Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.1.1
Dehinc sequitur: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis: Si quis irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V, 21, 22) . Hoc est quod dixit Dominus, non veni solvere Legem, sed adimplere.
PL 20, 345A次にこう続く。「昔の人々に、『殺すな。殺す者は裁きに服する』と言われたのを汝らは聞いた。しかし私は汝らに言う。兄弟に腹を立てる者は、裁きに服する」(マタイ5:21, 22)。主が「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」と言ったのは、このことである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.1.2
Hoc est, quod minus erat, addere: praecepta scilicet Legis in melius reformare. Unde et sanctus Apostolus ait: Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed Legem constituimus (Rom. III, 31) .
PL 20, 345Aすなわち、足りなかったものを加えること、つまり律法の掟をよりよいものへと改めることである。そのため聖なる使徒も言う。「では、我々は信仰によって律法を廃するのか。決してそうではない。むしろ律法を確立する」(ローマ3:31)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.1.3
Rudi et duro populo Legis tradita sunt mandata justitiae; perfecto autem et fideli populo evangelica traduntur praecepta consummatae fidei et coelestis justitiae.
PL 20, 345B律法の粗野で頑なな民には、正義の戒めが与えられたが、完全で信仰ある民には、完成した信仰と天上の正義の福音の掟が与えられる。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.1.4
Lex praecepit non occidendum, Evangelium vero nec irascendum: ut omnem radicem peccati auferret de cordibus nostris; quia per iracundiam potest etiam usque ad homicidium perveniri.
PL 20, 345B律法は殺すなと命じたが、福音は腹を立てるなとまで命じた。それは、罪の根をすべて我々の心から取り除くためである。怒りによって殺人にまで至りうるからである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.1.5
Unde non immerito beatus Job in libro suo ita testatus est dicens: Stultum interficit iracundia, seductum autem occidit aemulatio (Job. V, 2) .
PL 20, 345Bそこで福なるヨブもその書でこう証言したのは理由のないことではない。「怒りは愚か者を殺し、妬みは惑わされた者を殺す」(ヨブ記5:2)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.1.6
David quoque ita ait: Irascimini, et nolite peccare; dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5) .
PL 20, 345Bダビデもこう言う。「怒れ、しかし罪を犯すな。汝らの心の中で語り、汝らの寝床で悔いよ」(詩篇4:5)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.1.7
Quod testimonium sanctus Apostolus interpretatus est dicens: Sol non occidat super iracundiam vestram, neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 26, 27) . Cum ergo irasci non liceat, multo minus homicidii crimen admittere.
PL 20, 345Bこの証言を、聖なる使徒はこう言って解釈した。「日が汝らの怒りの上に沈まぬように。悪魔に場を与えるな」(エフェソ4:26, 27)。したがって、怒ることが許されないのなら、殺人の罪過を犯すことは、なおさらである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.1.8
Et cum iracundia teneatur in futuro judicio; quam putamus poenam habiturum ipsius sceleris factorem?
PL 20, 345Cまた、怒りによって将来の裁きに拘束されるのなら、その犯罪そのものの実行者は、どのような刑罰を受けると我々は考えるべきか。