens, tertio eum dixisset Dominum negaturum, forsitan saepius interrogatus, frequentius denegasset.

PL 17, 685D

こうして、死によってでもキリストの告白から引き離されないと約束した者は、一人の下女の問いによって、その交わりから離される。そして、あたかも限度を定めるかのように、彼が主を三度否むだろうと言わなかったなら、もっと頻繁に問われて、さらにたびたび否んだかもしれない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.18

18

6. Quid ergo respondetur illi petulanti? Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, et Filius hominis non habet, ubi caput reclinet (Luc. IX, 58) .

PL 17, 686A

6. では、あの無遠慮な者には何が答えられるか。「キツネには穴があり、空の鳥には巣があるが、人の子には頭を横たえる所がない」(ルカ9:58)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.19

19

Videte cui rei subtiliter comparetur: est enim hoc genus animalis fallax, et insidiis semper intentum, rapina fraudes exercens, quod nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur esse securum, quod inter ipsa quoque hominum domicilia praedam requirat.

PL 17, 686A

どのようなものに巧みに比べられているかを見よ。この種の動物は欺きに満ち、つねに策略に気を配り、略奪によって詐術を働き、何ものも安全なままにも、静かなままにも、無事なままにもしておかず、人間の住まいのただなかにさえ獲物を探し求めるからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.20

20

7. Quam comparationem non solum propter illum scriptam puto, sed propter plerosque etiam christianos, qui ore quidem Deum confitentur, moribus autem vulpium fallacia diversantur; omnis enim christianus, qui sua vult peccata celare, hic spiritaliter vulpes est.

PL 17, 686A

7. この比較は、あの者のためだけに書かれたのではなく、口では神を告白しながら、振る舞いではキツネの欺きのうちに身を置くキリスト教徒の多くのためにも書かれたと、私は思う。自分の罪を隠そうとするキリスト教徒は誰でも、霊的な意味でのキツネである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.21

21

Sicut enim vulpes propter fraudes suas in latibulis demoratur; ita et peccator tacens propter conscientiam suam peccatorum foveis delitescit: et sicut illa non audet inter medias hominum turbas morum suorum ostendere fallaciam; ita et hic erubescit in media Ecclesia conversationis suae nequitiam confiteri.

PL 17, 686B

キツネがその欺きのゆえに隠れ場にとどまるように、黙している罪人もまた、自らの良心のゆえに、罪の穴に身を隠す。キツネが人々の群衆のただなかでは己の習性の欺きを現そうとしないように、この者もまた、教会のただなかで己の暮らしの邪悪を告白することを恥じる。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.22

22

Vulpem plane dixerim omnem christianum, qui suo insidiatur vicino, qui quotidie nititur fines alienos arrodere, fructus invadere, animalia devorare, et quod est familiare huic tempori, non jam vulpium more pullos, sed luporum more rapere porcos: qui dum suo labore possit se juvare, ferarum rabie praedam captat alienam.

PL 17, 686B

隣人を陥れ、日ごとに他人の境を食い荒らし、実りを襲い、家畜を貪ろうと努める者、そして今の時代にありがちなことには、もはやキツネのやり方で雛を、ではなく、狼のやり方で豚を奪う者は、すべてキツネと呼んでよいと、私は言おう。自分の労働で自らを助けることができるのに、野獣の猛り狂いで他人の獲物を捕らえるからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.23

23

8. Haereticos etiam omnes arbitror vulpibus comparandos, qui cum in domo Domini habitare non possint, conventicula sibi quaedam velut foveas praeparant tenebrosas, in quibus pertinaciter latentes, insidiantur Ecclesiae; ut si qua innocens anima forte processerit, velut pullum gallinae matris absorbeant.

PL 17, 686B

8. 異端者もみな、キツネに比べられるべきだと私は考える。彼らは主の家に住むことができないので、いわば暗い穴のように、自分たちのために集会所を用意し、そこに頑固に潜んで教会を陥れようとする。もし無垢な魂がたまたま進み出れば、母鶏の雛のように呑み込もうとするのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 41.0.24

24

Insidiantur, inquam, vulpes Ecclesiae, hoc est, haeretici evangelicae illi gallinae, de qua ait Dominus: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina colligit pullos suos sub alas suas? Sed ipsa sicut Samson ardentes faces vulpibus religavit.

PL 17, 686C

キツネは教会を陥れる、と私は言う。すなわち異端者は、主が語るあの福音書の鶏を陥れるのである。主は言う。「めんどりが雛を翼の下に集めるように、私は幾度、汝の子らを集めようとしたことか」。だが、その鶏自身が〔ipsa(彼女自身)は鶏とも教会とも取れる。鶏と取った〕、サムソンのように、燃える松明をキツネたちにくくりつけた。