アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus XI, Caput II 第XI講話 第II章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 354A · 4 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.2.1

1

Non solum autem maxillam praebendam percutienti Dominus praecipit, sed et damna subiri. Hoc enim addidit: Et qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium.

PL 20, 354A

主は、打つ者に頰を差し出せと命じるだけでなく、損害をも受けよと命じる。次のように付け加えているからである。「汝と裁判で争い、汝の下着を取ろうとする者には、上着も与えてやれ」。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.2.2

2

Post corporalis enim injuriae tolerantiam, vult nos Dominus etiam rerum saecularium habere contemptum: et usque adeo ab omni lite vel contentione judicii esse summotos, ut si forte calumniator vel tentator existens, ad probandam fidem nostram litem moveat volens auferre quae nostra sunt, non solum haec quae injuste expetit, sed etiam illa quae non postulat, sponte nos Dominus jubet offerre.

PL 20, 354B

体への不当な仕打ちを耐えたのち、主は、我々が世の事物をも軽んじること、あらゆる訴えや裁判上の争いから遠ざけられていることを望む。それは、もし濫訴する者あるいは試みる者が、我々の信仰を試すために、我々のものを奪おうとして訴えを起こすなら、その者が不当に求めるものだけでなく、求めてもいないものまで、自ら差し出せと主が命じるほどである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.2.3

3

Quia si unusquisque propter calumniam litigantis haec quae sunt parva contempserit, per ejusmodi exercitationem eruditus, facile poterit etiam in persecutione universa quae sunt hujusmodi contemnere.

PL 20, 354B

もし各人が、訴える者の濫訴のゆえに、こうした小さなものを軽んじるなら、そのような訓練によって鍛えられ、迫害の中でも、この種のもののすべてを容易に軽んじることができるからである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.2.4

4

Perfecta enim fides ista et perfecta victoria est contra injuriam facientem, si etiam ea quae non postulat offerantur.

PL 20, 354B

求められていないものまで差し出されるなら、これこそ完全な信仰であり、不当な仕打ちを行う者に対する完全な勝利だからである。