アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus X, Caput II 第X講話 第II章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 351C · 12 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.2.1

1

Dehinc ait: Audistis, quia dictum est antiquis: Non pejerabis: reddes autem Domino juramenta tua.

PL 20, 351C

次に主は言う。「古人に言われたことを汝らは聞いた。『偽って誓うな。汝の誓いを主に果たせ』」。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.2.2

2

Ego autem dico vobis, non jurare omnino: neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Hierosolymam, quia civitas est Regis magni: neque per caput tuum jurabis, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.

PL 20, 351D

「しかし私は汝らに言う。いっさい誓うな。天にかけて誓うな。そこは神の玉座だからである。地にかけても誓うな。そこは神の足台だからである。エルサレムにかけても誓うな。そこは大王の都だからである。汝の頭にかけて誓ってもならない。汝は一本の髪の毛さえ白くも黒くもできないからである」。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.2.3

3

Sit autem sermo vester: est, est; non, non: quod autem abundantius est, a malo est (Matth. V, 33-37) . Per gratiam doctrinae evangelicae lex per Moysen data profectum accepit. In lege praeceptum est, non esse pejerandum: in Evangelio vero nec jurandum.

PL 20, 351D

「汝らの言葉は、『しかり、しかり』『否、否』であれ。それ以上のことは悪から出る」(マタイ5:33-37)。福音の教えの恩寵によって、モーセを通して与えられた律法は進展を得た。律法では偽って誓ってはならないと命じられたが、福音ではそもそも誓ってはならないと命じられている。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.2.4

4

Quod ipsum olim per Salomonem praecipere Spiritus sanctus praemeditabatur, dicendo: Jurationi non assuescat os tuum (Eccli. XXXIII, 9) .

PL 20, 351D

聖なる霊はこの同じことを、かつてソロモンを通して命じようと、あらかじめ思い巡らしており、こう言っていた。「汝の口が誓いに慣れてはならない」(集会の書33:9)〔引かれた句は集会の書23:9〕。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.2.5

5

Et iterum: Sicut autem servus flagellatus assidue, a livore non minuitur; sic omnis jurans et negotians, a peccato non purgabitur (Ibid., 11) . Unde jurare nos prorsus non convenit.

PL 20, 352A

また、こう言う。「絶えず鞭打たれる僕に打ち傷が絶えないように、誓い、商売をする者はみな、罪から清められることはない」(集会の書33:11)〔引かれた句は集会の書23:11〕。それゆえ、我々が誓うことはまったくふさわしくない。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.2.6

6

Quid enim unicuique nostrum jurare necesse est, cum nobis mentiri omnino non liceat; quorum verba ita vera semper, ita debent esse fidelissima, ut pro juramento habeantur?

PL 20, 352A

我々の誰にとっても、嘘をつくことがまったく許されていないのに、誓う必要がどこにあろうか。我々の言葉は、常に真実で、きわめて信頼に足るものでなければならず、誓いと見なされるほどでなければならない。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.2.7

7

Et idcirco Dominus non solum pejerare, sed etiam jurare nos prohibet; ne tunc tantum videamur verum dicere, cum juramus; ne quos veraces in omni sermone esse constituit, putaremus sine juramento licitum esse mentiri.

PL 20, 352A

それゆえ主は、偽って誓うことだけでなく、誓うことも我々に禁じる。誓うときにだけ真実を語っているように見えることのないため、また、あらゆる言葉において真実であるべき者として定められた我々が、誓いなしなら嘘をついてもよいと考えることのないためである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.2.8

8

Juramenti enim haec causa est, quia omnis qui jurat, ad hoc jurat, ut quod verum est eloquatur.

PL 20, 352A

誓いの理由とは、誓う者はみな、真実であることを語るために誓う、ということだからである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.2.9

9

Et ideo Dominus inter juramentum et loquelam nostram nullam vult esse distantiam: quia sicut in juramento nullam convenit esse perfidiam, ita quoque in verbis nostris nullum debet esse mendacium, quia utrumque, et perjurium et mendacium, divini judicii poena damnatur, dicente Scriptura: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11) .

PL 20, 352A

それゆえ主は、誓いと我々の言葉のあいだにいかなる隔たりもないことを望む。誓いに背信があってはならないのと同じく、我々の言葉にも偽りがあってはならない。偽誓も偽りも、いずれも神の裁きの刑罰によって断罪されるからである。聖書は言う。「嘘をつく口は魂を殺す」(知恵の書1:11)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.2.10

10

Quisquis ergo verum loquitur, jurat; quia scriptum est: Testis fidelis non mentitur (Prov. XIV, 3) .

PL 20, 352B

それゆえ、真実を語る者は誰でも誓っているのである。こう書かれているからである。「忠実な証人は嘘をつかない」(箴言14:3)〔引かれた句は箴言14:5〕。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.2.11

11

Unde non immerito Deum nostrum jurare saepe Scriptura divina commemorat, quia a Deo, qui verax est et mentiri nescit, quidquid dicitur, pro juramento habetur, quia verum est omne quod loquitur.

PL 20, 352B

それゆえ、我々の神がしばしば誓うと神の聖書が記すのは、理由のないことではない。真実であり嘘を知らない神によって語られることはすべて、誓いと見なされ、神が語ることはすべて真実だからである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.2.12

12

Invenimus quidem aliquoties Deum jurantem, sed propter Judaicae infidelitatis perfidiam, qui putant omne verum non nisi in fide juramenti consistere. Idcirco ergo etiam Deus jurare voluit, ut qui loquenti Deo non credebant, crederent vel juranti.

PL 20, 352B

確かに我々は、神が誓う場面にときおり出会うが、それはユダヤ人の不信仰の背信のゆえである。彼らは、あらゆる真実は誓いの保証にしか成り立たないと考えている。それゆえ神は、語る神を信じなかった者が、せめて誓う神を信じるようにと、誓うことをあえて望んだのである。