Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 1.3.1
Et baptizavit quidem Joannes Dominum ac Salvatorem nostrum, sed potius ille baptizatus a Christo est: quia ille aquas sanctificavit, hic aquis sanctificatus est; ille gratiam donavit, hic accepit; hic peccata deposuit, ille remisit; quia hic homo, ille Deus: Dei enim est peccata dimittere, ut scriptum est: Quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus (Luc. V, 21) ?
PL 20, 329Dたしかにヨハネは、我々の主であり救い主に洗礼を授けたが、むしろヨハネのほうこそキリストから洗礼を受けたのである。キリストが水を聖別し、ヨハネが水によって聖別された。キリストが恩寵を授け、ヨハネが受けた。ヨハネが罪を捨て、キリストが赦した。ヨハネは人間であり、キリストは神だからである。罪を赦すのは神の務めであると、書かれているとおりである。「神ただ一人のほかに、誰が罪を赦すことができるのか」(ルカ5:21)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 1.3.2
Et ideo ait Joannes ad Christum: Ego a te debeo baptizari; et tu venis ad me? Joannes enim baptismo egebat, quia sine peccato esse non poterat: verum Christus baptismo egere non poterat, quia peccata non fecerat.
PL 20, 330Aそれゆえヨハネはキリストに言う。「私こそ汝から洗礼を受けるべきであるのに、汝が私のもとに来るのか」。ヨハネには洗礼が必要であった。罪なしではありえなかったからである。しかしキリストには、洗礼が必要ではありえなかった。罪を犯さなかったからである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 1.3.3
Unde in baptismo illo Dominus ac Salvator noster, primum Joannis, dehinc totius mundi peccata purgavit. Et ideo ait: Sine modo; sic enim oportet nos implere omnem justitiam.
PL 20, 330Aこうして、あの洗礼において、我々の主であり救い主は、まずヨハネの罪を、次いで全世界の罪を清めた。それゆえ言った。「今は許せ。このように我々がすべての正義を満たすべきだからである」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 1.3.4
Cujus baptismi gratia dudum mystice praeostensa est, cum populus per fluvium Jordanis in terram promissionis inductus est.
PL 20, 330Aこの洗礼の恩寵は、かつて、民がヨルダンの川を通って約束の地へ導き入れられたとき、奥義の意味で前もって示されていた。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 1.3.5
Sicut ergo tunc populo, ad terram promissionis eunti, per Jordanem via fuit, Domino praecedente: ita nunc, per easdem aquas fluvii Jordanis, primum iter viae coelestis apertum est, per quod ad beatam illam terram promissionis, id est, promissionem regni coelestis deducimur.
PL 20, 330Aこうして、かつて民が約束の地へ行くとき、主が先立って進み、ヨルダンを通って道があったように、今も、同じヨルダンの川の水を通って、天の道の最初の歩みが開かれた。その道を通って、我々は、あの幸いなる約束の地、すなわち天の国の約束へと導かれる。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 1.3.6
Illis Jesus filius Nave in Jordane dux fuit: nobis vero Jesus Christus Dominus per baptismum dux exstitit salutis aeternae; unigenitus Dei Filius, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
PL 20, 330B彼らにとっては、ナウェの子イエス〔ヨシュア〕がヨルダンで導き手であった。我々にとっては、主イエス・キリストが、洗礼を通して永遠の救いの導き手となった。神の独り子は、世々に祝福される。アーメン。