Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 4.2.1
Sed quia de natura vel gratia salis secundum intelligentiam spiritualem jam superius dictum est, nunc quoque de ipsa salis virtute tractemus. Vos ergo, inquit, estis sal terrae.
PL 20, 338Bところで、塩の本性と恩寵については霊的な理解に従って先に述べたので、今度は塩の力そのものを論じよう。それゆえ彼は言う。「汝らは地の塩である」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 4.2.2
Itaque sicut sal, cum operatur in carne qualibet, corruptelam non admittit, foetores aufert, sordes expurgat, vermes non sinit generari: ita et coelestis gratia ac fides quae per Apostolos data est, simili exemplo in nobis operatur.
PL 20, 338Bそこで、塩がどんな肉に働きかけても腐敗を許さず、悪臭を除き、汚れを清め、虫が生じるのを許さないように、使徒たちを通して与えられた天上の恩寵と信仰も、同様の例によって我々の内に働く。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 4.2.3
Aufert enim carnalis concupiscentiae corruptelam, peccatorum sordes expurgat, odorem malae conversationis excludit, vermes delictorum non sinit generari, id est de corpore libidinosas et mortiferas voluptates exsurgere: conservans corpora nostra etiam ab illo immortali verme, qui indefessa poena peccatores excruciat, de quo scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Marc. IX, 43, 45, 47, ex Isai. LXVI, 24) .
PL 20, 338Cすなわち、肉の欲望の腐敗を除き、罪の汚れを清め、悪しき生き方の臭いを締め出し、罪〔delictum〕の虫が生じるのを許さない。つまり、体から放縦で死をもたらす快楽が立ち上るのを許さず、我々の体を、罪人たちを尽きることのない刑罰で苦しめるあの不死の虫からも守るのである。その虫について、こう書かれている。「彼らの虫は死なず、彼らの火は消えない」(マルコ9:43, 45, 47。イザヤ66:24による)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 4.2.4
Et sicuti sales a foris quidem apponuntur, intrinsecus vero operantur per virtutem naturae suae, ita et coelestis gratia exteriora hominis atque interiora perpenetrat, et totum hominem integrum a peccato incorruptumque conservat.
PL 20, 338Cまた、塩は外から置かれるが、その本性の力によって内側で働くように、天上の恩寵も人の外側と内側を貫き、人の全体を罪から無傷に、朽ちないように守る。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 4.2.5
Hos autem Deo dignos esse, qui sale coelestis sapientiae condiuntur (Levit. II, 13) , etiam dudum praecedente figura legis ostensum est, quia omne sacrificium offerendum Deo sale saliebatur.
PL 20, 338C天上の知恵の塩で味付けされる者たち(レビ記2:13)が神にふさわしいことは、すでにかつて律法の象りが先立って示していた。神にささげるべきいけにえはすべて塩で味付けされたからである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 4.2.6
Quod ipsum Evangelista commemoravit dicendo: Omne, inquit, sacrificium sale salietur (Marc. IX, 48) : ostendens eum hominem dignum vere sacrificium Deo fieri, qui coelestis sapientiae virtute esset infusus.
PL 20, 338D福音書記者自身もこれを述べた。彼は言う。「すべてのいけにえは塩で味付けされる」(マルコ9:48)。これは、天上の知恵の力を注がれた人こそ、まことに神へのいけにえとなるにふさわしいことを示している。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 4.2.7
Unde non immerito cum per Ezechielem prophetam Dominus Jerusalem, immo potius Synagogam, increparet, inter caetera ait: Aqua non est lota, neque sale salita (Ezech. XVI, 4) ; praenuntians, quia neque gratiam baptismi salutaris ad abluenda peccata sua acceptura erat, neque fidem coelestis sapientiae susceptura.
PL 20, 338Dそれゆえ、主が預言者エゼキエルを通してエルサレム、いやむしろ会堂を叱責したとき、他のことの中でこう言ったのも理由のないことではない。「水で洗われず、塩で味付けされなかった」(エゼキエル16:4)。これは、会堂が罪を洗い流すための救いをもたらす洗礼の恩寵も、天上の知恵の信仰も受けないであろうと予告したのである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 4.2.8
Si quis itaque hoc coelesti sale usus fuerit, condietur; qui autem noluerit, infatuabitur. Non immerito et Apostolus (Coloss. IV, 6) , sermonem nostrum semper gratiae sale conditum esse debere commonuit.
PL 20, 339Aしたがって、もし誰かがこの天上の塩を用いるなら、味付けされる。しかし用いようとしない者は、塩気を失う。使徒もまた(コロサイ4:6)、我々の言葉は常に恩寵の塩で味付けされていなければならないと戒めたが、それは理由のないことではない。