Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.1.1
Dehinc sequitur: Audistis, quia dictum est antiquis: Diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum.
PL 20, 355C次にこう続く。「古人に言われたことを汝らは聞いた。『汝の隣人を愛し、汝の敵を憎め』」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.1.2
Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt, et orate pro calumniantibus et persequentibus vos: ut sitis filii Patris vestri, qui solem suum oriri jubet supra bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 43-45) .
PL 20, 355C「しかし私は汝らに言う。汝らの敵を愛せよ。汝らを憎む者に善を行え。汝らを中傷し迫害する者のために祈れ。それは、汝らが汝らの父の子となるためである。父はその太陽を善人にも悪人にも昇らせ、正しい者にも正しくない者にも雨を降らせる」(マタイ5:43-45)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.1.3
Per omnia vult nos Dominus in praeceptis suis esse perfectos. Jam dudum quidem in Lege praeceptum est: Diliges amicos, et odies inimicos (Levit. XIX, 18) : sed populo terreno et carnali secundum tempus data sunt ista praecepta, sicuti et illud: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI, 23; Levit. XXIV, 20; Deut. XIX, 20) .
PL 20, 355C主は、自らの戒めのあらゆる点で、我々が完全であることを望む。すでに昔、律法においては、こう命じられていた。「友を愛し、敵を憎め」(レビ記19:18)〔レビ記19:18には「敵を憎め」の句はない〕。しかしこれらの戒めは、地上的で肉的な民に、その時のために与えられたのであり、「目には目を、歯には歯を」(出エジプト記21:23; レビ記24:20; 申命記19:20)〔申命記の引かれた句は19:21〕という戒めもまた同様である。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.1.4
Nunc autem evangelico populo traduntur praecepta coelestis ac perfectae justitiae, ut inimicos diligamus, odientes amemus, pro calumniantibus ac persequentibus nos oremus, ut vere filii Dei esse mereamur, qui pro misericordia sua indiscrete super bonos ac malos, justos ac injustos, vitae praesentis beneficia coelestia ac dona largitur.
PL 20, 355Dしかし今、福音の民には、天的で完全な正義の戒めが伝えられている。すなわち、敵を愛し、憎む者を愛し、我々を中傷し迫害する者のために祈り、まことに神の子たるにふさわしくされるためである。神は自らの慈しみのゆえに、区別なく善人にも悪人にも、正しい者にも正しくない者にも、現在の生の天の恩恵と賜物を惜しみなく与える。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.1.5
Ad hujusmodi praecepta evangelica custodienda etiam per Isaiam hortatur nos Spiritus sanctus: Audite verbum Domini, qui timetis nomen ejus: dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et abominantur; nomen Domini magnificetur, et appareat illis in jucunditate eorum, et illi confundantur (Isai. LXVI, 5) .
PL 20, 355Dこのような福音の戒めを守るよう、聖なる霊はイザヤを通しても我々に勧めている。「主の名を畏れる者たちよ、主の言葉を聞け。汝らを憎み、忌み嫌う者たちに言え、『汝らは我々の兄弟である』と。主の名があがめられ、彼らの喜びのうちに彼らに現れるように。そして彼らが恥じ入るように」(イザヤ66:5)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.1.6
Unde non immerito David in Psalmo ita testatur, dicens: Domine Deus meus, si feci haec: si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Psal. VII, 4) .
PL 20, 356Aダビデが詩篇でこう証すのは、理由のないことではない。「私の神である主よ、もし私がこれをしたなら。もし私が、私に悪を報いる者たちに悪を返したなら、私は当然のこととして、空しく私の敵から落ちるであろう」(詩篇7:4)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.1.7
Beatus quoque Job id ipsum ita commemorat, dicens: Quod si gavisus sum in delicto inimici mei: si dixi in corde meo, bene factum est: audiat auris mea maledictionem (Job. XXXI, 29, 30, sec. LXX) .
PL 20, 356A福なるヨブも、同じことをこう述べている。「もし私が敵の罪を喜んだなら。もし心の中で『うまくいった』と言ったなら。私の耳が呪いを聞くがよい」(ヨブ記31:29, 30。七十人訳による)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.1.8
Haec autem evangelicae gratiae praecepta, quae nunc ad salutem hominum data sunt, invenimus per mandata Legis in animalibus formata, cum dicitur: Si, inquit, videris boves inimici tui sub onere ruisse, non transies, sed elevabis cum eo (Exod. XXIII, 5; Deut. XXII, 4) : ut jam nunc in lege Moysis unusquisque in animalibus disceret, quod quandoque secundum Evangelium facturus esset in homine.
PL 20, 356A福音の恩寵のこれらの戒めは、今は人々の救いのために与えられているが、律法の命令を通して、動物において予め形づくられていたことを、我々は見いだす。こう言われているときである。「もし汝が、汝の敵の牛が荷の下に倒れているのを見たなら、通り過ぎてはならない。その者とともに起こしてやれ」(出エジプト記23:5; 申命記22:4)。これは、すでにモーセの律法の中で、各人が動物に関して、やがて福音に従って人に対して行うことを学ぶためであった。