Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.2.1
Deinde ait: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus eat in gehennam.
PL 20, 349D次に主は言う。「もし汝の目が汝をつまずかせるなら、それをえぐり出して汝から投げ捨てよ。汝の体の一部が滅びるほうが、全身がゲヘナに行くよりも汝のために益になるからである」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.2.2
Et si manus tua, inquit, scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam (Matth. XXIX, 29, 30) .
PL 20, 349D「また、もし汝の手が汝をつまずかせるなら、それを切り落として汝から投げ捨てよ。汝の体の一部が滅びるほうが、汝の全身がゲヘナに行くよりも汝のために益になるからである」(マタイ29:29, 30)〔引かれた句はマタイ5:29, 30〕。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.2.3
Non oculum mihi vel manum corporis humani significat, sed oculum vel manum cordis: id est, sensum malae concupiscentiae et carnalis desiderii abscindi de cordibus praecipit, unde omnia mala procedere ipse Dominus in Evangelio manifestat, dicendo: De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidium, adulterium, blasphemiae, falsa testimonia, et caetera quae coinquinant hominem (Matth. XV, 19, 20) .
PL 20, 350A私の解するところ、〔主が〕表しているのは、人の体の目や手ではなく、心の目や手である。すなわち、悪い欲望と肉の願望の思いを心から断ち切れと命じるのである。すべての悪がそこから出てくることを、主自身が福音書で明らかにしている。「心から悪い思念が出てくるからである。殺人、姦淫、冒瀆、偽りの証言、そのほか人を汚すものが」(マタイ15:19, 20)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.2.4
Verum, corpus detruncare nihil proficit ad malae mentis emendationem, in qua totus gurges est vitiorum. Denique videmus multos orbatos oculis vel corpore debilitatos, a vitiis tamen non cessare.
PL 20, 350Aしかし、体を切り落としても、悪い精神を正すことには何の益もない。悪徳の渦は、すべてその精神の中にあるからである。実に、目を奪われた者や体の弱った者が多くいるのに、それでも悪徳をやめないのを我々は見ている。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.2.5
Unde haec magis membra vitiorum, malae mentis, et pravae cogitationis exscindere nos Dominus praecipit, propter Regnum coelorum: ne dominantibus vitiis, et corpus et anima, id est, totus homo reus efficiatur ignis aeterni.
PL 20, 350Aそれゆえ主は、むしろ悪徳の肢体、悪い精神の肢体、邪な思念の肢体を切り捨てよと我々に命じる。天の国のためであり、悪徳が支配して、体も魂も、すなわち人の全体が永遠の火の責めを負う者とならないためである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.2.6
Quidam autem hoc de filiis vel proximis intelligendum esse existimant, qui nobis velut oculi capitis chari sunt ac dilecti; ut si forte aliqui de hujusmodi fidei ac spei nostrae contrarii existentes scandalum generaverint, abjiciantur a nobis, et ut inimici salutis habeantur: ne cum ejusmodi hominibus perfidis et blasphemis unusquisque nostrum sociatus, pari poena damnetur.
PL 20, 350Bある者たちは、これを子や近しい者たちについて解すべきだと考える。彼らは我々にとって、頭の目のように愛しく大切な者である。もしその中に、我々の信仰と希望に逆らう者がいてつまずきを生じさせるなら、我々から投げ捨てられ、救いの敵と見なされるべきだというのである。我々の一人ひとりが、そのような背信の者、冒瀆する者たちと結びついて、同じ刑罰を宣告されないためである。