アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus III, Caput II 第III講話 第II章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 332C · 15 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.1

1

Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Plures quidem novimus pauperes: sed non quia tantum pauperes, idcirco beatos: quia unumquemque nostrum non necessitas paupertatis facit esse beatum, sed fides devotae paupertatis.

PL 20, 332C

彼は言う。「霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」。我々は多くの貧しい者を知っているが、ただ貧しいというだけで、彼らを幸いとは言わない。我々の誰をも幸いにするのは、貧しさの必然ではなく、献身した貧しさの信仰だからである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.2

2

Nam multos scimus egere quidem saeculi facultate, nihilominus tamen a peccatis non desinere, atque a fide Dei esse alienos; quos utique manifestum est beatos dici non posse.

PL 20, 332C

実際、多くの者が、世の資力には欠けていながら、それでも罪をやめず、神への信仰から遠ざかっているのを、我々は知っている。彼らが幸いと呼ばれえないことは、まったく明らかである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.3

3

Et ideo debemus requirere qui isti beati sint, de quibus ait Dominus: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

PL 20, 332C

それゆえ、主が「霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」と言うその幸いな者たちが誰であるのかを、我々は尋ね求めなければならない。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.4

4

Hos utique pauperes significat esse beatos, qui contemptis mundi divitiis, spretaque saeculi facultate, ut Deo fierent divites, mundo esse pauperes voluerunt. Hi tales, pauperes quidem saeculo videntur, sed Deo divites sunt, egentes saeculo, sed Christo locupletes.

PL 20, 332C

主が幸いであると示す貧しい者たちとは、この世の富を軽んじ、世の資力を退けて、神に対して富む者となるために、世に対しては貧しくあることを望んだ者たちである。このような者たちは、世に対しては貧しく見えるが、神に対しては富む者であり、世に対しては乏しいが、キリストに対しては豊かである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.5

5

Cujus beatae paupertatis exemplum nobis primi in se Apostoli praebuerunt: qui contempta omni facultate, statim secuti Domini vocem, ipsius esse discipuli meruerunt.

PL 20, 333A

この幸いな貧しさの手本を、我々に最初に自ら示したのは使徒たちである。彼らはすべての資力を捨て、主の声にすぐさま従って、その弟子となるにふさわしくなった。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.6

6

Hos tales pauperes etiam Apostolorum temporibus invenimus, qui primi credentes, universis rebus suis possessionibusque distractis, sub hac devota paupertate Domini divitias quaesierunt.

PL 20, 333A

このような貧しい者たちを、我々は使徒たちの時代にも見いだす。最初に信じた者たちは、自分のすべての物と所有地を売り払い、この献身の貧しさのもとで、主の富を求めたのである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.7

7

Unde et Apostolus in tali paupertate divitias inesse coelestes ostendit, dicens: Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes (I Cor. VI, 10) .

PL 20, 333A

それゆえ使徒も、このような貧しさのうちに天の富が宿ることを示して言う。「何も持たない者のようで、すべてを所有している者である」(一コリント6:10〔引かれた句は二コリント6:10〕)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.8

8

Inde denique Petrus, cum ascendens in templum a claudo eleemosynam peteretur, ait: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Domini nostri Jesu Christi surge et ambula (Act. III, 6) .

PL 20, 333A

実に、ペトロは、神殿に上るとき、足の不自由な者から施しを求められて、こう言った。「銀も金も私にはない。だが、私が持っているものを、汝に与える。我々の主イエス・キリストの名によって、立って歩け」(使徒言行録3:6)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.9

9

O vero beata paupertas, quae cum nihil de mundi facultate habeat, tantum de coelo largitur! Non dat quidem argentum vel aurum, sed quod plus est divitiis omnibus, reddit corporis sanitatem.

PL 20, 333B

ああ、まことに幸いな貧しさよ。世の資力は何も持たないのに、天からこれほど多くを与える。銀や金は与えないが、あらゆる富にまさるもの、体の健康を返すのである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.10

10

Imaginem Caesaris in nummo, quam daret, non habuit; sed Christi imaginem in homine reformavit.

PL 20, 333B

与えるべき貨幣の上のカエサルの像を、彼は持たなかった。しかし、人のうちにキリストの像を造り直したのである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.11

11

De hujusmodi pauperibus in praesenti loco Dominus loquitur, de quibus et David multis locis testatur dicendo: Edent pauperes, et saturabuntur, et vivet cor eorum in saeculum saeculi (Psal. XXI, 7) .

PL 20, 333B

このような貧しい者たちについて、主は今の箇所で語っている。彼らについてはダビデも、多くの箇所で証しして言う。「貧しい者たちは食べて、満たされる。彼らの心は世々に生きる」(詩篇21:7〔引かれた句は詩篇21:27〕)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.12

12

Et iterum: Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum (Psal. LXXI, 4) . Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 7) .

PL 20, 333B

また言う。「民の貧しい者たちを裁き、貧しい者たちの子らを救う」(詩篇71:4)。「この貧しい者は叫び、主は彼の願いを聞き入れた」(詩篇33:7)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.13

13

Talium ergo pauperum Dominus docet esse regnum coelorum, qui se causa religionis ac fidei saeculo pauperaverunt, ut locupletem sanctum Spiritum possiderent.

PL 20, 333B

それゆえ、天の国がこのような貧しい者たちのものであると、主は教える。彼らは、信心と信仰のゆえに、世に対して自らを貧しくし、豊かな聖なる霊を所有するようになった者たちである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.14

14

Vel certe beatos pauperes dicit, qui nulla superbia diaboli inflantur, nulla ambitione saeculi extolluntur, sed humilitatem spiritus cum fidei devotione custodiunt.

PL 20, 333C

あるいは確かに、主が幸いな貧しい者たちと言うのは、悪魔のいかなる高慢にも膨れ上がらず、世のいかなる野心にも高ぶらず、信仰への献身とともに霊の謙遜を守る者たちである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.2.15

15

Unde dicitur a David in Psalmo: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19) . Tales ergo pauperes spiritu beati sunt apud Deum.

PL 20, 333C

それゆえ、ダビデによって詩篇でこう言われる。「神への献げ物は、打ち砕かれた霊。砕かれ、へりくだった心を、神は侮らない」(詩篇50:19)。このような霊において貧しい者たちは、神のもとで幸いである。