作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti

Sermo V. De natali Domini III 第5説教 主の降誕について 3

Anonymous · Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti · PL 17, 612B · 23 sectiones

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.1

1

1. Qua gratia, vel quibus laudibus hunc diem natalis Domini praedicem, prorsus ignoro; in tanta enim festivitate ad magnificandum Deum humana loquela non sufficit.

PL 17, 612B

1. 主の降誕のこの日を、どのような優美さで、どのような賛辞で称えるべきか、私はまったく分からない。これほどの祝日に、神を崇めるには、人間の言葉は足りないからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.2

2

Nam si tunc cum nascebatur Christus, angelorum voce laudatus est: numquid non magis nunc humana laudandus est voce, cum regnat?

PL 17, 612B

実に、キリストが生まれたときに天使たちの声で賛美されたのなら、今、治めているときには、なおさら人間の声で賛美されるべきではないか。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.3

3

Supergreditur enim illius temporis festivitatem nostra solemnitas: siquidem tunc stupuerunt illi tantum nascentem Dominum; nos illum suspicimus nascentem, resurgentem pariter et regnantem.

PL 17, 612B

我々の祭日は、あの時の祝いを超える。あのとき彼ら〔天使たち〕は、生まれる主にただ驚いたが、我々は主を、生まれ、また復活し、また治める者として仰ぎ見るからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.4

4

Tanto igitur fecundior laudatio esse debet hujus temporis, quanto sunt majora miracula.

PL 17, 612C

ゆえにこの時の賛美は、奇跡が大きいだけ、いっそう実り豊かでなければならない。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.5

5

2. Sed quoniam dignam praedicationem exhibere non potest humana fragilitas, ad Angelorum nos praeconia conferamus; et quia merito eos aequiparare non possumus, devotione comitemur; hoc est, in ea festivitate, eadem qua illi laetitia, nos sententia persultemus, dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) .

PL 17, 612C

2. だが、人間の弱さではふさわしい宣揚を示せないので、天使たちの宣言に我々も加わろう。彼らにふさわしく並ぶことはできないのだから、信心をもって付き従おう。すなわち、この祝日に、彼らと同じ喜びをもって、同じ言葉で歓呼しよう。「いと高き所には神に栄光、地には善意の人々に平和」(ルカ2:14)と言って。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.6

6

Digna plane et justa sententia, quae in nativitate Christi et Deo honorem repraesentat in coelis, et hominibus pacem repraesentat in terris; ante Salvatoris enim ortum nec coelestia reverentiam deferebant, nec terrena requiem possidebant.

PL 17, 612C

これはまことにふさわしく正しい言葉である。キリストの誕生において、天に神の栄誉を、地に人々への平和をもたらす言葉だからである。救い主が生まれる前は、天の者たちも畏敬を捧げず、地の者たちも安らぎを得ていなかった。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.7

7

Sed videte quid dicat ipsa sententia: Pax hominibus bonae voluntatis (Ibid.) . Non quibuscumque hominibus, sed bonae voluntatis hominibus; ut intelligas pacem Christi non debiti esse, sed meriti; non enim eam meretur conditio, sed voluntas.

PL 17, 612D

だがこの言葉自身が何と言うかを見よ。「善意の人々に平和」(ルカ2:14)。どんな人々にでもではなく、善意の人々に、である。あなたが悟るためである。キリストの平和は当然の負債ではなく功績に属するのであり、それに値するのは境遇ではなく意志だからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.8

8

3. Hac persultarunt angeli in illa nocte, qua pastores nascentem Dominum super gregem suum vigilias observantes, prae omnibus primi didicerunt; ipsi enim primi ortum Salvatoris ante omnes homines, nuntiantibus angelis agnoverunt.

PL 17, 613A

3. 天使たちはあの夜、この言葉で歓呼した。その夜、牧者たちは自分の群れの上で見張りを続けながら、生まれる主を、万人に先んじて最初に知ったのである。実に彼らは、天使たちが告げて、すべての人に先立って救い主の誕生を最初に知った。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.9

9

Unde non mirum est quod redemptionem saeculi ante pastores saeculi potuerunt scire, quam principes; non enim angeli nuntiaverunt regibus, non judicibus, sed hominibus rusticanis.

PL 17, 613A

ゆえに、世の贖いを、牧者たちが世の君主たちよりも先に知りえたのは〔二つめの saeculi は pastores のあとに置かれるが、5.0.11 の「この世の君主たち」に合わせて principes に掛けて取った〕不思議ではない。天使たちは王たちにも裁き人たちにも告げず、田舎の人々に告げたからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.10

10

Non ergo jam mirandum si Christi gratiam ante scire meruerit innocentia, quam potestas: et prius cognoscere veritatem simplex rusticatio, quam superba dominatio; quod enim cognoverunt pastores, principes cognoscere nequiverunt.

PL 17, 613A

ゆえに、キリストの恩寵を権力より先に潔白さが知るにふさわしかったこと、真理を高ぶった支配より先に素朴な田舎暮らしが知ったことは、もはや驚くに当たらない。牧者たちが知ったものを、君主たちは知ることができなかったのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.11

11

Unde et beatus Apostolus ait: Quem nemo principum saeculi ejus cognovit (I Cor. II, 8) , et reliqua.

PL 17, 613A

だから福なる使徒は言う。「この世の君主たちのうち、誰も彼を知らなかった」(一コリント2:8)云々。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.12

12

Ergo in nativitate Domini angeli pariter cum pastoribus sunt laetati, excelsam Deo dicentes gloriam; nam vicinis quodammodo et junctis choris Dei gloriam praedicaverunt.

PL 17, 613A

こうして主の誕生で、天使たちは牧者たちとともに喜び、高き所に神の栄光を唱えた。いわば隣り合い、結び合った合唱隊で、神の栄光を宣べたのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.13

13

4. Unde et credo eosdem angelos in ejusdem Domini eadem festivitate simili nobiscum laetitiae vicinitate gaudere; nam qui solent propter Christi ortum alloqui pastores, non possunt propter ejusdem Christi gaudium non inquirere sacerdotes.

PL 17, 613B

4. だからこそ私は、同じ天使たちが、同じ主の同じ祝日に、我々と同じく近くにあって喜んでいると信じる。キリストの誕生のゆえに牧者たちに語りかけるのが常であった者たちが、同じキリストの喜びのゆえに祭司〔sacerdos〕たちを訪ねずにはおれないからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.14

14

Siquidem et quod tunc ad illos super gregem suum vigilias observantes nocte intempesta locuti sunt, hujus temporis mysterium designabat.

PL 17, 613B

実に、彼らがあのとき、真夜中に自分の群れの上で見張りを続ける者たちに語ったことは、この時の奥義を示していた。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.15

15

Nam illo facto hoc utique monstrabatur, gregem populum, noctem saeculum, sacerdotes esse pastores, qui jugi super plebem sollicitudine vigilantes propter Christum ab angelis minime deseruntur.

PL 17, 613B

あの出来事によって、確かにこのことが示されていた。群れとは民、夜とは世、祭司〔sacerdos〕たちとは牧者であり、彼らは民の上に絶え間ない配慮をもって見張り、キリストのゆえに天使たちから決して見捨てられない、ということである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.16

16

5. Hodierna igitur die secundum carnem natus est Dominus, ita secreto, ita silentio, ut ortum ejus saeculum penitus ignoraret. Ignoravit enim saeculum; quia et extra conscientiam patris natus est, et extra ordinem naturae conceptus.

PL 17, 613C

5. 今日、主は肉において生まれた。あまりに秘かに、あまりに静かに、世がその誕生をまったく知らなかったほどである。世は知らなかった。父〔ヨセフ〕の関知の外で生まれ、自然の秩序の外で宿されたからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.17

17

Nam Joseph conceptum suscepit filium, quem non genuit: Maria partum posuit, quem sexus consuetudine non creavit. Sic igitur natus est Dominus, ut ortum ejus nemo futurum suspicaretur, nemo crederet, nemo sentiret.

PL 17, 613C

ヨセフは、自分が生ませたのではない、宿された子を受け入れた。マリアは、性の習いによって造ったのではない子を産んだ。このように主は生まれた。その誕生を、誰も、起こると推測せず、信じず、気づかなかった。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.18

18

Quemadmodum crederent hoc futurum, quod posteaquam factum est, factum esse vix credunt? 6. Nam quod ita latenter et secreto Salvator descensurus esset in Virginem, jam ante David propheta testatus est, dicens: Descendet sicut pluvia in vellus (Ps. LXXI, 6) .

PL 17, 613C

起こったあとでさえ、起こったことをほとんど信じられないのに、どうして起こるだろうと信じえたであろうか。6. 実に、救い主が、これほど人知れず秘かにおとめのもとへ降るであろうことは、すでにダビデが預言者として証言していた。「彼は羊毛の上の雨のように降る」(詩篇71:6)。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.19

19

Quid enim tam silenter et sine strepitu fit, quam cum imber in lanae vellus infunditur? Nullius aures sono verberat, nullius corpus humore repercussi roris aspergit: sed sine inquietudine omnium totum imbrem per multiplices effusum partes toto corpore in se trahit, unius meatus scissuram nesciens, solida mollitie plures praebens meatus: et quod clausum videtur per densitatem, est patulum per tenuitatem.

PL 17, 613D

雨が羊毛に注がれるときほど、静かに、音もなく起こることがあろうか。それは誰の耳も音で打たず、跳ね返った露の湿りで誰の体にも飛沫を飛ばさない。何者をも騒がせることなく、多くの部分に注がれた雨をそっくり全身で己に引き入れ、ひとつの通り道の裂け目を知らず、固い柔らかさで多くの通り道を差し出す。密であるゆえに閉じて見えるものが、細やかさゆえに開いているのである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.20

20

7. Recte ergo Mariam velleri comparamus, quae ita concepit Dominum, ut toto eum hauriret corpore, nec ejusdem scissuram corporis pateretur: sed esset mollis ad obsequium, solida ad sanctimonium.

PL 17, 614A

7. ゆえに、マリアを羊毛にたとえるのは正しい。マリアは主をこのように宿し、全身で受け入れ、その体の裂け目を許さず、奉仕には柔らかく、聖性には固かった。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.21

21

Recte, inquam, Maria velleri comparatur, de cujus fructu salutaria populis vestimenta texuntur.

PL 17, 614A

私は言う、マリアが羊毛にたとえられるのは正しい。その実から、民のための救いの衣が織られるからである。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.22

22

Vellus plane Maria est; siquidem de molli sinu ejus agnus egressus est, qui et ipse matris laniciem, hoc est, carnem gestans, molli vellere cunctorum operit vulnera populorum.

PL 17, 614A

マリアはまさに羊毛である。その柔らかい胎から子羊が出て来たからである。子羊は自らも母の羊毛、すなわち肉をまとって、柔らかな羊毛で、すべての民の傷を覆う。

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti 5.0.23

23

Omne enim peccati vulnus Christi lana suffunditur, Christi fovetur sanguine; et ut sanitatem recipiat, Christi indumento vestitur.

PL 17, 614A

罪のあらゆる傷は、キリストの羊毛で覆われ、キリストの血で癒やされる。健やかさを取り戻すため、キリストの衣をまとうのである。